Victor Dauidides Ioannides in hoc tractatu rogat quomodo res se habeant si Americani ea quae pars communistica Sinensis facit faciant.
8/31/2023
de eo quod est in schola operari
8/28/2023
8/26/2023
8/24/2023
Ioannis Henrici cardinalis Neandrini Latinitas
Ioannes Henricus cardinalis Neandrinus olim rerum de quibus scriberet uel scripserat indicem conscripsit. ei indici inest "descriptio uillae Neandrini"--ubi Ioannes cognomen Latine reddit--et "Vellesleius picturas etc recuperat Napoleone expulso" et "Napoleo ad sororem suam" et "proelium Vaterlooanum"--ubi res saeculi undeuicesimi Latine memorat.
in oratione autem Latina quam in aula Orielensi habuit pro nominibus Anglicis quae "Bulter" et "Raleigh" et "Holt" sunt Butlerum et Raleium et Holtium dicit.
("The Letters and Diaries of John Henry Newman" vol. 1, 1978)
8/14/2023
8/08/2023
feminae contra feminismum
Virginia Cauda Nuntians hic: "[feminae] in consortio humano pars quae agenda est et opus quod efficiendum est...non est per munerum cursum se promouere et cum uiris de potestate contendere."
Angela Ericis autem hic contra feminismum disserens has theses tenet quod natura feminina per maternitatem plenissime exprimitur et quod feminismi radix est feminas hortari ut extra domum munere fungantur.
Sara Caina autem hic profitetur "homines apparantur ut datum regimine masculino ordinem accipiant sicut instrumenti electronici fila metallica ad exsequendum opus uel programma constituuntur. eum ordinis sensum expetimus eoque orbati patimur."
Catharina Ioannis Aurea autem hic de quibusdam huius aetatis rebus malis praesertim quod multi homines uel se nescire dicunt uel dicere nolunt quid femina sit: "mirabiturne quisquam si tibi dixero nos feminas in culpa esse? ab Eua continue nobis est potestas egregia qua nos noxa afficimus. et hi quinquaginta anni praeteriti egregie calamitosi sunt quibus ex iis appetitibus innatis quos nos uniuersae habemus saepe euenit non creatio sed deletio non facultas addita uel aucta sed clades quam nobis intulimus."
Carola Gressa autem philosophiae doctrix hic: "feministriae primae exempli gratia Maria Vollistonicrafta et Elisabetha Cadia Stantonia et Susanna Brunella Antonia quaestionem non idoneam posuerunt. nam hae hodopoeae feministicae rogauerunt non 'quomodo feminas in eo quod feminae sunt meliores facimus?' sed 'quomodo feminas uiris similiores facimus?' hic gradus falsus primus ad longam graduum falsorum seriem tulit....[creata est] in cogitando categoria noua generis hominis in quo prioritatem habenti quasi in tabula rasa masculus aut femina delineetur."
sex regulae quibus hominem se gerere oporteat
proponuntur hic sex regulae quibus hominem se gerere oporteat:
1. sal et piper una tradere
2. cubitum mensae non imponere
3. si alii tibi propinant te non bibere oportet
4. alium digito indice non monstrare (alibi doctus sum manum totam adhibendam esse)
5. si alius tibi gratias agit oportet respondere non "nihil problematis" sed "gratum est" uel "mihi placet".
6. raedae ianuam manu ulteriore aperire
dignae quae considerentur.
ad curandum corpus
8/02/2023
Subscribe to:
Posts (Atom)