7/07/2022

in sanctae Catharinae Senensis dialogo de Sodomae scelere sententiae


Ioanni Zulsdorfo sacerdoti hic scribenti gratias agens haec uerba quae de Sodomae scelere uel scelere naturae contrario a Deo dicta sancta Catharina Senensis in dialogorum parte 124 refert (Anglice hic) Latine refero: "nam ad hoc mysterium impuritate pleni ueniunt nec solummodo ea impuritate ad quam per naturae debilis uestrae fragilitatem uos omnes ex natura procliues estis...sed hi miseri non solummodo hanc fragilitatem non refrenant sed peius faciunt; nam illud peccatum naturae contrarium exsecratum agunt et quippe qui intellectus luce obscurata caeci et stulti sunt eum foetorem et miseriam in qua sunt non nouerunt. id autem peccatum mihi qui ueritas suprema et aeterna sum non solummodo foetidum est sed etiam re uera tantopere displicet et tanto odio est ut propter id solum quinque urbes iudicio diuino sepeliuerim quando id iustitia diuina mea ferre non iam poterat. id peccatum, ut dixi, non solummodo mihi displicet sed etiam iis diabolis quos hi miseri dominos fecerunt. non dico iis malitiam displicere propterea quod quicquam boni placeat sed quia eorum natura in origine angelica erat ex qua efficitur ut ii illius peccati ingentis ipsum actum uidere oderint. ii re uera sagittam concupiscentiae ueneno infectam mittunt sed eo quem percusserunt ad ipsum eius peccati actum procedente ex ea causa et eo modo quem dixi discedunt."