ut hic refertur, per artes grammaticam rhetoricam logicam adipiscuntur homines uerborum et cogitationis facultates quibus uera cernant. ut in prouerbiorum libro dicitur (1.2-6):
ad sciendam sapientiam et disciplinam
ad intellegenda uerba prudentiae
ad suscipiendam eruditionem doctrinae
iustitiam et iudicium et aequitatem
ut detur paruulis astutia
adulescenti scientia et recogitatio.
audiat sapiens et addet doctrinam
et intellegens dispositiones possidebit;
animaduertet parabolam et allegoriam
uerba sapientium et aenigmata eorum.
de institutione liberali hic dicitur "theorias aedificamus et ea quae sensu sciri possunt cognoscimus et ideas in quaestionem prouocamus propterea quod haec studia in se digna sunt."
institutio liberalis hic dicitur esse ex quibus operibus cultus ortus est eorum operum lectio qua cultus elementis principiisque adhaereamus et uera cognoscamus. institutio liberalis dicitur nos eo cui quolibet tempore maxime fauetur et animi motibus et loci temporis politiae consuetudinibus et erroribus liberare. quod ad secundum pertinet, institutio liberalis et docet quod ratione uiuere oportet et per fabularum lectionem animi motuum purgationem habet. quod ad tertium pertinet, "institutio liberalis nos cogit de ideis et politiis et sententiis eorum qui in aliis terris et aliis temporibus et sub aliis systematibus politicis uiuebant legere ac colloqui. hoc indagationis genus non facere non potest ut ideas nostras consuetudinesque iudicemus. hoc indagationis genus facit ut ea quae putamus agimusque non solummodo propterea quod sic putare agere solemus sed etiam propterea quod ea contra alias consuetudines considerauimus putemus agamusque."
institutio liberalis hic dicitur facere ut inquiramus et cultus participes fiamus.