4/25/2025

lingua Latina


inter alia hic hoc memoratur: "linguae Latina et Graeca et Hebraica sacrae sunt....[nam] quod signum Pontius Pilatus cruci adfixit in eo signo adhibitae sunt ut pronuntiaretur quis Iesus Christus esset (Ioan. 19.19-20). crux autem Christianis inter omnes res gestas quasi ei loco est quo animum maxime intendi oporteat. ibi autem linguae Latina et Graeca et Hebraica sunt."

tamen admiror utrum lingua Hebraica adhibita sit an Aramaica. nam, ut hic refertur, in Testamento Nouo lingua Hebraica Aramaica appellari solet.