12/31/2024

Maximus Badius et Aemilia Regina de femina quae uoluntatem suam non dicit


Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinematio ad feminam sic respondet.

FEMINA: nuper cum uiro conuentus agebam

MAXIMVS: et?

FEMINA: et uir benignus uir bonus me bene tractabat

MAXIMVS: istud bonum est.

FEMINA: sed

MAXIMVS: male est sed. est sed. cur semper est sed?

FEMINA: sed simul ac cognoui eum maritum meum non esse, propterea quod nunc energiam maritalem solam quaero, eius rem finiui

MAXIMVS: ....his diebus non iam satis est uirum bonum et benignum esse sed necesse est battuarium Duracellum quoque esse et energiam ferre.

FEMINA: tamen igitur ad eum litteras mittens ei dixi me non rem ullatenus processuram uidere.

MAXIMVS: domina, esuris. tibi autem Dominus gallinam bonam beneque coctam apposuit sed eam decreuisti propter eius energiam non manducare. ergo fame morieris.

FEMINA: is autem consentiens dixit se non putare se me laetam facere posse. dum autem id magni habeo, quod ualde benigne responsum est, tamen ne conatus quidem est.

MAXIMVS: propter quid? tu nolebas eum ea quae uolebas respicere an quid?

FEMINA: ne conatus quidem est. dicere ne conatus quidem est se quasi mutari uelle uel se quasi quicquid uelle. tamen ego adduci possum ut uoluntatem alienam faciam. tibi obtemperabo sed tu ne conatus quidem es.

MAXIMVS: ....ea uolebat uirum se adducere ut ipsa eius uoluntatem faceret. hi quales torti ludi mentales sunt? ea putat quod cum uiro conuentus agere est Statio Lusoria quinta. domina, si ludos agere uis i et caramelothlipsin importa. et hunc uirum bonum dimitte.

ad eandam autem feminam Aemilia Regina hic respondet: "uiri boni his ludis qui ad necessitudines pertinent et sectando ei quod apprehendi nolit nullatenus student. iam se ne rogant quidem conerisne ludum agere sed simpliciter arbitrantur te ea quae dicis dicere uelle. et ille auditur energiam uxoralem cupiuisse non puellae quasi uexillum rubrum praeferentis et dicentis 'uisne ludos agere?' et se non tam grauiter gerentis energiam."

12/30/2024

Ioanna Rolanda iterum uerborum faces admouet

 
"nulli sunt paruuli transgeneri. nullus paruulus 'in corpore incommodo natus' est. sunt solummodo homines adulti tibi similes puporum salutem corporalem posthabere parati ut in ideologiam ex qua eueniet ut maior quam ex lobotomiis et memoriae falsae syndromo commixtis noxa fiat fidem uestram confirmetis." 
 


12/19/2024

filioque


Michael Folius philosophiae doctor hic argumentatur quod symbolum Latinum "filioque" habens et symbolum Graecum non habens cum eorum sententiarum uerba et syntaxis considerantur inter se contraria non esse uidentur. etiam memoratur hic tractatus Marci Bonicordis.

12/11/2024

quando Iesus Christus natus sit

 
disseritur hic quo anno Iesus Christus natus sit praesertim quod ex astronomia Herodes rex anno Domini 2 uel 3 mortuus esse sciri potest et ex Iudaeorum more uerisimile est quod Iesus Christus hieme natus est.

12/09/2024

sancti Ioannis Didaci miraculum


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic de sancti Ioannis Didaci miraculo disserit. etiam ut solet nos monet: "si in miracula non credimus ea non petimus. ea autem nisi petiuerimus non dabuntur."

12/05/2024

Michaelis Paunii sententiae

 
referuntur hic multa quae Michael Paunius professor Helsingiensis de consiliis eorum qui Fori Oeconomici Oecumenici participes sunt et hominum similium dixit praesertim quod ii populi salutem non in animo habent.

de uiris qui se feminas putant


de uiris qui se feminas putantes in feminarum ludis athleticis contendere uolunt Ioanna Rolanda rem acu tangit, ut hic refertur.

Ludouici Bouarii sacerdotis sententiae

 
in Ioannis Zulsdorfi sacerdotis blogo hic et in blogo qui ad musica sacra pertinet hic.