4/09/2024

de lingua Latina et humanismo Timothei Flandriani sententiae


Timotheus Flandrianus in hoc tractatu cuius pars maior ad alia pertinet de eo quod professio dicasterii doctrinae fidei nouissima non Latine edita est: "nobis necesse est lectores commonefacere quod haec ecclesia Catholica Romana est quamquam ii qui Romae regunt adhibendae linguae Romanae facultatem amiserunt. ergo non est textus Latinus. tibi, o concilii Vaticani secundi euentus, gratias ago. nos autem oportet lectores commonefacere numquam desinere quod lingua Latina Romanitasque amissa et cuilibet intelligentiae quae his litteris uerbosis tribuatur obstat et hunc pontificatum longius a Ioanne Paulo papa II Benedictoque papa XVI quorum ambo textus auctoritatiuos lingua Romana edere perseuerabant separat. hoc quoque hic pontificatus est iconoclastocratia" et de humanismo eo qui artium renascentium aetate agebatur: "'humanismus' quoque per se totus ex more maiorum est. alia fabula falsa est...quod 'artium renascentia tulit ad protestantismum qui ad liberalismum tulit; ergo humanismus per se haereticus est.' est autem et non est. nam ei fabulae deest mentio quod ecclesia artium renascentium humanismum concilio Tridentino baptizauit. hoc ad glorias cultus baroci qui mundi noti partem magnam ad hunc diem conuertit tulit" et de personalismo "etiam nos oportet cauere si 'personalismum' quippe qui quoque per se haereticus sit condemnare incipimus....eius motus qui mori maiorum fauet patronorum unus Theodericus Hildebrandensis huius motus philosophici Augustiniani (et Thomistici) saeculo uicesimo orti progressui auctor erat....porro 'personalismus' intellegi potest esse responsio philosophica et Catholica ad eos errores qui de persona humana liberalismo eiusque duabus filiabus turpibus feminismo et communismo insunt."