Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinematio ad feminam sic respondet.
FEMINA: hac aestate nihil cupio nisi uirum qui munus habet...
MAXIMVS: locus non idoneus. experire agricolas solos.
FEMINA: ...corpus exercet, cibi amator est...
MAXIMVS: locus non idoneus. experire domum D. I. Kaledis. [quis is sit nescio.]
FEMINA: ...sed etiam delectari amat, modum uiuendi nihil nimis habentem agit...
MAXIMVS: o domina, tibi hic auxilium dare conor, sed istud incipit multum sonare.
FEMINA: ita corpus exercet et munere fungitur et molit sed etiam bidua finalia agere amat...
MAXIMVS: istud duos et inter se alios homines sonat: Saxum et Chriseanam Saxam.
FEMINA: et conuiuari amat, peregrinari amat...
MAXIMVS: o domina mea, esne delirula? operatio molitio conuiuatio peregrinatio talibus hominibus quales homines esse solent non inter se iunguntur.
FEMINA: talis est qualis die Iouis domi maneat et iubeamus cibum inferri...
MAXIMVS: die Iouis? quo igitur die operatur et molit? die...[Saturni]?
FEMINA: et simpliciter otium agamus, Netflicem spectemus, nihil quicquam faciamus...
MAXIMVS: dicis "otium agamus" et "nihil faciamus" sed ista quo modo loqueris eo modo rem defatigatiuam sonant.
FEMINA: ...die Martis ad me sine regula textum mittit et dicit "uestes muta et ante horam octauam te paratam habe propterea quod conuentum nobis excogitaui..."
MAXIMVS: eius diem Martis et diem Iouis et biduum finale cupis sed uis eum molere et operari....delirulum in hac nimis ualidum est.
FEMINA: ubi is uir est?
MAXIMVS: in imaginatione tua!
FEMINA: nam propter haec in hanc aestatem uirum iamdudum quaero neque eos inuenire possum.
MAXIMVS: scilicet.
FEMINA: et Noui Eboraci multi sunt uiri--noli negare--neque eum inuenire possum.
MAXIMVS: o domina mea, eum si caput tuum aperueris in eo istic inuenies.
FEMINA: sed etiam uolo ut is me omnibus diebus intuens putet quod me nanctus brauium in sortium ludo accepit.
MAXIMVS: si ea quae puto dixero comprehendar. abeo.
ego autem admiror utrum femina grauiter loquatur an iocetur uel trollet. etiam noto quod femina uirum "in aestatem" cupit. ergo puto quod ea non consortium uerum perpetuumque sed simpliciter aliquid delectationis cupit.