qui blogus "Rorate caeli" dicitur in eo blogo in hoc tractatu proponit Vigilius hanc thesin quod Georgii Bergolii actiones uerbaque optime intelleguntur si is fraternitatem omnium hominum naturalem uitae supernaturali antehabere putatur.
ad eum tractatum conscripta est responsio in qua proponitur haec thesis quod Georgius Bergolius nihil nisi potestatem auctam cupit.
respondet autem hic Vigilius non solum de Georgio Bergolio sed generaliter de theologia fundamentalia exponens. ut summatim dicam, in theologia Catholica ex Dei incarnatione qua naturae diuinae natura humana coniungitur non dicitur omnis homo Iesu Christo coniungi; cf. sanctus Thomas Aquinas dicit "uerbum [Dei] habet naturam humanam sibi unitam" et "natura humana...unitur uerbo [Dei]" sed etiam hanc sancti Ioannis Damasceni sententiam memorat: "Dei uerbum non assumpsit naturam humanam in uniuersali sed in atomo" quod est in indiuiduo (summa theologiae 3.2.2). ergo homini ut is Iesu Christo coniungatur necesse est coniungi eligere.
Vigilius hic etiam memorat quod ante talem electionem humanam et liberam est electio diuina, quod pertinet ad illum mysterium, quod homo a Deo praedestinari et libere eligere potest: "electionis gratia diuina libertatem nostram antecedit et, id quod intellegi non potest, libertatis nostrae assensum ita efficere potest ut libertas nostra non deleatur."
in iis autem litteris quae a concilio Vaticano secundo editae "Gaudium et spes" appellantur dicitur "ipse enim filius Dei incarnatione sua cum omni homine quodam modo se uniuit" (22), quam sententiam Vigilius periculosam et deuiationis effectiuam dicit. nam quid est "quodam modo"? (mihi igitur ea sententia est exemplo eius ambiguitatis quod est illius concilii uitium.) Georgius Bergolius autem putat filium Dei incarnatione sua cum omni homine tali modo se uniuisse ut primum omnes homines siue scientes siue nescientes iam Dei liberos et familiam esse secundum ad adipiscendam salutem aeternam necesse non sit fidem Christianam eligere tertium inter eos qui Christi sunt et alienos nihil distinguatur sed Christo aduersari uideantur soli ii qui inter Christianos et alienos distinguunt ac fidem Christianam eligendam dicunt qui ex ea causa a Georgio Bergolio "retrogressores" dicuntur. porro ut omnes Christo coniuncti existimentur Georgius Bergolius etiam negat de bono et malo iudicia ex principiis generalibus fieri posse ita ut nominalismo fauens dicere possit "quis sum qui iudicem?" scilicet quamquam existimat rationem tam inualidam esse ut ea de rebus particularibus ex regulis generalibus iudicium fieri non possit tamen iudicat retrogressores a bono deficere. sed qua re Georgius Bergolius ad has sententias habendas mouetur? inuidiam Vigilius putat.