Timotheus Flandrianus hic argumentatur: "si ritus Romani theologus es sed Latine facundus non es, theologiae gradum primum non superauisti. cur? propterea quod sapientiae textus theologici innumerabiles numquam ex lingua Latina in aliam linguam redditi sunt. si theologia est sapientiae uita sed hos textus quippe quorum linguae ignarus es legere ne potes quidem, quomodo te theologum dicere potes?"
eius autem sententiam ego sic extendere uolo: "si in mundi regione occidentali eruditus es sed Latine nescis, scholaritatis gradum primum non superauisti. cur? propterea quod textus occidentales innumerabiles Latine legi oportet. si scholaritas est legendi uita sed hos textus quippe quorum linguae ignarus es ut scripti sunt sic legere ne potes quidem, quomodo te scholarem dicere potes?"