1/31/2023

loca ad quae ire non licet


de talibus locis hic disseritur.

feminae de feminis


disserunt hic Victoria Alaria et Rebecca Barretta de eo quod quales feminae dominantur tales feminae uiris non dubitationem uel timorem iniiciunt sed simpliciter displicent.
 
exhibet hic Curtinaea Ryana aliam feminam disserentem de eo quod qualis femina modo uirili se gerit talis femina consortium amatorium a uiro heterosexuali postulare non potest.

1/16/2023

Georgii cardinalis Pelli sententiae

 
Georgius cardinalis Pellus--requiescat in pace--, ut hic refertur, de his litteris dicit "synodus episcoporum Catholica....ediderunt libellum 45 paginarum qui...quibus litteris Romae scriptis atque inde editis confusio maxima inest inter eas litteras est....ne Catholicos quidem participes hortatur ut omnes gentes doceant (Matthaei 28.16-20) nedum Saluatorem opportune et importune praedicent (2 ad Timotheum 4.2)....epitome nec fidei Catholicae nec doctrinae Noui Testamenti est. mancus est et iis quae ab apostolis tradita sunt multifarie ac grauiter inimicus neque usquam Nouum Testamentum Dei Verbum esse profitetur." etiam eum dicit "Aetatis Nouae beneuolentiam" effundere, et synodalitatem dicit "incubum uenenosum" factam esse.
 
Georgius etiam, ut exempli gratia hic apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem dicitur (cf. hic et hic), has litteras scripsisse refertur, quibus litteris hae sententiae insunt: "hodie res sic se habet: 'Roma loquitur; confusio augetur'....Hollerich cardinalis de sexualitate doctrinam Christianam repudiat, sed pontificatus maximus silet....[quod] silentium magis notatur cum monstratur quantum ab ea persecutione quae in Traditionalistas et conuentus contemplatiuos agitur distet. Christocentricitas doctrinae debilitatur; Christus ex centro mouetur. interdum Roma etiam de monotheismi puri grauitate confundi uidetur."