6/23/2023

id quod "cis" Anglice dicitur

 
Ioanna Rolanda de eo quod hoc aeuo "cis" Anglice dicitur hic dicit:

"sermo ideologicus est, cui in ideam quae empirice reprobari non potest hanc quod homini praeter sexum genus sexuale est credendi significatio inest. tu in essentias indemonstrabiles quae corpori sexuato congruere uel non congruere possunt credendi ius integrum habes, sed ceteri dissentiendi et sermonem specialem tuum assumere abnuendi ius habemus."


6/22/2023

monachus orientalis et Petrus Quasneuius

 
monachus orientalis de ecclesia Romana sententias hic proponit. Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic respondet.

praeses societatis progressiuisticae et Rugluca Genia

 
praeses societatis progressiuisticae, ut hic refertur, dixit Serenam Gulielmidem quae in teniludio in feminarum ordine summo habetur uiris maiores uires habere, ad quod Rugluca Genia respondit Serenam a uiro qui in eodem ludo athletico inter uiros locum 203um habebat uictam. ipsa autem Serena olim dixerat, "uiri multo uelociores sunt, ui maiore apponunt, ui maiore feriunt. ludus totus alius est. teniludium femineum agere amo. solummodo contra puellas contendere uolo propterea quod rem ex qua erubescam pati nolo."
 
eadem praeses, ut hic spectari potest, cum a senatore rogaretur, "estne differentia inter uiros et feminas?" et "quae est causa ludorum athleticorum feminis propriorum?" non respondebat.
 
Rugluca autem, ut hic spectari potest, de se sociabusque disserens alium senatorem rogat, "quid de nobis?" 

Rugluca etiam hic exponit quid in epistola ad societatem natatoriam Haruardianam missa dictum sit.



6/19/2023

sacerdos de iis litteris quae Traditionis custodes appellantur

 
sacerdos hic: eae litterae quae Traditionis custodes appellantur "iniustae sunt et contemnendae et species abusus spiritalis ab pastore uniuersali procedentis et dignae quae negligantur."

6/15/2023

pro hylemorphismo et contra materialismum

 
Dionysius Bonnettus philosophiae doctor hic disserit. 
 
etiam Antonius Esolenus philosophiae doctor hic contra materialismum.

6/14/2023

Haruardiani ad fidem Catholicam conuersi

 
Haruardianorum ad fidem Catholicam conuersorum historia.
 
et hic alia fidem Catholicam professa esse refertur.

6/13/2023

de diuortio nonnulla

 
hic inter alia disseritur cur de diuortio Iudaismus et fides Christiana differre possint. etiam memoratur Esdras (9-10) et Malachias (2).
 
hic de Graecorum schismaticorum oeconomia et hic de sententiis quas aliqui de diuortio tenuerunt.

eorum qui muratores liberi appellantur societas

 
uir qui murator liberus erat hic disserit quomodo ea societas et fides Christiana inter se aduersantur.
 
muratorum liberorum historiae hic et hic legi possunt.
 
de iis etiam pontificum Romanorum sententiae in huius libri paginis 124-152 legi possunt.

uir qui se feminam putat impudice se gerit

 
uir qui se feminam adeo putat ut mammas addiderit ad domum candidam inuitatus eas ostentauisse hic refertur sed non iterum inuitabitur.

aedificia uetera

 
in his ciuitatibus foederatis inter aedificia ueterrima sunt haec:
 
in Virginia in Guilelmi et Mariae collegio aedificium Christophori Reguli
 
Gilfordiae Connecticutensi domus Henrici Albagri
 
in Caesarea Noua domus Nothinagulana
 
Dedhamiae Massacusettensi domus Pulchririporum
 
in Mexico Nouo sancti Michaelis ecclesia et gubernatorum palatium et oppidum Acomanum et oppidum Tiuanum

6/12/2023

pinguitia et cerebrum

 
referuntur hic cerebra hominum pinguium et eorum qui pingues non sunt inter se sic differre ut cibum sumptum hominis non pinguis cerebrum agnoscit sed hominis pinguis cerebrum non agnoscit.

6/10/2023

quomodo de eo quod COVID-19 dicitur duces nostri arbitrati sint

 
Anna Bernarda hic et Eduardus Feser philosophiae doctor hic refert ubi uidetur quomodo ii qui potestatem habent hoc decernendi modo utebantur ut alter quicquid alter faciebat faceret.
 
Facierum autem Libri auctor hic refertur inter alia dixisse "ex iis qui quasi loca potestatis tenent multi...rogauerunt ut edi prohibeantur uel erroris nomine notentur multa quae ut in disputatione teneri magis possint uel uera sint euenisse nos nunc respicientes uidemus."

6/05/2023

infantes lacte mammali nutriti

 
ex hac indagatione uidentur adulescentes qui infantes lacte mammali diutius nutriti erant in examinationibus scholasticis melius fecisse.

6/03/2023

societates commerciales ueterrimae

 
ut hic et hic refertur, deuersorium Iaponicum quod "Nissiyama Onsen Keiunkan" appellatur anno Domini 705 conditum societas commercialis ueterrima esse dicitur, et societas Finnica nomine "Stora Enso" societas obnoxietatis limitatae incorporata ueterrima.
 
hic quoque disseritur de ueterrimis societatibus commercialibus Iaponicis exempli gratia ea quae "Ichiua" appellatur.
 
hic disseritur de popina quae ueterrima dicitur.