anno Domini 1622 uno die Gregorius papa XV, ut hic et hic et in huius libri pagina 340 refertur, definiuit Franciscum Xauerum et Ignatium Loiolam et Isidorum Matritensem et Philippum Nerium et Theresiam Abulensem sanctos esse.
hunc blogum scribo ut quaedam olim inuenta facile reperiam et quaedam a me scripta in uno loco seruem. in iis autem quae ad fidem Christianam uel mores attinent si quid ignorans dixi in sensu meo pertinax non sum et si quid male dixi totum sanctae Romanae ecclesiae correctioni relinquo. nullius operis alieni aut nexus impositus aut pars probata importat me omnes eius operis partes approbare. uera et utilia ex quolibet fonte auferre licet.