8/30/2024
8/14/2024
Georgius Bergolius et theologia Catholica
qui blogus "Rorate caeli" dicitur in eo blogo in hoc tractatu proponit Vigilius hanc thesin quod Georgii Bergolii actiones uerbaque optime intelleguntur si is fraternitatem omnium hominum naturalem uitae supernaturali antehabere putatur.
ad eum tractatum conscripta est responsio in qua proponitur haec thesis quod Georgius Bergolius nihil nisi potestatem auctam cupit.
respondet autem hic Vigilius non solum de Georgio Bergolio sed generaliter de theologia fundamentalia exponens. ut summatim dicam, in theologia Catholica ex Dei incarnatione qua naturae diuinae natura humana coniungitur non dicitur omnis homo Iesu Christo coniungi; cf. sanctus Thomas Aquinas dicit "uerbum [Dei] habet naturam humanam sibi unitam" et "natura humana...unitur uerbo [Dei]" sed etiam hanc sancti Ioannis Damasceni sententiam memorat: "Dei uerbum non assumpsit naturam humanam in uniuersali sed in atomo" quod est in indiuiduo (summa theologiae 3.2.2). ergo homini ut is Iesu Christo coniungatur necesse est coniungi eligere.
Vigilius hic etiam memorat quod ante talem electionem humanam et liberam est electio diuina, quod pertinet ad illum mysterium, quod homo a Deo praedestinari et libere eligere potest: "electionis gratia diuina libertatem nostram antecedit et, id quod intellegi non potest, libertatis nostrae assensum ita efficere potest ut libertas nostra non deleatur."
in iis autem litteris quae a concilio Vaticano secundo editae "Gaudium et spes" appellantur dicitur "ipse enim filius Dei incarnatione sua cum omni homine quodam modo se uniuit" (22), quam sententiam Vigilius periculosam et deuiationis effectiuam dicit. nam quid est "quodam modo"? (mihi igitur ea sententia est exemplo eius ambiguitatis quod est illius concilii uitium.) Georgius Bergolius autem putat filium Dei incarnatione sua cum omni homine tali modo se uniuisse ut primum omnes homines siue scientes siue nescientes iam Dei liberos et familiam esse secundum ad adipiscendam salutem aeternam necesse non sit fidem Christianam eligere tertium inter eos qui Christi sunt et alienos nihil distinguatur sed Christo aduersari uideantur soli ii qui inter Christianos et alienos distinguunt ac fidem Christianam eligendam dicunt qui ex ea causa a Georgio Bergolio "retrogressores" dicuntur. porro ut omnes Christo coniuncti existimentur Georgius Bergolius etiam negat de bono et malo iudicia ex principiis generalibus fieri posse ita ut nominalismo fauens dicere possit "quis sum qui iudicem?" scilicet quamquam existimat rationem tam inualidam esse ut ea de rebus particularibus ex regulis generalibus iudicium fieri non possit tamen iudicat retrogressores a bono deficere. sed qua re Georgius Bergolius ad has sententias habendas mouetur? inuidiam Vigilius putat.
8/13/2024
Maximus Badius de femina quae uirum qui non actu est cupit
Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinematio ad feminam sic respondet.
FEMINA: hac aestate nihil cupio nisi uirum qui munus habet...
MAXIMVS: locus non idoneus. experire agricolas solos.
FEMINA: ...corpus exercet, cibi amator est...
MAXIMVS: locus non idoneus. experire domum D. I. Kaledis. [quis is sit nescio.]
FEMINA: ...sed etiam delectari amat, modum uiuendi nihil nimis habentem agit...
MAXIMVS: o domina, tibi hic auxilium dare conor, sed istud incipit multum sonare.
FEMINA: ita corpus exercet et munere fungitur et molit sed etiam bidua finalia agere amat...
MAXIMVS: istud duos et inter se alios homines sonat: Saxum et Chriseanam Saxam.
FEMINA: et conuiuari amat, peregrinari amat...
MAXIMVS: o domina mea, esne delirula? operatio molitio conuiuatio peregrinatio talibus hominibus quales homines esse solent non inter se iunguntur.
FEMINA: talis est qualis die Iouis domi maneat et iubeamus cibum inferri...
MAXIMVS: die Iouis? quo igitur die operatur et molit? die...[Saturni]?
FEMINA: et simpliciter otium agamus, Netflicem spectemus, nihil quicquam faciamus...
MAXIMVS: dicis "otium agamus" et "nihil faciamus" sed ista quo modo loqueris eo modo rem defatigatiuam sonant.
FEMINA: ...die Martis ad me sine regula textum mittit et dicit "uestes muta et ante horam octauam te paratam habe propterea quod conuentum nobis excogitaui..."
MAXIMVS: eius diem Martis et diem Iouis et biduum finale cupis sed uis eum molere et operari....delirulum in hac nimis ualidum est.
FEMINA: ubi is uir est?
MAXIMVS: in imaginatione tua!
FEMINA: nam propter haec in hanc aestatem uirum iamdudum quaero neque eos inuenire possum.
MAXIMVS: scilicet.
FEMINA: et Noui Eboraci multi sunt uiri--noli negare--neque eum inuenire possum.
MAXIMVS: o domina mea, eum si caput tuum aperueris in eo istic inuenies.
FEMINA: sed etiam uolo ut is me omnibus diebus intuens putet quod me nanctus brauium in sortium ludo accepit.
MAXIMVS: si ea quae puto dixero comprehendar. abeo.
ego autem admiror utrum femina grauiter loquatur an iocetur uel trollet. etiam noto quod femina uirum "in aestatem" cupit. ergo puto quod ea non consortium uerum perpetuumque sed simpliciter aliquid delectationis cupit.
8/09/2024
Rebeccae Barrettae historia et Aemiliae "Americam saluam facientis" sententiae
Rebecca hic refert: "ego anno 2017: me sustentans 'magistrella' quae nec uiro indigebam nec uirum cupiebam sed 'sedem ad mensam' cupiebam. ego anno 2023: gaudiose nupta quae mater domi maneo et e domo reditum quasi passiuum facio, et ea mensa ad quam solam sedeo est cenatoria."
Aemilia quae se Americam saluam facere dicit hic huic thesi assentitur quod iure suffragii feminis dato orta sunt mala.
8/08/2024
beneficium officium ministerium
Seneca de beneficiis 3.18.1: "sunt enim qui ita distinguant: quaedam beneficia esse quaedam officia quaedam ministeria. beneficium esse quod alienus det: alienus est qui potuit sine reprehensione cessare. officium esse filii uxoris earum personarum quas necessitudo suscitat et ferre opem iubet. ministerium esse serui quem condicio sua eo loco posuit ut nihil eorum quae praestat imputet superiori."
8/07/2024
feminarum sententiae
in hoc Aemiliae Reginae cinematio femina quae 2:31-3:22 loquitur: "in hoc puellam uidi dicentem quod quando uirum bonum habes in ista culina eris et tibi placebit, nec plus consentire possum. nam talis eram qualis dicerem 'immo cibum suum parare potest, immo mane hora tertia uel quarta non expergiscar ut prandia non parem. non ita faciam. sed, scis, nunc et--nunc quando uirum bonum habeo nunc quando curor: 'ita, domine. expedite. expedite.' 'oh, auia tua carnem guisatam et tortillas domi factas parabat, et ea tibi maxime placebant? bene. carnem guisatam et tortillas domi factas parare discam. res tam simplex est. discos odi, discos cruciabundos toto animo odi. nunc indiges ut discos lauem? tibi uno melius faciam quae postea trulleum quoque perlauabo.' mirum est quomodo te aliter habeas quando curaris."
in hoc autem alia femina dicit se uiri quippe qui se raedae appropinquanti extraxisset piguisse. ego autem Aemiliae consentio quod spero illam feminam non grauiter loqui.
Subscribe to:
Posts (Atom)