12/21/2023
11/27/2023
10/13/2023
cardinalium quaestiones et synodus
Raimundus cardinalis Burcus hic quaestiones quas ipse et quattuor alii cardinales ad Georgium Bergolium miserunt exhibet. eae quaestiones in duabus formis missae sunt quarum hae nouiores sunt: ad quaestiones hic respondi.
1.
potestne Ecclesia hodie doctrinas iis quas in fidei et morum rebus siue
pontifice summo ex cathedra loquente siue in concilii oecumenici
definitionibus siue episcoporum per mundum explicatorum magisterio
ordinario uniuersalique antehac docuit contrarias docere?
2a.
possuntne res se ita habere ut pastor hominum homosexualium unionem
benedicere possit qua benedictione haec sententia tradatur quod
homosexualia agere per se Dei legi et hominis ad Deum itineri contrarium
non sit?
2b. etiamnuncne stat haec quae magisterio ordinario uniuersalique sustentatur doctrina quod quicumque actus uenereus extra conubium ac praesertim homosexualis
agitur eo actu constituitur peccatum obiectiue graue contra Dei legem,
quocumque modo res in quibus is actus agitur se habent et quicquid is
qui agit in animo habet?
3.
adhibebitne episcoporum synodus quae Romae agetur et cui sola pastorum
et fidelium pars ut pro uniuersis agat electa inest in rebus
doctrinalibus uel pastoralibus de quibus ut sententiam suam exponat
rogabitur Ecclesiae imperium summum quod pontificis summi et episcoporum
una cum capite suo collegii proprium est?
4.
poteritne tempore futuro Ecclesiae esse facultas qua ordinatio
sacerdotalis feminis conferatur quae collatio huic thesi quod ea huius
sacramenti reseruatio qua solummodo uiris baptizatis confertur ad ordinum sacramenti substantiam ipsam quam Ecclesia mutare non potest pertinet contraria sit?
5.
potestne homo qui peccata confitens quamquam peccatum fatetur tamen non
iterum faciendi eius consilium capere totus denegat absolutionem
sacramentalem ualide accipere?
Dominicus cardinalis Duca ut Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert alias quaestiones misit. de eo alia hic.
Iosephi cardinalis Zeni epistola in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur hic legi potest et sententiae hic memorantur.
Ioannes cardinalis Sannoualis Ignatiades cuius historia hic narratur hic dicit "auctoritas doctrinalis pontifici summo uel episcopatui uniuersali una cum pontifice summo inest. synodus autem solas facultates pastorales habet; nam ei curandum est ut fidelibus quorum cura pastoralis ad eam pertinet Euangelium optime adhibeatur. ea autem auctoritatem doctrinalem non habet."
et de synodo alia hic.
9/28/2023
Robertus Barro episcopus ad Augustinum Iuereum respondet
Robertus Barro episcopus hic ad Augustinum Iuereum de euangelizatione et proselytismo et ecclesia et se respondet.
9/23/2023
linguae Latinae pronuntiatio
Ioannes Zulsdorfus sacerdos Andreae Iosephi Leonardi archiepiscopi de hoc quomodo lingua Latina inter uarias gentes pronuntietur allocutionem hic exhibet.
9/22/2023
Gerhardus cardinalis Molinarius
hic ab Ioanne Zulsdorfo sacerdote refertur disseruisse quomodo pontifex summus ad ecclesiam et episcopos se habeat: "ex doctrina Catholica pontifex summus haudquaquam ecclesiae dominus est sed tantummodo ut qui Christi locum in ecclesia oecumenica tenet minister primus Domini sui quem Simoni Petro qui hanc sortem modo acceperat ut ecclesiae saxum fieret dicere decuit 'i post me [Italice indietro i.e. indietrismus uerus] propterea quod non ea quae Dei sunt sed ea quae hominum sunt sapis' [Matthaei 16.23]. pontifici summo nulla est a Christo potestas qua episcopos bonos, qui exemplum Christi pastoris boni imitantes Dei gregem in Christi nomine ex ea idea quae concilio oecumenico Vaticano secundo episcopis proposita est sanctificant docent ducunt, is ideo minis et terrore commoueat quod amici falsi hos episcopos bonos quasi pontificis summi inimicos Francisco deferant dum episcopi haeretici et scelesti quicquid uelint facere possint uel qui Christi ecclesiam nescioqua alia stultitia quotidie uexent."
hic ad Dianae Montanae quaestiones respondet:
9/21/2023
pars communistica Sinensis
in hoc tractatu narratur historia sacerdotis qui ex partis communisticae Sinensis regulis scelus fecisse iudicatus est et ex iis regulis nonnullae memorantur. exempli gratia "quae societates cultum diuinum prouehunt eae normas et modos operandi partis communisticae Sinensis ac nationales leges constitutiones regulas clero et ciuibus qui diuinum colunt diuulgare debent ut clero et ciuibus qui diuinum colunt praecipiant et imperent ut regimini partis communisticae Sinensis faueant et systemati socialistico faueant et uia socialismi mores Sinenses habentis eant..."
9/13/2023
raedae nouiores
raedae nouiores hic referuntur de iis qui ipsis utuntur multa aliis scienda colligere.
9/12/2023
in sancta Missa canere
interdum Catholici etiam ii quibus de rebus liturgicis plerumque consentio hanc thesin prouehunt quod in sancta Missa omnes canere oportet cui thesi autem aduersor quippe qui canendi artem non habeo sed eos qui eam artem habent auscultare mauolo et ad transcendentalia me alieno magis quam meo cantu duci sentio. ergo mihi placet hic tractatus in quo Iacobus Baresellus eorum "qui credere uidentur quod sanctae Missae assistendi causa est canere canere iterum canere" tractationem criticam memorat et dicit "canendo optime precari non omnium hominum est sed ad animi temperamentum uel habitum pertinet."
9/11/2023
aliqui qui totalitarianismi operationem passi sunt
9/04/2023
institutio liberalis et lingua Latina
huius tractatus theses: grammatice aliis scientiis fundamento est; grammaticen pauci danda linguae maternae opera intellegere possunt; ab anno 1963 et gradus quos Americani in tentatione Americana regulari merent lapsi sunt (cf. hic) et discipulorum qui linguae Latinae operam dant numerus lapsus est.
huius tractatus theses: ante hoc aeuum institutionis causa finalis erat homines uirtuosos fabulis et exemplis facere etiam non technarchas sed duces edere.
8/31/2023
pars communistica Sinensis
Victor Dauidides Ioannides in hoc tractatu rogat quomodo res se habeant si Americani ea quae pars communistica Sinensis facit faciant.
de eo quod est in schola operari
8/28/2023
8/26/2023
8/24/2023
Ioannis Henrici cardinalis Neandrini Latinitas
Ioannes Henricus cardinalis Neandrinus olim rerum de quibus scriberet uel scripserat indicem conscripsit. ei indici inest "descriptio uillae Neandrini"--ubi Ioannes cognomen Latine reddit--et "Vellesleius picturas etc recuperat Napoleone expulso" et "Napoleo ad sororem suam" et "proelium Vaterlooanum"--ubi res saeculi undeuicesimi Latine memorat.
in oratione autem Latina quam in aula Orielensi habuit pro nominibus Anglicis quae "Bulter" et "Raleigh" et "Holt" sunt Butlerum et Raleium et Holtium dicit.
("The Letters and Diaries of John Henry Newman" vol. 1, 1978)
8/14/2023
8/08/2023
feminae contra feminismum
Virginia Cauda Nuntians hic: "[feminae] in consortio humano pars quae agenda est et opus quod efficiendum est...non est per munerum cursum se promouere et cum uiris de potestate contendere."
Angela Ericis autem hic contra feminismum disserens has theses tenet quod natura feminina per maternitatem plenissime exprimitur et quod feminismi radix est feminas hortari ut extra domum munere fungantur.
Sara Caina autem hic profitetur "homines apparantur ut datum regimine masculino ordinem accipiant sicut instrumenti electronici fila metallica ad exsequendum opus uel programma constituuntur. eum ordinis sensum expetimus eoque orbati patimur."
Catharina Ioannis Aurea autem hic de quibusdam huius aetatis rebus malis praesertim quod multi homines uel se nescire dicunt uel dicere nolunt quid femina sit: "mirabiturne quisquam si tibi dixero nos feminas in culpa esse? ab Eua continue nobis est potestas egregia qua nos noxa afficimus. et hi quinquaginta anni praeteriti egregie calamitosi sunt quibus ex iis appetitibus innatis quos nos uniuersae habemus saepe euenit non creatio sed deletio non facultas addita uel aucta sed clades quam nobis intulimus."
Carola Gressa autem philosophiae doctrix hic: "feministriae primae exempli gratia Maria Vollistonicrafta et Elisabetha Cadia Stantonia et Susanna Brunella Antonia quaestionem non idoneam posuerunt. nam hae hodopoeae feministicae rogauerunt non 'quomodo feminas in eo quod feminae sunt meliores facimus?' sed 'quomodo feminas uiris similiores facimus?' hic gradus falsus primus ad longam graduum falsorum seriem tulit....[creata est] in cogitando categoria noua generis hominis in quo prioritatem habenti quasi in tabula rasa masculus aut femina delineetur."
sex regulae quibus hominem se gerere oporteat
proponuntur hic sex regulae quibus hominem se gerere oporteat:
1. sal et piper una tradere
2. cubitum mensae non imponere
3. si alii tibi propinant te non bibere oportet
4. alium digito indice non monstrare (alibi doctus sum manum totam adhibendam esse)
5. si alius tibi gratias agit oportet respondere non "nihil problematis" sed "gratum est" uel "mihi placet".
6. raedae ianuam manu ulteriore aperire
dignae quae considerentur.
ad curandum corpus
8/02/2023
7/27/2023
Ioannis Risti professoris sententiae
Ioannes Ristus professor hic ad Eduardi Pentini quaestiones respondens dicit hanc esse problematum ad hoc aeuum pertinentium causam quod per hos ducentos annos potestas nimia pontificatui summo accessit.
Anna Bernarda autem hoc respondens in hac sententia perseuerat quod Georgius Bergolius pontifex summus nec nunc est neque umquam erat ita ut necesse non sit pontificatus summi potestatem recognoscere.
etiam autem si Georgius Bergolius pontifex summus non est tamen mihi haec quaestio indagatione digna uidetur utrum pontificatus summi potestas per hos ducentos annos aucta ecclesiae prosit necne. nec mihi uidetur necesse ut ea quaestio proposita pontificatus summi infallibilitati uel ulli alii quod fide tenendum est contraria periculosaue sit.
7/26/2023
rerum uenerearum tractatio Christiana
quomodo de rebus ueneriis sanctus Paulus et postea fides Christiana ab aliis cogitandi modis differat Cylus Harper hic disserit. praesertim memorat Paulum haec docuisse quod uirginitas conubio antehabenda est et quod uenerea agere nisi in conubio non licet. etiam dicit iis dogmatibus Christianis inesse hanc sententiam quod omnium hominum integritas sexualis honoranda est et uenerea in fide Christiana quam in deorum cultu uel in philosophiae scholis antiquis multo maioris momenti esse.
quod Christiani etiam ab saeculo primo rebus contraconceptiuis iamdudum aduersantur disseritur hic. quod ad sententias in eo tractatu memoratas pertinet, Iustini quidem martyris sententia in hoc libro Graece in columna 373 et Latine in columna 374 "uel nullatenus matrimonium inibamus nisi ad educandos paruulos uel matrimonium recusantes integre nos continemus" Clementis autem Alexandrini sententia in hoc libro
Graece in columna 505 et Latine in columna 507 "semen non abiiciendum est neque iniuria afficiendum nec profecto in cornu serendum" legi potest. et quod C.
S. Ludouicus sciebat quid de rebus contraconceptiuis Christiani semper
docerent disseritur hic.
de eo quod ecclesia de rebus contraconceptiuis infallibiliter docet disserunt E. Christianus Brugger et Ioannes Finnis philosophiae doctores hic et hic; cf. hic.
hic autem disseritur quibus ex causis progeniei mora naturali uti liceat.
etiam hoc.
7/25/2023
communistae Sinenses
communismum odi sed de communistis Sinensibus hoc et hoc lecto fatebor quod ii aliis se ea quae sibi non prodesse putant facere iubentibus se non subiiciunt. immo uitam esse "ludos esuriales" scientes ludunt ut uincant. et ut hic refertur, communistae Sinenses feminismo resistunt, ita ut aliquis dixerit eos patriarchiam suam dissimulare ne
conari quidem. quam ob rem ego iterum dico eos uincere scire. communistae quidem
Sinenses huius Iesu Christi domini nostri sententiae exemplo sunt quod huius saeculi filii lucis filiis in eorum generatione
prudentiores sunt (Lucas 16.8). tamen utinam communistae Sinenses mox uincantur uel potius lucis filii fiant!
7/18/2023
7/17/2023
parentibus facultas eligendae paruulorum scholae
ut hic refertur, Mesa Mainor legislatrix Georgiana pro hac thesi quod parentes facultatem eligendae paruulorum scholae habere oportet loquitur praesertim quod ad hoc ut pueri puellaeque pauperes floreant hoc prodest quod parentes scholas eligere possint.
7/01/2023
uecordia hodierna
uerisimile est quod in California infertilitas modo nouo definietur et parentes qui filii uel filiae genus sexuale praeter corporale non affirment abuti dici poterunt.
saltem autem repugnant quidam Mahumetistae (hic et hic) et quidam uir homosexualis.
6/23/2023
id quod "cis" Anglice dicitur
"sermo ideologicus est, cui in ideam quae empirice reprobari non potest hanc quod homini praeter sexum genus sexuale est credendi significatio inest. tu in essentias indemonstrabiles quae corpori sexuato congruere uel non congruere possunt credendi ius integrum habes, sed ceteri dissentiendi et sermonem specialem tuum assumere abnuendi ius habemus."
6/22/2023
praeses societatis progressiuisticae et Rugluca Genia
praeses societatis progressiuisticae, ut hic refertur, dixit Serenam Gulielmidem quae in teniludio in feminarum ordine summo habetur uiris maiores uires habere, ad quod Rugluca Genia respondit Serenam a uiro qui in eodem ludo athletico inter uiros locum 203um habebat uictam. ipsa autem Serena olim dixerat,
"uiri multo uelociores sunt, ui maiore apponunt, ui maiore feriunt.
ludus totus alius est. teniludium femineum agere amo. solummodo contra
puellas contendere uolo propterea quod rem ex qua erubescam pati nolo."
eadem praeses, ut hic spectari potest, cum a senatore rogaretur, "estne differentia inter uiros et feminas?" et "quae est causa ludorum athleticorum feminis propriorum?" non respondebat.
Rugluca autem, ut hic spectari potest, de se sociabusque disserens alium senatorem rogat, "quid de nobis?"
Rugluca etiam hic exponit quid in epistola ad societatem natatoriam Haruardianam missa dictum sit.
6/19/2023
sacerdos de iis litteris quae Traditionis custodes appellantur
sacerdos hic: eae litterae quae Traditionis custodes appellantur "iniustae sunt et contemnendae et species abusus spiritalis ab pastore uniuersali procedentis et dignae quae negligantur."
6/15/2023
pro hylemorphismo et contra materialismum
6/14/2023
Haruardiani ad fidem Catholicam conuersi
6/13/2023
de diuortio nonnulla
hic inter alia disseritur cur de diuortio Iudaismus et fides Christiana differre possint. etiam memoratur Esdras (9-10) et Malachias (2).
eorum qui muratores liberi appellantur societas
uir qui murator liberus erat hic disserit quomodo ea societas et fides Christiana inter se aduersantur.
de iis etiam pontificum Romanorum sententiae in huius libri paginis 124-152 legi possunt.
uir qui se feminam putat impudice se gerit
uir qui se feminam adeo putat ut mammas addiderit ad domum candidam inuitatus eas ostentauisse hic refertur sed non iterum inuitabitur.
aedificia uetera
in his ciuitatibus foederatis inter aedificia ueterrima sunt haec:
in Virginia in Guilelmi et Mariae collegio aedificium Christophori Reguli
Gilfordiae Connecticutensi domus Henrici Albagri
in Caesarea Noua domus Nothinagulana
Dedhamiae Massacusettensi domus Pulchririporum
in Mexico Nouo sancti Michaelis ecclesia et gubernatorum palatium et oppidum Acomanum et oppidum Tiuanum
6/12/2023
pinguitia et cerebrum
referuntur hic cerebra hominum pinguium et eorum qui pingues non sunt inter se sic differre ut cibum sumptum hominis non pinguis cerebrum agnoscit sed hominis pinguis cerebrum non agnoscit.
6/10/2023
quomodo de eo quod COVID-19 dicitur duces nostri arbitrati sint
Anna Bernarda hic et Eduardus Feser philosophiae doctor hic refert ubi uidetur quomodo ii qui potestatem habent hoc decernendi modo utebantur ut alter quicquid alter faciebat faceret.
Facierum autem Libri auctor hic refertur inter alia dixisse "ex iis qui quasi loca potestatis tenent multi...rogauerunt ut edi prohibeantur uel erroris nomine notentur multa quae ut in disputatione teneri magis possint uel uera sint euenisse nos nunc respicientes uidemus."
6/05/2023
infantes lacte mammali nutriti
ex hac indagatione uidentur adulescentes qui infantes lacte mammali diutius nutriti erant in examinationibus scholasticis melius fecisse.
6/03/2023
societates commerciales ueterrimae
ut hic et hic refertur, deuersorium Iaponicum quod "Nissiyama Onsen Keiunkan" appellatur anno Domini 705 conditum societas commercialis ueterrima esse dicitur, et societas Finnica nomine "Stora Enso" societas obnoxietatis limitatae incorporata ueterrima.
hic quoque disseritur de ueterrimis societatibus commercialibus Iaponicis exempli gratia ea quae "Ichiua" appellatur.
hic disseritur de popina quae ueterrima dicitur.
5/19/2023
domini nostri Iesu Christi ascensio et uirilitas
quomodo Iesu Christi ascensio et uirilitas inter se pertineant Anna Bernarda hic disserit.
5/16/2023
5/12/2023
5/08/2023
5/06/2023
duo trolli egregii fortasse
hic uir, ut hic refertur, se feminam et hominem coloratum dicit sed, id quod ex eius trollatu partem optimam existimo, etiam dicit "fieri potest ut quasi in uia progessus mentem mutem. nam quo graduum systemate homo exploret quid ipse sit ei graduum systemati insunt partes multae ac quasi inter se complicatae, et saepenumero in itineris proprii fine in quo loco coepimus in eo ipso loco finem facimus."
hic autem uir bananam quasi artis opus ad parietem alligatam hic refertur manducauisse et dixisse "etiam id quod est opus artis modernae laedere artificium esse potest." tamen suspicor hunc uirum eocum qui bananam ad parietem alligauerat coniurauisse.
4/15/2023
phantasiae ultimae sextae carmina
characteris medii carmen uniuox hic quidem et hic Italice canitur hic autem clauicinio agitur hic autem technoice redditur.
Rachelae perpetuae carmen hic et hic et hic est.
Terrae carmen modo quidem symphoniaco hic et hic et hic et hic technoice autem hic et hic est.
Cyani carmen hic et hic et hic est.
Relmae carmen hic et hic et hic est.
Vmbrae carmen hic et hic est.
Stragonis carmen hic est.
saltatio furiosa hic et hic et hic est.
pannus spinaciatus hic est.
alterius bestiarum mundi carmen hic et hic est.
siluae phantasmaticae carmen hic est.
4/13/2023
cur mathematicis operam dare oporteat
Cunedda Higuel hic disserit quod mathematicorum studio homines in cogitando sic instituuntur ut problemata soluere et paucis rebus notis plura cognoscere possint. is etiam illam Platonis sententiam "ne ineat homo geometriae ignarus" memorat ad affirmandam hanc thesim quod quod cogitandi genus mathematicis inest eo quaestionum philosophicarum tractatio indiget. is tandem argumentatur mathematicorum studium uirtutem ac praecipue humilitatis sensum gignere.
de eo quod inter coniuges debetur
Anna Reginaldis hic argumentatur id quod inter coniuges debetur considerandum esse ut conubium felix sit.
4/10/2023
gnosticismus et feminarum ordinatio et prauitas sexualis
disserit hic sacerdos cognomine Pocorius (cognoscere non poteram quid sit eius praenomen integrum) praesertim quod masculinitas pars sacerdotii constitutiua est: "Iesus in cena ultima apostolos iubet: 'hoc facite in meam commemorationem' (Luc. 22.19). mos sacer affirmat quod Iesus iis in hoc quod ii uiri--masculi--sunt dat dignitatem et officium quibus sacrificium missae sacrum in se agatur. apostoli Iesu mediationem sacramentalem ut patres Dei paternitatem sic participant."
4/03/2023
quid Georgius Bergolius faciat
ut hic refertur, Ioannes Franciscus Rosus de Georgio Bergolio disserit: "existimo rerum nouarum fautorem esse hunc papam....papa res mutare uult. dicunt homines 'satis non est, satis non est.' sed is multa facit. aliam ecclesiam erigit ecclesiam quae magis hominibus pateat."
ergo nunc fit Georgii Bergolii ecclesia. ego autem Iesu Christi ecclesiam opto.
3/22/2023
ea quae uigilantia hodie dicitur
hic
Iosephus Mansonius philosophiae doctor qui in uniuersitate scholarium
Californiana anthropologiae professor erat profitetur se propterea quod
uniuersitas scholarium eo cogitandi uel sentiendi modo nouissimo quae
uigilantia dicitur corrupta esset ab ea discessisse.
hic
Ieremias Dauidides qui in societate Disniana munere fungebatur de
collegis progressiuismo uel illi uigilantiae addictis sententias
manifestat.
Luana Maroia hic disserit quomodo is sentiendi modus quae uigilantia dicitur scientiae materiali obstet.
Eduardus Feser philosophiae doctor hic explicat quid uigilantia sit.
3/18/2023
uocabulum Hebraicum quod adiutor redditur
de eo uocabulo Hebraico quod adiutorem significans in Genesi ad feminam adhibetur hic disseritur. de aliquibus quae in eo tractatu dicuntur fortasse disputare uelim sed haec praecipue noto prius quod id uocabulum non in rebus domesticis sed in rebus politicis et militaribus adhiberi solet (e.g. Iosue 10.6, 1; Regum 20.16; 1 Paral. 12.1, 17-22; 2 Paral. 32.8; Psalmi 70.5, 10.14) alterum quod id uocabulum cum alio uocabulo quod uires significans sonitum similem habet interdum coniungitur (Psalmi 28.7, 46.1).
agere et facere
e prece quae hic memoratur: "iniuste egimus, iniquitatem fecimus."
Sanctus Thomas Aquinas Aristotelem sequens dicit "differt autem facere et agere quia, ut dicitur in IX Metaphys., factio
est actus transiens in exteriorem materiam sicut aedificare secare et
huiusmodi, agere autem est actus permanens in ipso agente sicut uidere uelle et huiusmodi." (Summa theologiae IaIIae57.4)
3/16/2023
bene uestiri
Anna Bernarda hic quoque: "uir bene uestitus et bene se gerens...aliis imperabit, interdum uultu solo."
3/15/2023
2/07/2023
diaconissae
Dominicus Cerratus diaconus et philosophiae doctor hic disserit ac praecipue hanc thesim defendit quod diaconissae priscae nec modo sacramentali ordinabantur neque eadem munera ac diaconi habebant.
2/06/2023
sexus et animi contrarietas
in hoc tractatu haec thesis quod quando sexus et animus inter se contrarii sunt animus antehabendus est his duabus rebus inniti dicitur: primum cupidine "mundi ubi nemini quod nolit facere necesse sit, ubi nemo opus facere cogatur, ubi omnes omni cupidini sine timore et pudore indulgere possint, ubi omnes hominum differentiae abrogatae sint et nos omnes omnibus modis aequales simus" secundum sententia "quod corpora nostra non nos sunt sed res in quibus quasi in laqueo inclusi sumus....nos corpora nostra non sumus."
lingua Latina in sancta Missa
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit praesertim quod quod genus linguae Latinae in sancta Missa adhibetur id genus haudquaquam uulgare est.
2/04/2023
de Martino Luthero thesis
Theodoricus Sartor hic de Martino Luthero hanc thesin exponit: "id quod est salutem aeternam propriam tranquille ac consolatiue certam habere ecclesia numquam adsectatoribus pollicita est....Lutherus autem arbitratus fidem uel euangelium tale esse quale adsectatoribus illam [salutem aeternam] certam faceret
omnibus hominibus et omnibus rebus conditis quaecumque eum de illa uera dixisse non professae essent se aduersarium fecit....potius quam ut acceptaret hanc sententiam quod Deus eum de eius salute aeterna dubitationem horribilem pati sineret Lutherus in Eius loco deum nouum excogitauit--et ecclesiam nouam."
1/31/2023
feminae de feminis
disserunt hic Victoria Alaria et Rebecca Barretta de eo quod quales feminae dominantur tales feminae uiris non dubitationem uel timorem iniiciunt sed simpliciter displicent.
exhibet hic Curtinaea Ryana aliam feminam disserentem de eo quod qualis femina modo uirili se gerit talis femina consortium amatorium a uiro heterosexuali postulare non potest.
1/16/2023
Georgii cardinalis Pelli sententiae
Georgius cardinalis Pellus--requiescat in pace--, ut hic refertur, de his litteris dicit "synodus episcoporum Catholica....ediderunt libellum 45 paginarum qui...quibus litteris Romae scriptis atque inde editis confusio maxima inest inter eas litteras est....ne Catholicos quidem participes hortatur ut omnes gentes doceant (Matthaei 28.16-20) nedum Saluatorem opportune et importune praedicent (2 ad Timotheum 4.2)....epitome nec fidei Catholicae nec doctrinae Noui Testamenti est. mancus est et iis quae ab apostolis tradita sunt multifarie ac grauiter inimicus neque usquam Nouum Testamentum Dei Verbum esse profitetur." etiam eum dicit "Aetatis Nouae beneuolentiam" effundere, et synodalitatem dicit "incubum uenenosum" factam esse.
Subscribe to:
Posts (Atom)