1/31/2025

leges quibus infantem in utero interficere non licet


Ingirida Scopa medicinae doctrix hic exponit quomodo quae leges in his ciuitatibus foederatis iussae sunt ut infantem in utero interficere non liceat eae leges operationibus ad conseruandam matris uitam necessariis non obstent.

Susanna Bana philosophiae et medicinae doctrix hic exponit quomodo talibus legibus mortes duarum quarundam feminarum praegnantium imputari non possint.

1/27/2025

1/21/2025

eorum quae Donaldus Trumpus iam motu proprio iussit

 
index hic est. inter ea Donaldus in politia foederali transgenerismum abolet. quod autem pertinet, Ioanna Rolanda ut hic refertur intellegit quod progressiuistae transgenerismo fauentes errorem politicum fecerunt.

1/20/2025

sententiae hac aetate memoria dignae


"non induetur mulier ueste uirili nec uir utetur ueste feminea; abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis qui facit haec" (Deuteronomii 22.5)

"itaque flagitia quae sunt contra naturam ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent eodem criminis reatu diuina lege tenerentur quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. uiolatur quippe ipsa societas quae cum Deo nobis esse debet cum eadem natura cuius ille auctor est libidinis peruersitate polluitur." (sanctus Augustinus in Confessionibus 3.8)

1/09/2025

ubi familia sancta fuerit


exempli gratia hic tractatur in quibus locis familia sancta manserit et quando eos in iis locis fuisse necesse sit dato quod Iesus quadraginta dies natus in templo Hierosolymitano ostensus est et inde familia sancta Nazaretham rediit.