praeses societatis progressiuisticae, ut hic refertur, dixit Serenam Gulielmidem quae in teniludio in feminarum ordine summo habetur uiris maiores uires habere, ad quod Rugluca Genia respondit Serenam a uiro qui in eodem ludo athletico inter uiros locum 203um habebat uictam. ipsa autem Serena olim dixerat,
"uiri multo uelociores sunt, ui maiore apponunt, ui maiore feriunt.
ludus totus alius est. teniludium femineum agere amo. solummodo contra
puellas contendere uolo propterea quod rem ex qua erubescam pati nolo."
eadem praeses, ut hic spectari potest, cum a senatore rogaretur, "estne differentia inter uiros et feminas?" et "quae est causa ludorum athleticorum feminis propriorum?" non respondebat.
Rugluca autem, ut hic spectari potest, de se sociabusque disserens alium senatorem rogat, "quid de nobis?"
Rugluca etiam hic exponit quid in epistola ad societatem natatoriam Haruardianam missa dictum sit.