in harum ciuitatum foederatarum comitiis nouissimis, eorum quorum anni ab 18 ad 29 connumerantur plures quam sexaginta partes centesimae iis qui democratistae appellantur suffragatae sunt, de qua re Brianus Robertides hic disserit.
simul pars quidem maior uirorum seu maritorum seu caelibum et pars maior feminarum nuptarum ei parti quae respublicana appellatur fauent, multo autem maior pars feminarum innuptarum ei parti quae democratica appellatur fauent, ad quam rem pertinent Theodorici Sartoris hae sententiae et Annae Bernardae hae sententiae.
Iayanta Bhattacharya professor Stanfordensis hic refert cogitandi dicendique libertatem in uniuersitatibus scholarium non iam esse.
hunc tractatum memoro propter hanc sententiam: "cum non certum habes quid faciendum sit, manda litteris, manda litteris, manda litteris."
Timotheus autem Brolius archiepiscopus, ut hic memoratur: "nisi homines ad excellentiam uocaueris, in eo quod uulgare est manebunt."
tractatur hic quot homines in mundo nunc sint et quot in saeculum proximum futuri sint.
inuentus esse hic refertur pecten 1700 fere annis ante Christum natum factus cui inscripta est haec sententia "eradicet hic dens pediculos comae et barbae". probabile quidem est quod omnium quae integrae et litteris abecedariis Canaaniticis scriptae hac aetate notae sunt sententiarum ea antiquissima est.
Robertus Mutsartius episcopus de ea synodo quae nunc in ecclesia agitur hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur sic disserit: "unum mihi patet: quod Deus in hoc operandi modo synodali exsecrabili non uidetur. neque in eo Spiritus Sanctus ullam partem agit."