4/14/2022

quid Benedictus papa XVI de linquendo munere Petrino dixerit et quid Georgius Benedicti papae XVI scriba de dixerit

 
sicut e.g. hic refertur, anno 2013 mensis Februarii die 11 Benedictus papa XVI dixit se "ministerio episcopi Romae...renuntiare". quamquam autem, sicut Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert, Benedictus ministerio renuntiauit tamen in legis ecclesiasticae Romanae canone 332 disseritur de hoc "ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet." cf. hic. et eodem anno eiusdem mensis die 27 Benedictus, ut hic refertur, dixit se ministerii functioni actiuae renuntiare. ergo Benedictus nusquam uidetur muneri Petrino renuntiauisse. immo dixit se intra sancti Petri saepem remanere. talibus uerbis quidem uidetur aliquid aliud efficere conatus esse quam ut muneri Petrino renuntiet. quid igitur in animo habebat? Georgius autem archiepiscopus et Benedicti papae XVI scriba anno 2016 mensis Maii die 20 in hac oratione (etiam hic) dixit quod Benedictus munus Petrinum "haudquaquam dereliquit. immo munus personale parte collegiali et synodali complendum quasi ministerium commune extendit." poteratne Benedictus re uera id efficere? ut autem hic (etiam hic) refertur, hebdomade postea Georgius cum ei diurnalista dixisset "si te recte intellego, is [Benedictus] in munere remansit sed in parte contemplatiua hoc modo ut nullam decernedi potestatem haberet. sic nunc habemus, ut tu dixisti, partes actiuam et contemplatiuam quae muneris Petrini augmentum coniunctim efficiunt?" respondit "quod dixi istud quidem est, quod, si homo id specialiter dicere uelit, ualde patet quod plena potestas uel plenitudo potestatis papae Francisci manibus inest. is est uir qui nunc Petri locum per successionem obtinet."