3/29/2025

lingua Latina


Timotheus Flandrianus hic argumentatur: "si ritus Romani theologus es sed Latine facundus non es, theologiae gradum primum non superauisti. cur? propterea quod sapientiae textus theologici innumerabiles numquam ex lingua Latina in aliam linguam redditi sunt. si theologia est sapientiae uita sed hos textus quippe quorum linguae ignarus es legere ne potes quidem, quomodo te theologum dicere potes?"

eius autem sententiam ego sic extendere uolo: "si in mundi regione occidentali eruditus es sed Latine nescis, scholaritatis gradum primum non superauisti. cur? propterea quod textus occidentales innumerabiles Latine legi oportet. si scholaritas est legendi uita sed hos textus quippe quorum linguae ignarus es ut scripti sunt sic legere ne potes quidem, quomodo te scholarem dicere potes?" 

3/27/2025

trium iconoclasmorum et trium pornocratiarum expositio

 
quod facti sunt tres iconoclasmi in imperio Constantinopolitano et inter eos qui se bibliis sacris solis fidere dicebant et post concilium Vaticanum secundum, sententia exempli gratia hic et hic et hic et hic et hic memoratur.

quod ortae sunt tres pornocratiae saeculo decimo et artium renascentium aetate et ex saeculo priore ad hoc hic dicitur.

3/26/2025

uiri et feminae

 
Maria Elisabetha Bonaccia hic et hic de cerebro uirili et cerebro femineo disserit.

Oliuia Ioannis hic de officiis coniugalibus disserit.

e parte contraria, ut hic refertur, quaedam femina quae potestatem politicam in Pennsiluania obtinet inter eos "qui quam ualida et celeria et potentia corpora uirilia sint tam ualida et celeria et potentia corpora feminea esse credunt" se profitetur, qua professione demonstrat se deceptam uel mendacem esse.

3/24/2025

Gabrielis Mariam alloquentis imagines


multas hic Ioannes Zulsdorfus sacerdos imposuit.

Mons Casinus

 
monasterii imagines hic et hic Gregorius Pippius imposuit.

3/22/2025

"Ligulae Chrononicae" ludi electronici carmina

 
anni 600 carmen a Phoenice Arco Angelo hic et a chordacistarum tetrade hic et a Columbio Robertulio hic et technoice hic est. 
 
contra Lauum pugnae partis secundae carmen hic est. 
 
magice obseratae ianuae carmen a Columbio Robertulio hic et a chordacistarum tetrade hic et a Ponto Hultigreno hic est. 
 
regni Zelii carmen clauicinio eminente hic et a Zidano Tribali hic et a Columbio Robertulio hic et uiolino solo hic et tintinnabulo eminente hic et a chordacistarum tetrade hic et annorum 1981-1990 modo hic et eodem genere hic et a Ponto Hultigreno hic est. 
 
Schalae carmen a Columbio Robertulio hic et chordis tintinnabuloque eminentibus hic et a Phoenice Arco Angelo hic et a Ponto Hultigreno hic et ab Leone Nocte hic et alio modo hic est.
 
carmen principale a Ponto Hultigreno hic et a chordacistarum tetrade hic est.

multa carmina modo electronico hic et annorum 1981-1990 modo hic sunt.

3/18/2025

ordo oeconomice medius et lingua Latina

 
ea quae de lingua Latina in Britanniae scholis fieri hic narrantur huius exemplo sunt quomodo qui ordo in rebus oeconomicis medius dicitur eum ordinem progressiuistae delere uelint agantque quandam superbiam qua existiment eos qui in ordinibus consortii humani inferioribus sunt studiis sublimioribus uti uel frui non posse. de usu autem linguae Latinae quomodo ea mentem acuat et sapientiae thesauros aperiat hic disseritur.

3/12/2025

quomodo hae ciuitates foederatae erga alias ciuitates se gerant

 
quod Patricius Buchananus arbitratus est quod belli quasi frigidi tempore has ciuitates foederatas cum aliis ciuitatibus societates facere oportebat sed post bellum frigidum finitum has ciuitates foederatas rebus alienis se non immiscere oportet hic disseritur.

3/11/2025

Marcus Regnerus

 
in Principiis hic historiam suam narrat et de indagatione disserit.

duo scriptores de libris nouis colloquuntur


Matthaeus Laurentiades de libro suo hic disserit. etiam de feminarum libertate et quomodo uiri feminaeque eos quibus concumbant eligant sententias exponit.

Monica Molinaria de libro suo hic disserit et sententias exponit: quod multa de natura humana ex primis tribus partibus libri Genesis disci possunt, quod pleraeque horum temporum sententiae erroneae gnosticismi species sunt, quod ius naturale latius docendum est.

3/10/2025

philosophia et uectigalia


exponit hic Carina Bentonia nonnullas res uel theses memoratu dignas: quomodo multi thaleri per politiam foederalem consumpti sint; quod ex philosophia Germanica orta est sententia quod homo indiuiduus politiae debitor est; quod ex ea sententia euenit ut in his ciuitatibus foederatis et uectigal reditui impositum sit et politia foederalis maiorque facta sit maioremque pecuniam consumpserit.

3/07/2025

de sancto Thoma Aquinate sententiae

 
ex iis quae hic memorantur ego quippe qui praeceptor sum praesertim hoc magni facio: "philosophiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores omnino pertractent ad angelici doctoris rationem doctrinam et principia eaque sancte teneant" (promulgatus anno 1917 codex iuris canonici 1366.2). etiam in huius libri pagina 339 referuntur de Thoma pontificum summorum sententiae: "ipse [Thomas] plus illuminauit ecclesiam quam omnes alii doctores in cuius libris plus proficit homo uno anno quam in aliorum doctrina toto tempore uitae suae" (Ioannes papa XXII); "quoniam omnipotentis Dei prouidentia factum est ut angelici doctoris ui et ueritate doctrinae ex eo tempore quo caelitibus ciuibus adscriptus fuit multae quae deinceps exortae sunt haereses confusae et conuictae dissiparentur quod et antea saepe et liquido nuper in sacris concilii Tridentini decretis apparuit eiusdem memoriam cuius meritis orbis terrarum a pestiferis quotidie erroribus liberatur maiore etiam quam antea grati et pii animi affectu colendam statuimus" (Pius papa V).

3/06/2025

inscriptiones Latinae

 
Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et hic et hic et hic memorat.

Ioanna Rolanda iterum efficit


disserit Ioanna Rolanda quod praeter sexum ipsum non est genus sexuale neque ullum in rebus inueniri potest generis sexualis signum sed generis sexualis sententia ex fidei supernaturalis uel scientiae materialis imitatione falsa tenetur. 



narratio utilis


quaedam quae de sancta Missa Tridentina nuper dicta factaque sunt hic utiliter memorantur.

2/22/2025

quomodo papae in liturgia orientali memorentur

 
quid de Leone papa I et Clemente papa I et Gregorio papa I in liturgia orientali dicatur hic disseritur.

2/21/2025

quanta pecunia in ciuitate Connecticutensi in aduenas illegitimos consumpta sit

 
refertur hic quod in ciuitate mea in eos qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt consumpti sunt 1.3x10^9 thaleri.

sancti Pii papae X epistola manu scripta

 
de ea hic cum expositione eorum quae cantibus Gregorianis excerpta Pius papa X Latine scripsit: "Christi rubescens sanguine aculeos mutat rosis palmamque uincens fructibus spina est triumphis aptior. Christi dolorum conscia salue corona gloriae gemmis et auro pulchrior uinceris coronas siderum."

2/19/2025

loquendi et cogitandi libertas in Europa


de Germania hic et hic. de Scotia hic et hic. de Anglia hic. ergo I.D. Vantius sic locutus est.

2/07/2025

sancti Thomae Aquinatis facies?

 
de ea hic et quomodo is mortuus sit.

2/04/2025

duces ecclesiastici et globalismus

 
quid Stephanus Fontanus professor existimet Eduardus Pentinus hic refert.

quid femina cupiat

 
Dua Lipa ut hic audiri potest canit: "indigeo aliquo qui me arte ac quam umquam noueram altius teneat et cuius amor me certaminis equestris sensu afficiat et qui prorsus regimen assumere sciat"

2/03/2025

artium liberalium studium

 
ad multa opera quibus quomodo artium liberalium studium prosit tractatur hic est nexus.

etiam hoc.

immigratio

 
de immigratione et de eo quod in his ciuitatibus foederatis pauci clerici Latine legere possunt Ioannes Zulsdorfus hic dicit.

de immigratione episcopi Iosephus Striculandus hic et Michael Burbagus hic.

1/31/2025

leges quibus infantem in utero interficere non licet


Ingirida Scopa medicinae doctrix hic exponit quomodo quae leges in his ciuitatibus foederatis iussae sunt ut infantem in utero interficere non liceat eae leges operationibus ad conseruandam matris uitam necessariis non obstent.

Susanna Bana philosophiae et medicinae doctrix hic exponit quomodo talibus legibus mortes duarum quarundam feminarum praegnantium imputari non possint.

1/27/2025

1/21/2025

eorum quae Donaldus Trumpus iam motu proprio iussit

 
index hic est. inter ea Donaldus in politia foederali transgenerismum abolet. quod autem pertinet, Ioanna Rolanda ut hic refertur intellegit quod progressiuistae transgenerismo fauentes errorem politicum fecerunt.

1/20/2025

sententiae hac aetate memoria dignae


"non induetur mulier ueste uirili nec uir utetur ueste feminea; abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis qui facit haec" (Deuteronomii 22.5)

"itaque flagitia quae sunt contra naturam ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent eodem criminis reatu diuina lege tenerentur quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. uiolatur quippe ipsa societas quae cum Deo nobis esse debet cum eadem natura cuius ille auctor est libidinis peruersitate polluitur." (sanctus Augustinus in Confessionibus 3.8)

1/09/2025

ubi familia sancta fuerit


exempli gratia hic tractatur in quibus locis familia sancta manserit et quando eos in iis locis fuisse necesse sit dato quod Iesus quadraginta dies natus in templo Hierosolymitano ostensus est et inde familia sancta Nazaretham rediit.