7/20/2024

Pauli papae III litterae quae "sublimis Deus" appellantur


earum litterarum quae a Paulo papa III scriptae "sublimis Deus" appellantur tres textus in interreti (hic et hic et hic) inueni, sed ii uitia habent neque inter se concordes sunt. ergo eas litteras sic recensui: 
 
Paulus episcopus seruus seruorum Dei uniuersis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. sublimis Deus sic dilexit humanum genus ut hominem talem condiderit qui non solum boni sicut ceterae creaturae particeps esset sed ipsum summum inaccessibile et inuisibile bonum attingere et facie ad faciem uidere posset, et cum homo ad uitam et beatitudinem aeternam obeundam etiam sacrarum scripturarum testimonio creatus sit et hanc uitam et beatitudinem aeternam nemo consequi ualeat nisi per fidem domini nostri Iesu Christi fateri necesse est hominem talis conditionis et naturae esse ut fidem Christi recipere possit et quemcumque qui naturam hominis sortitus est ad ipsam fidem recipiendam habilem esse. nec enim quisquam adeo desipere creditur ut sese credat finem obtinere posse et medium summe necessarium nequaquam attingere. hinc ueritas ipsa quae nec falli nec fallere potest cum praedicatores fidei ad officium praedicationis destinaret dixisse dignoscitur "euntes docete omnes gentes." "omnes" dixit absque omni defectu cum omnes fidei disciplinae capaces exsistant. quod uidens et inuidens ipsius humani generis aemulus qui bonis omnibus ut pereant semper aduersatur modum excogitauit hactenus inauditum quo impediret ne uerbum Dei gentibus ut saluae fierent praedicaretur ac quosdam suos satellites commouit qui suam cupiditatem adimplere cupientes occidentales et meridionales Indos et alias gentes quae temporibus istis ad nostram notitiam peruenerunt sub praetextu quod fidei Catholicae expertes exsistant uti bruta animalia ad nostra obsequia redigendos esse passim asserere praesumunt et eos in seruitutem redigunt tantis afflictionibus illos urgentes quantis uix bruta animalia illis seruientia urgeant. nos igitur qui eiusdem domini nostri uices licet indigni gerimus in terris et oues gregis sui nobis commissas quae extra eius ouile sunt ad ipsum ouile toto nisu exquirimus attendentes Indos ipsos utpote ueros homines non solum Christianae fidei capaces exsistere sed ut nobis innotuit ad fidem ipsam promptissime currere ac uolentes super his congruis remediis prouidere praedictos Indos et omnes alias gentes ad notitiam Christianorum in posterum deuenturas licet extra fidem
exsistant sua tamen libertate ac rerum suarum dominio priuatos seu priuandos non esse immo libertate et dominio huiusmodi uti et potiri et gaudere libere et licite posse nec in seruitutem redigi debere ac quicquid secus fieri contigerit irritum et inane nulliusque roboris uel momenti ipsosque Indos et alias gentes uerbi Dei praedicatione et exemplo bonae uitae ad dictam fidem Christi inuitandos fore et praesentium litterarum transumptis manu alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis eandem fidem adhibendam esse quae originalibus adhiberetur auctoritate apostolica per praesentes litteras decernimus et declaramus, non obstantibus praemissis ceterisque contrariis quibuscumque. datum Romae anno domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo, quarto nonas Iunii pontificatus nostri anno tertio.