de ea quaedam memoria digna hic referuntur.
hunc blogum scribo ut quaedam olim inuenta facile reperiam et quaedam a me scripta in uno loco seruem. in iis autem quae ad fidem Christianam uel mores attinent si quid ignorans dixi in sensu meo pertinax non sum et si quid male dixi totum sanctae Romanae ecclesiae correctioni relinquo. nullius operis alieni aut nexus impositus aut pars probata importat me omnes eius operis partes approbare. uera et utilia ex quolibet fonte auferre licet.