Raimundus cardinalis Burcus hic quaestiones quas ipse et quattuor alii cardinales ad Georgium Bergolium miserunt exhibet. eae quaestiones in duabus formis missae sunt quarum hae nouiores sunt: ad quaestiones hic respondi.
1.
potestne Ecclesia hodie doctrinas iis quas in fidei et morum rebus siue
pontifice summo ex cathedra loquente siue in concilii oecumenici
definitionibus siue episcoporum per mundum explicatorum magisterio
ordinario uniuersalique antehac docuit contrarias docere?
2a.
possuntne res se ita habere ut pastor hominum homosexualium unionem
benedicere possit qua benedictione haec sententia tradatur quod
homosexualia agere per se Dei legi et hominis ad Deum itineri contrarium
non sit?
2b. etiamnuncne stat haec quae magisterio ordinario uniuersalique sustentatur doctrina quod quicumque actus uenereus extra conubium ac praesertim homosexualis
agitur eo actu constituitur peccatum obiectiue graue contra Dei legem,
quocumque modo res in quibus is actus agitur se habent et quicquid is
qui agit in animo habet?
3.
adhibebitne episcoporum synodus quae Romae agetur et cui sola pastorum
et fidelium pars ut pro uniuersis agat electa inest in rebus
doctrinalibus uel pastoralibus de quibus ut sententiam suam exponat
rogabitur Ecclesiae imperium summum quod pontificis summi et episcoporum
una cum capite suo collegii proprium est?
4.
poteritne tempore futuro Ecclesiae esse facultas qua ordinatio
sacerdotalis feminis conferatur quae collatio huic thesi quod ea huius
sacramenti reseruatio qua solummodo uiris baptizatis confertur ad ordinum sacramenti substantiam ipsam quam Ecclesia mutare non potest pertinet contraria sit?
5.
potestne homo qui peccata confitens quamquam peccatum fatetur tamen non
iterum faciendi eius consilium capere totus denegat absolutionem
sacramentalem ualide accipere?
Dominicus cardinalis Duca ut Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert alias quaestiones misit. de eo alia hic.
Iosephi cardinalis Zeni epistola in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur hic legi potest et sententiae hic memorantur.
Ioannes cardinalis Sannoualis Ignatiades cuius historia hic narratur hic dicit "auctoritas doctrinalis pontifici summo uel episcopatui uniuersali una cum pontifice summo inest. synodus autem solas facultates pastorales habet; nam ei curandum est ut fidelibus quorum cura pastoralis ad eam pertinet Euangelium optime adhibeatur. ea autem auctoritatem doctrinalem non habet."
et de synodo alia hic.