12/19/2024

Maximus Badius de femina quae uoluntatem suam non dicit


Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinematio ad feminam sic respondet.

FEMINA: nuper cum uiro conuentus agebam...

MAXIMVS: et?

FEMINA: et uir benignus uir bonus me bene tractabat.

MAXIMVS: istud bonum est.

FEMINA: sed

MAXIMVS: male est sed. est sed. cur semper est sed?

FEMINA: sed simul ac cognoui eum maritum meum non esse, propterea quod nunc energiam maritalem solam quaero, eius rem finiui

MAXIMVS: ....his diebus non iam satis est uirum bonum et benignum esse sed necesse est battuarium Duracellum quoque esse et energiam ferre.

FEMINA: tamen igitur ad eum litteras mittens ei dixi me rem ullatenus processuram non uidere

MAXIMVS: domina, esuris. tibi autem Dominus gallinam bonam beneque coctam apposuit sed eam decreuisti propter eius energiam non manducare. ergo fame morieris.

FEMINA: is autem consentiens dixit se non putare se me laetam facere posse. dum autem id magni habeo, quod ualde benigne responsum est, tamen ne conatus quidem est.

MAXIMVS: propter quid? tu nolebas eum ea quae uolebas respicere an quid?

FEMINA: ne conatus quidem est. dicere ne conatus quidem est se quasi mutari uelle uel se quasi quicquid uelle. tamen ego adduci possum ut uoluntatem alienam faciam. tibi obtemperabo sed ne conatus quidem es.

MAXIMVS: ....ea uolebat uirum se adducere ut ipsa eius uoluntatem faceret. quales torti ludi mentales sunt ei? ea putat quod cum uiro conuentus agere est statio lusoria quinta. domina, si ludos agere uis, i et caramelothlipsin importa. et hunc uirum bonum dimitte.