12/19/2024

Maximus Badius de femina quae uoluntatem suam non dicit


Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinematio ad feminam sic respondet.

FEMINA: nuper cum uiro conuentus agebam...

MAXIMVS: et?

FEMINA: et uir benignus uir bonus me bene tractabat.

MAXIMVS: istud bonum est.

FEMINA: sed

MAXIMVS: male est sed. est sed. cur semper est sed?

FEMINA: sed simul ac cognoui eum maritum meum non esse, propterea quod nunc energiam maritalem solam quaero, eius rem finiui

MAXIMVS: ....his diebus non iam satis est uirum bonum et benignum esse sed necesse est battuarium Duracellum quoque esse et energiam ferre.

FEMINA: tamen igitur ad eum litteras mittens ei dixi me rem ullatenus processuram non uidere

MAXIMVS: domina, esuris. tibi autem Dominus gallinam bonam beneque coctam apposuit sed eam decreuisti propter eius energiam non manducare. ergo fame morieris.

FEMINA: is autem consentiens dixit se non putare se me laetam facere posse. dum autem id magni habeo, quod ualde benigne responsum est, tamen ne conatus quidem est.

MAXIMVS: propter quid? tu nolebas eum ea quae uolebas respicere an quid?

FEMINA: ne conatus quidem est. dicere ne conatus quidem est se quasi mutari uelle uel se quasi quicquid uelle. tamen ego adduci possum ut uoluntatem alienam faciam. tibi obtemperabo sed ne conatus quidem es.

MAXIMVS: ....ea uolebat uirum se adducere ut ipsa eius uoluntatem faceret. quales torti ludi mentales sunt ei? ea putat quod cum uiro conuentus agere est statio lusoria quinta. domina, si ludos agere uis, i et caramelothlipsin importa. et hunc uirum bonum dimitte.

filioque


Michael Folius philosophiae doctor hic argumentatur quod symbolum Latinum "filioque" habens et symbolum Graecum non habens cum eorum sententiarum uerba et syntaxis considerantur inter se contraria non esse uidentur. etiam memoratur hic tractatus Marci Bonicordis.

12/11/2024

quando Iesus Christus natus sit

 
disseritur hic quo anno Iesus Christus natus sit praesertim quod ex astronomia Herodes rex anno Domini 2 uel 3 mortuus esse sciri potest et ex Iudaeorum more uerisimile est quod Iesus Christus hieme natus est.

12/09/2024

sancti Ioannis Didaci miraculum


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic de sancti Ioannis Didaci miraculo disserit. etiam ut solet nos monet: "si in miracula non credimus ea non petimus. ea autem nisi petiuerimus non dabuntur."

12/05/2024

Michaelis Paunii sententiae

 
referuntur hic multa quae Michael Paunius professor Helsingiensis de consiliis eorum qui Fori Oeconomici Oecumenici participes sunt et hominum similium dixit praesertim quod ii populi salutem non in animo habent.

de uiris qui se feminas putant


de uiris qui se feminas putantes in feminarum ludis athleticis contendere uolunt Ioanna Rolanda rem acu tangit, ut hic refertur.

Ludouici Bouarii sacerdotis sententiae

 
in Ioannis Zulsdorfi sacerdotis blogo hic et in blogo qui ad musica sacra pertinet hic.

11/09/2024

duae res mensis Nouembris die nono factae


mensis Nouembris die nono anno quidem 324 basilica Laterana dedicata est (hic et hic) anno autem 1989 homines per murum Berolinensem transire sini coeperunt (hic).

10/09/2024

Maximus Badius de femina quae ludos mente agit


Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinematio ad feminam sic respondet. 

FEMINA: fateor me problema esse.

MAXIMVS: quid? puella fatetur? finiturne mundus?
 
FEMINA: conuentum cum hoc uiro egi et dicebat "hora sera fit. uisne ad locum meum recedere?"
 
MAXIMVS: conatane es eocum in eius loco coire, sed is recusauit?
 
FEMINA: et ego dicebam "recedam, sed tibi non concumbam."
 
MAXIMVS: hem. istud problema non est. si crustulum dare non uis, non das. quomodo tu problema es?
 
FEMINA: "quale non fit." et dicebat "istud totum placet. simpliciter ad locum meum ueni" et dicebam "placet."

MAXIMVS: duo homines adulti quibus est pactio internationalis qua decreta obligentur. hic nihil problematis uideo. domina, hoc taediosum fit. quid est problema?

FEMINA: ergo ad eius locum eo. is ea quae uolo respicit, tam benignus est, me totam noctem fouet, et puto "quidnam?"

MAXIMVS: en mamma mea! problema ueniens uidere nunc possum.

FEMINA: "esne cruciabunde homosexualis? quidnam?"

MAXIMVS: domina, esne delirula? quomodo ex eo quod ea quae uolebas respexit subito sequitur ut ei mentula placeat?

FEMINA: et quasi ego...is...simpliciter eum aliquo modo conari uolebam ita ut negarem. scin quid dicam?

MAXIMVS: ....domina, si ludos agere uis, i et caramelothlipsin importa.

FEMINA: ei non concumbitura eram, sed simpliciter ego nunc tali sensu afficior quasi deformis sum.

MAXIMVS: istud est problema tuum. sed ah gaudeo quod scis te problema esse. nunc i et te solue.

quae femina illud cinematium fecit ea quoque hic tractatur.

10/07/2024

epistola de sancta Missa et lingua Latina


in hac epistola Ericus Cunelt-Leddinensis argumentatur in sancta Missa linguam Latinam unitatem efficere et nationalismum superare. etiam dicit quando lingua Latina in sancta Missa in linguae Graecae loco adhiberi inciperet linguam uulgarem in linguae ad eruditionem pertinentis locum assumptam esse. ad eam sententiam admiror quid sit quod Christina Mormanna et alii respondeant.

10/02/2024

ecclesia cathedralis sancti Bauonis

 
de ea Gregorius Pippius hic disserit.

insulae Athenienses

 
de iis hic disseritur.



barba


quis sciebat omnia ea quae barba significaret? Iosephus Nauarranus hic: "ex indagatione factum est indicium quod ii qui suffragium ferunt (haud mirum) barbas uiriliores esse uident. ea res ab aliis ab quibus ibi uires et facultas uidentur bona existimari potest sed ab aliis ac praesertim feminis mala existimari potest quippe quae et impetuum ultro faciendorum et normis feministicis aduersandi morem significet." mihi autem quippe qui barbam iamdudum gero propterea quod eam decoram arbitratus sum nunc plures sunt eius gerendae causae!

10/01/2024

Ioannis Kerriensis sententiae

 
quid Ioannes Kerriensis dixerit et quid alii responderint hic refertur.

sanctae Missae Tridentinae dictae lectiones

 
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit quomodo eius sanctae Missae lectiones prosint.

9/24/2024

quid indulgentia absolutio remissio significet et alia ex Ioanne Zulsdorfo

 
de indulgentia absolutione remissione hic: pertinet indulgentia quidem ad misericordiam absolutio autem ad peccatum dimissum remissio autem ad poenam dimissam.

de lingua Latina et ecclesia hic et hic.

hic de hac Demosthenis sententia: "[Aeschines] illi fauens digna multis, o Iuppiter et omnes dei, mortibus uerba loquebatur quod uos nec maiorum meminisse oporteat" (19.15-16)

situs utilis


nuper relata


de societatibus technologicis hic.

de quibusdam feminis praegnantibus quae mortuae sunt hic.

de eo qui Noui Eboraci sanitati praefectus erat hic.

de uicepraeside contra loquendi libertatem agenti hic.

9/23/2024

Robertus Duyer archiepiscopus Portlandensis de liturgia

 
quid is de liturgia arbitratus sit hic et hic refertur.






9/11/2024

eae litterae quae "quo primum" appellantur

 
de iis litteris et aliis rebus hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Claudius Bartaeus sacerdos disserit.

Sinae communisticae

 
res memoratu dignae hic et hic narrantur.

8/30/2024

ex atheisto


hic memorantur quaedam Ricardi Dauidulii atheistae sententiae.

8/14/2024

Georgius Bergolius et theologia Catholica

 
qui blogus "Rorate caeli" dicitur in eo blogo in hoc tractatu proponit Vigilius hanc thesin quod Georgii Bergolii actiones uerbaque optime intelleguntur si is fraternitatem omnium hominum naturalem uitae supernaturali antehabere putatur.

ad eum tractatum conscripta est responsio in qua proponitur haec thesis quod Georgius Bergolius nihil nisi potestatem auctam cupit.

respondet autem hic Vigilius non solum de Georgio Bergolio sed generaliter de theologia fundamentalia exponens. ut summatim dicam, in theologia Catholica ex Dei incarnatione qua naturae diuinae natura humana coniungitur non dicitur omnis homo Iesu Christo coniungi; cf. sanctus Thomas Aquinas dicit "uerbum [Dei] habet naturam humanam sibi unitam" et "natura humana...unitur uerbo [Dei]" sed etiam hanc sancti Ioannis Damasceni sententiam memorat: "Dei uerbum non assumpsit naturam humanam in uniuersali sed in atomo" quod est in indiuiduo (summa theologiae 3.2.2). ergo homini ut is Iesu Christo coniungatur necesse est coniungi eligere. 

Vigilius hic etiam memorat quod ante talem electionem humanam et liberam est electio diuina, quod pertinet ad illum mysterium, quod homo a Deo praedestinari et libere eligere potest: "electionis gratia diuina libertatem nostram antecedit et, id quod intellegi non potest, libertatis nostrae assensum ita efficere potest ut libertas nostra non deleatur." 

in iis autem litteris quae a concilio Vaticano secundo editae "Gaudium et spes" appellantur dicitur "ipse enim filius Dei incarnatione sua cum omni homine quodam modo se uniuit" (22), quam sententiam Vigilius periculosam et deuiationis effectiuam dicit. nam quid est "quodam modo"? (mihi igitur ea sententia est exemplo eius ambiguitatis quod est illius concilii uitium.) Georgius Bergolius autem putat filium Dei incarnatione sua cum omni homine tali modo se uniuisse ut primum omnes homines siue scientes siue nescientes iam Dei liberos et familiam esse secundum ad adipiscendam salutem aeternam necesse non sit fidem Christianam eligere tertium inter eos qui Christi sunt et alienos nihil distinguatur sed Christo aduersari uideantur soli ii qui inter Christianos et alienos distinguunt ac fidem Christianam eligendam dicunt qui ex ea causa a Georgio Bergolio "retrogressores" dicuntur. porro ut omnes Christo coniuncti existimentur Georgius Bergolius etiam negat de bono et malo iudicia ex principiis generalibus fieri posse ita ut nominalismo fauens dicere possit "quis sum qui iudicem?" scilicet quamquam existimat rationem tam inualidam esse ut ea de rebus particularibus ex regulis generalibus iudicium fieri non possit tamen iudicat retrogressores a bono deficere. sed qua re Georgius Bergolius ad has sententias habendas mouetur?  inuidiam Vigilius putat.

8/13/2024

Maximus Badius de femina quae uirum qui non actu est cupit

 
Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinematio ad feminam sic respondet.

FEMINA: hac aestate nihil cupio nisi uirum qui munus habet...

MAXIMVS: locus non idoneus. experire agricolas solos.

FEMINA: ...corpus exercet, cibi amator est...

MAXIMVS: locus non idoneus. experire domum D. I. Kaledis. [quis is sit nescio.]

FEMINA: ...sed etiam delectari amat, modum uiuendi nihil nimis habentem agit...

MAXIMVS: o domina, tibi hic auxilium dare conor, sed istud incipit multum sonare.

FEMINA: ita corpus exercet et munere fungitur et molit sed etiam bidua finalia agere amat...

MAXIMVS: istud duos et inter se alios homines sonat: Saxum et Chriseanam Saxam.

FEMINA: et conuiuari amat, peregrinari amat...

MAXIMVS: o domina mea, esne delirula? operatio molitio conuiuatio peregrinatio talibus hominibus quales homines esse solent non inter se iunguntur.

FEMINA: talis est qualis die Iouis domi maneat et iubeamus cibum inferri...

MAXIMVS: die Iouis? quo igitur die operatur et molit? die...[Saturni]? 

FEMINA: et simpliciter otium agamus, Netflicem spectemus, nihil quicquam faciamus...

MAXIMVS: dicis "otium agamus" et "nihil faciamus" sed ista quo modo loqueris eo modo rem defatigatiuam sonant.

FEMINA: ...die Martis ad me sine regula textum mittit et dicit "uestes muta et ante horam octauam te paratam habe propterea quod conuentum nobis excogitaui..."

MAXIMVS: eius diem Martis et diem Iouis et biduum finale cupis sed uis eum molere et operari....delirulum in hac nimis ualidum est.

FEMINA: ubi is uir est?

MAXIMVS: in imaginatione tua!

FEMINA: nam propter haec in hanc aestatem uirum iamdudum quaero neque eos inuenire possum.

MAXIMVS: scilicet.

FEMINA: et Noui Eboraci multi sunt uiri--noli negare--neque eum inuenire possum.

MAXIMVS: o domina mea, eum si caput tuum aperueris in eo istic inuenies.

FEMINA: sed etiam uolo ut is me omnibus diebus intuens putet quod me nanctus brauium in sortium ludo accepit.

MAXIMVS: si ea quae puto dixero comprehendar. abeo.

ego autem admiror utrum femina grauiter loquatur an iocetur uel trollet. etiam noto quod femina uirum "in aestatem" cupit. ergo puto quod ea non consortium uerum perpetuumque sed simpliciter aliquid delectationis cupit.

8/09/2024

Rebeccae Barrettae historia et Aemiliae "Americam saluam facientis" sententiae

 
Rebecca hic refert: "ego anno 2017: me sustentans 'magistrella' quae nec uiro indigebam nec uirum cupiebam sed 'sedem ad mensam' cupiebam. ego anno 2023: gaudiose nupta quae mater domi maneo et e domo reditum quasi passiuum facio, et ea mensa ad quam solam sedeo est cenatoria."

Aemilia quae se Americam saluam facere dicit hic huic thesi assentitur quod iure suffragii feminis dato orta sunt mala.   

sanctam Missam participare


est hic epistola Euelini Vaui.

sunt hic sententiae Eduardi Casualli sacerdotis.

8/08/2024

beneficium officium ministerium


Seneca de beneficiis 3.18.1: "sunt enim qui ita distinguant: quaedam beneficia esse quaedam officia quaedam ministeria. beneficium esse quod alienus det: alienus est qui potuit sine reprehensione cessare. officium esse filii uxoris earum personarum quas necessitudo suscitat et ferre opem iubet. ministerium esse serui quem condicio sua eo loco posuit ut nihil eorum quae praestat imputet superiori."

8/07/2024

feminarum sententiae

 
in hoc Aemiliae Reginae cinematio femina quae 2:31-3:22 loquitur: "in hoc puellam uidi dicentem quod quando uirum bonum habes in ista culina eris et tibi placebit, nec plus consentire possum. nam talis eram qualis dicerem 'immo cibum suum parare potest, immo mane hora tertia uel quarta non expergiscar ut prandia non parem. non ita faciam. sed, scis, nunc et--nunc quando uirum bonum habeo nunc quando curor: 'ita, domine. expedite. expedite.' 'oh, auia tua carnem guisatam et tortillas domi factas parabat, et ea tibi maxime placebant? bene. carnem guisatam et tortillas domi factas parare discam. res tam simplex est. discos odi, discos cruciabundos toto animo odi. nunc indiges ut discos lauem? tibi uno melius faciam quae postea trulleum quoque perlauabo.' mirum est quomodo te aliter habeas quando curaris."

in hoc autem alia femina dicit se uiri quippe qui se raedae appropinquanti extraxisset piguisse. ego autem Aemiliae consentio quod spero illam feminam non grauiter loqui.

7/20/2024

Pauli papae III litterae quae "sublimis Deus" appellantur


earum litterarum quae a Paulo papa III scriptae "sublimis Deus" appellantur tres textus in interreti (hic et hic et hic) inueni, sed ii uitia habent neque inter se concordes sunt. ergo eas litteras sic recensui: 
 
Paulus episcopus seruus seruorum Dei uniuersis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. sublimis Deus sic dilexit humanum genus ut hominem talem condiderit qui non solum boni sicut ceterae creaturae particeps esset sed ipsum summum inaccessibile et inuisibile bonum attingere et facie ad faciem uidere posset, et cum homo ad uitam et beatitudinem aeternam obeundam etiam sacrarum scripturarum testimonio creatus sit et hanc uitam et beatitudinem aeternam nemo consequi ualeat nisi per fidem domini nostri Iesu Christi fateri necesse est hominem talis conditionis et naturae esse ut fidem Christi recipere possit et quemcumque qui naturam hominis sortitus est ad ipsam fidem recipiendam habilem esse. nec enim quisquam adeo desipere creditur ut sese credat finem obtinere posse et medium summe necessarium nequaquam attingere. hinc ueritas ipsa quae nec falli nec fallere potest cum praedicatores fidei ad officium praedicationis destinaret dixisse dignoscitur "euntes docete omnes gentes." "omnes" dixit absque omni defectu cum omnes fidei disciplinae capaces exsistant. quod uidens et inuidens ipsius humani generis aemulus qui bonis omnibus ut pereant semper aduersatur modum excogitauit hactenus inauditum quo impediret ne uerbum Dei gentibus ut saluae fierent praedicaretur ac quosdam suos satellites commouit qui suam cupiditatem adimplere cupientes occidentales et meridionales Indos et alias gentes quae temporibus istis ad nostram notitiam peruenerunt sub praetextu quod fidei Catholicae expertes exsistant uti bruta animalia ad nostra obsequia redigendos esse passim asserere praesumunt et eos in seruitutem redigunt tantis afflictionibus illos urgentes quantis uix bruta animalia illis seruientia urgeant. nos igitur qui eiusdem domini nostri uices licet indigni gerimus in terris et oues gregis sui nobis commissas quae extra eius ouile sunt ad ipsum ouile toto nisu exquirimus attendentes Indos ipsos utpote ueros homines non solum Christianae fidei capaces exsistere sed ut nobis innotuit ad fidem ipsam promptissime currere ac uolentes super his congruis remediis prouidere praedictos Indos et omnes alias gentes ad notitiam Christianorum in posterum deuenturas licet extra fidem
exsistant sua tamen libertate ac rerum suarum dominio priuatos seu priuandos non esse immo libertate et dominio huiusmodi uti et potiri et gaudere libere et licite posse nec in seruitutem redigi debere ac quicquid secus fieri contigerit irritum et inane nulliusque roboris uel momenti ipsosque Indos et alias gentes uerbi Dei praedicatione et exemplo bonae uitae ad dictam fidem Christi inuitandos fore et praesentium litterarum transumptis manu alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis eandem fidem adhibendam esse quae originalibus adhiberetur auctoritate apostolica per praesentes litteras decernimus et declaramus, non obstantibus praemissis ceterisque contrariis quibuscumque. datum Romae anno domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo, quarto nonas Iunii pontificatus nostri anno tertio.

7/10/2024

domus regum imperatorumque


domus Philippi Hispaniae regis II hic et hic.

domus Habsburgensium hic et hic

domus Ludouici Franciae regis XIV hic et hic.

domus Hohenzollernensium hic et hic.

domus regum Neapolitanorum hic et hic.

domus imperatorum Russicorum Petropolitana hic et hic et hic.

domus Vinsoria hic.

domus Bucinghamensis hic.

domus Censingtonensis hic.

7/08/2024

Oliuiae Alexae sententiae


Oliuia Alexa hic theses mentione dignas proponit. inter eas praecipue noto quod feminae inter se aequalitatem obtinere sed uiri se in ordines ponere solent. Oliuiae Alexae cinematium mihi notum fecit legio uirorum.

6/22/2024

de institutione liberali sententiae


ut hic refertur, per artes grammaticam rhetoricam logicam adipiscuntur homines uerborum et cogitationis facultates quibus uera cernant. ut in prouerbiorum libro dicitur (1.2-6):

ad sciendam sapientiam et disciplinam
ad intellegenda uerba prudentiae
ad suscipiendam eruditionem doctrinae
iustitiam et iudicium et aequitatem
ut detur paruulis astutia
adulescenti scientia et recogitatio.
audiat sapiens et addet doctrinam
et intellegens dispositiones possidebit;
animaduertet parabolam et allegoriam
uerba sapientium et aenigmata eorum.  

de institutione liberali hic dicitur "theorias aedificamus et ea quae sensu sciri possunt cognoscimus et ideas in quaestionem prouocamus propterea quod haec studia in se digna sunt." 

institutio liberalis hic dicitur esse ex quibus operibus cultus ortus est eorum operum lectio qua cultus elementis principiisque adhaereamus et uera cognoscamus. institutio liberalis dicitur nos eo cui quolibet tempore maxime fauetur et animi motibus et loci temporis politiae consuetudinibus et erroribus liberare. quod ad secundum pertinet, institutio liberalis et docet quod ratione uiuere oportet et per fabularum lectionem animi motuum purgationem habet. quod ad tertium pertinet, "institutio liberalis nos cogit de ideis et politiis et sententiis eorum qui in aliis terris et aliis temporibus et sub aliis systematibus politicis uiuebant legere ac colloqui. hoc indagationis genus non facere non potest ut ideas nostras consuetudinesque iudicemus. hoc indagationis genus facit ut ea quae putamus agimusque non solummodo propterea quod sic putare agere solemus sed etiam propterea quod ea contra alias consuetudines considerauimus putemus agamusque."

institutio liberalis hic dicitur facere ut inquiramus et cultus participes fiamus.

6/19/2024

hic et iste et ille

 
Michael Folius philosophiae doctor hic de hoc et isto et illo dicit: "quando res mihi quam tibi propior est, adhibeo adiuectiuum uel pronomen 'hic/haec/hoc'" "quando res nobis aequaliter longinqua est, utor 'ille/illa/illud'" "quando res tibi quam mihi propior est, utor 'iste/ista/istud' quod [Anglice] reddi potest 'that thing of yours.'"

similis est Laurentii Vallensis sententia in Elegantiis 2.4: "de me loquens dicere debeo 'hoc caput' 'haec manus' 'haec ciuitas' de te uero 'istud caput' 'ista manus' 'ista ciuitas' de tertia autem persona 'illud caput' 'illa manus' 'illa ciuitas'"

pro Missa Latina

 
Donaldus Clauster sacerdos hic.

arbor letalis

 
ex origine hic et in symphoniae imitationem hic et clauicinio neruisque hic.

Eduardi Elgari pompa prima


hic et hic et hic et hic est.

fabula infinita


modo electronico hic et hic et ab cantrice symphoniaque hic.

"Ligulae Chrononicae" ludi electronici carmina

 
anni 600 carmen a Phoenice Arco Angelo hic et a chordacistarum tetrade hic et a Columbio Robertulio hic et technoice hic est. 
 
contra Lauum pugnae partis secundae carmen hic est. 
 
magice obseratae ianuae carmen a Columbio Robertulio hic et a chordacistarum tetrade hic et a Ponto Hultigreno hic est. 
 
regni Zelii carmen clauicinio eminente hic et a Zidano Tribali hic et a Columbio Robertulio hic et uiolino solo hic et tintinnabulo eminente hic et a chordacistarum tetrade hic et annorum 1981-1990 modo hic et eodem genere hic et a Ponto Hultigreno hic est. 
 
Schalae carmen a Columbio Robertulio hic et chordis tintinnabuloque eminentibus hic et a Phoenice Arco Angelo hic et a Ponto Hultigreno hic et ab Leone Nocte hic et alio modo hic est.
 
carmen principale a Ponto Hultigreno hic et a chordacistarum tetrade hic est.

multa carmina modo electronico hic sunt.

6/08/2024

Carolae Gressae philosophiae doctricis opera

 
Carola Gressa philosophiae doctrix

hic feminismum reprobat;

hic disserit quae uitia feminismo et Mariae Vollistonicraftae sententiis insint;

hic narrat quomodo feminismus feminas affecerit;

hic feminismi secundi historiam narrat;

hic disserit quae mala feminismo insint praesertim Marxismus goetiaque et quod munus femineum uerum est fructificare.

duorum cardinalium Africanorum sententiae

 
Robertus cardinalis Saraus hic (cf. hic) refertur dixisse quod in regionibus occidentalibus multi quidem Christiani diuitiis adducti se ad illuminationem nouam aduenisse 
putant multi autem episcopi mundo aduersari nolunt, quibus sententiis ego totus assentior. etiam demonstrat episcopos Africanos iis litteris quae "Fiducia supplicans" appellantur non propter mores Africanos sed propter theologiam Catholicam aduersari. de illis litteris hic Fridolini cardinalis Ambongi sententiae referuntur.

6/07/2024

fides Christiana in Sinis et Honcongi


hic et hic refertur quomodo communistae cultum diuinum Honcongi adducere conentur.

ii quos communistae interfecerunt


de iis Saluator Leonicors episcopus Franciscopolitanus in "Principiis" hic disserit. etiam memorat in his ciuitatibus Americanis multos Marxismo fauere.

communistarum Sinicorum dux

 
Matthaeus Pottinger et Matthaeus Ioannides et Dauid Vitus in "Rebus ad Alias Ciuitates Pertinentibus" hic et Simona Carthagis hic disserit quid communistarum Sinicorum dux uelit. Matthaeus et Matthaeus et Dauid etiam disserunt quomodo illi resisti possit; nam ille eo magis prohibebitur quo magis Sinae aliis ciuitatibus ad adipiscendas res indigebunt.

6/04/2024

de litteris ecclesiasticis quae "Dignitas infinita" appellantur

 
Eduardus Feser philosophiae doctor hic et hic.

Ioanna Smita hic.

Robertus Matthaeus hic.

Ionathas Liudulfus hic.

Timotheus Flandrianus hic.

Iacobus Tatus hic.

Nicolaus Rudolphus hic.

Marcus Nauta hic.

6/03/2024

sancti qui hodie coluntur


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic narrat.

Ionathas Liudulfus hic narrat.

5/28/2024

lingua Latina et concilium Vaticanum secundum

 
de iis Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit.

4/10/2024

de liberalismo sententiae


Ioannis Horuati sententia hic: "is [liberalismus] intenditur ad uoluntati potius quam intellectui placendum....liberalismi essentia est putandi sentiendi faciendi omnia ea quae animi motus effreni poscunt ius."  

Timothei Flandriani sententia hic: "liberalismi mendacium fundamentale est quod dignitas humana ex potestate oritur uel ut aliis uerbis dicatur quantum facere potes tanti es."

4/09/2024

de lingua Latina et humanismo Timothei Flandriani sententiae


Timotheus Flandrianus in hoc tractatu cuius pars maior ad alia pertinet de eo quod professio dicasterii doctrinae fidei nouissima non Latine edita est: "nobis necesse est lectores commonefacere quod haec ecclesia Catholica Romana est quamquam ii qui Romae regunt adhibendae linguae Romanae facultatem amiserunt. ergo non est textus Latinus. tibi, o concilii Vaticani secundi euentus, gratias ago. nos autem oportet lectores commonefacere numquam desinere quod lingua Latina Romanitasque amissa et cuilibet intelligentiae quae his litteris uerbosis tribuatur obstat et hunc pontificatum longius a Ioanne Paulo papa II Benedictoque papa XVI quorum ambo textus auctoritatiuos lingua Romana edere perseuerabant separat. hoc quoque hic pontificatus est iconoclastocratia" et de humanismo eo qui artium renascentium aetate agebatur: "'humanismus' quoque per se totus ex more maiorum est. alia fabula falsa est...quod 'artium renascentia tulit ad protestantismum qui ad liberalismum tulit; ergo humanismus per se haereticus est.' est autem et non est. nam ei fabulae deest mentio quod ecclesia artium renascentium humanismum concilio Tridentino baptizauit. hoc ad glorias cultus baroci qui mundi noti partem magnam ad hunc diem conuertit tulit" et de personalismo "etiam nos oportet cauere si 'personalismum' quippe qui quoque per se haereticus sit condemnare incipimus....eius motus qui mori maiorum fauet patronorum unus Theodericus Hildebrandensis huius motus philosophici Augustiniani (et Thomistici) saeculo uicesimo orti progressui auctor erat....porro 'personalismus' intellegi potest esse responsio philosophica et Catholica ad eos errores qui de persona humana liberalismo eiusque duabus filiabus turpibus feminismo et communismo insunt."

4/01/2024

Anna Bernarda de imaginibus pictis et theologia

 
Anna Bernarda nuper utitur imaginibus pictis quibus de theologia disserat: hic de Iesu Christo domino nostro apicem gerenti (ut Anna sic ego apicibus faueo. etiam de apicum usu uirili est hic tractatus in quo disseritur quid apex significet et cur uiri apices gerere non iam soleant. ego autem apicem doctoralem in schola gerere soleo.); hic de cena Emmaea; hic de Iesu resurgenti; hic de Iesu alios se tangere sinenti aut uetanti.

3/13/2024

ecclesia Mediolanensis

 
ut Gregorius Pippius hic refert, ecclesiam Mediolani sanctus Barnabas mensis Martii die decimo tertio anno 51 condidisse refertur.

2/17/2024

paruulorum institutio in Corea et alibi

 
qui professor in hoc tractatu memoratur is "dicit eam aetatem qua praeceptor ex se honorificetur non solum in Corea Australi sed in aliis mundi locis iam diu praeteritam abesse et praeceptoris parentisque modum inter se agendi praequam is abhinc decadem tantummodo unam uel duas se habuerit agnosci non posse."

1/17/2024

quae epistola prima pittacio missa est

 
in hoc tractatu refertur quod omnium per cursum publicum pittacio missarum litterarum prima erat epistola quam Gulielmus Blencinsopus anno 1840 in Anglia accepit.
 

 

1/16/2024

qui homines non Catholici erant sed sanctam Missam Tridentinam conseruari uolebant

  
de iis Iosephus Scegus philosophiae doctor hic disserit praecipue arbitratus quod ii quippe qui artes litterarias uisuales musicas et ceteras tales colebant sanctam Missam Tridentinam quippe quod earum artium opus magnum est perire nolebant.

1/15/2024

Zeldaidis carmina


carmen principale hic et hic (4:35-6:18) et hic et hic et hic et hic et hic et hic est.

labyrinthi carmen hic est.

labyrinthi carmen et carmen principale hic sunt.

ludi primi carmen finale hic est.

ludi secundi carmen initiale hic est.

palatii carmen hic est. 

piscis uentosi carmen hic et hic et hic et hic est.

Zeldae carmen somnificum hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic est.

mundi tenebrosi carmen hic et hic est.

uallis Gerudonicae carmen hic et hic et hic est.

Benedicti papae XVI renuntiatio

 
scholares qui de Benedicti papae XVI renuntiatione disseruerunt Anna Bernarda hic et Alexander Magister hic memorant.
 
etiam exhibet hic Anna Bernarda imaginem huius epistolae in qua Benedictus papa XVI anno 2022 nomen "cum benedictione apostolica mea" quam Anna pontificis summi propriam dicit subscribit.