quod ab Anna Bernarda hic didici, sanctus Petrus Canisius in summa doctrinae Christianae de Sodomitis disserens dicit "neque tacet scriptura causas quae ad hoc pergraue peccatum Sodomitas impulerunt et alios itidem permouere possunt. sic enim legimus apud Ezechielem 'ecce: haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant'. huic autem flagitio numquam satis exsecrando sunt obnoxii qui diuinam immo et naturalem legem in Leuitico scriptam uiolare non uerentur. ea sic habet 'cum masculo non commiscearis coitu femineo quia abominato est'."