interdum Catholici etiam ii quibus de rebus liturgicis plerumque consentio hanc thesin prouehunt quod in sancta Missa omnes canere oportet cui thesi autem aduersor quippe qui canendi artem non habeo sed eos qui eam artem habent auscultare mauolo et ad transcendentalia me alieno magis quam meo cantu duci sentio. ergo mihi placet hic tractatus in quo Iacobus Baresellus eorum "qui credere uidentur quod sanctae Missae assistendi causa est canere canere iterum canere" tractationem criticam memorat et dicit "canendo optime precari non omnium hominum est sed ad animi temperamentum uel habitum pertinet."