12/24/2022

in quali loco Iesus Christus natus sit


hic et hic, ubi disseritur quod tempore antiquo in Iudaea domus ex conclaui principali et altero conclaui quod super conclauis principalis tectum interdum aedificatum Graece catalyma dicitur et cauerna adiacenti constare solebat, haec thesis defenditur quod Iesus Christus in cauerna natus est, quamquam de utroque tractatu mihi sunt aliqua quaerenda: a prioris quidem auctore "si Iesus in cauerna natus est, cur in paragraphemate ultimo dicis 'in media domo'? etiam si Iesus in cauerna natus est, consentitne tibi re uera R. T. Francia dicens Iesum in domo crebra natum esse, quibus uerbis mihi uidetur conclaue principale dicere?" ab alterius autem auctore "sinisne cauernam in qua Iesus natus est domus partem esse uel domui adiacere, an in animo habes cauernam solitariam?"

12/08/2022

schola grandis sancti Rocci

 
de schola et eius operibus artificiosis hic disseritur.

12/06/2022

colloquium memorabile

 
ut Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert:
 
diurnalistria: "accepistine ad familiam regalem aditum?..." 

Iosephus Mazzulla: "Iesum et Mariam et Iosephum?"

diurnalistria: "principem Cambrensem et principissam."
 
Iosephus Mazzulla: "oh, non accepi. solummodo unam familiam regalem noui."

cibus

 
Iosephus Roganus et hospes hic referuntur de his litteris quae per Columbiae Britannicae uniuersitatem scholarium editae sunt et aliis rebus collocuti esse.

12/02/2022

Fabula ad Christi Commemorationem Nataliciam Pertinens

 
de quodam cinegrammate quod multoties sed paene semper per partes uidi Timotheus Clericus hic aliquid cuius numquam gnarus factus eram memorat quod Ralphulus patri numquam dicit se sclopetum cupere sed dat pater.

11/29/2022

quarundam populi Americani partium suffragia

 
in harum ciuitatum foederatarum comitiis nouissimis, eorum quorum anni ab 18 ad 29 connumerantur plures quam sexaginta partes centesimae iis qui democratistae appellantur suffragatae sunt, de qua re Brianus Robertides hic disserit.
 
simul pars quidem maior uirorum seu maritorum seu caelibum et pars maior feminarum nuptarum ei parti quae respublicana appellatur fauent, multo autem maior pars feminarum innuptarum ei parti quae democratica appellatur fauent, ad quam rem pertinent Theodorici Sartoris hae sententiae et Annae Bernardae hae sententiae.

11/22/2022

in uniuersitatibus scholarium libertas

 
Iayanta Bhattacharya professor Stanfordensis hic refert cogitandi dicendique libertatem in uniuersitatibus scholarium non iam esse.

11/21/2022

sententiae memoria dignae

 
hunc tractatum memoro propter hanc sententiam: "cum non certum habes quid faciendum sit, manda litteris, manda litteris, manda litteris." 
 
Timotheus autem Brolius archiepiscopus, ut hic memoratur: "nisi homines ad excellentiam uocaueris, in eo quod uulgare est manebunt."

11/14/2022

hominum numerus

 
tractatur hic quot homines in mundo nunc sint et quot in saeculum proximum futuri sint.

11/09/2022

res ualde antiqua

 
inuentus esse hic refertur pecten 1700 fere annis ante Christum natum factus cui inscripta est haec sententia "eradicet hic dens pediculos comae et barbae". probabile quidem est quod omnium quae integrae et litteris abecedariis Canaaniticis scriptae hac aetate notae sunt sententiarum ea antiquissima est.



11/08/2022

synodus quae nunc agitur

 
Robertus Mutsartius episcopus de ea synodo quae nunc in ecclesia agitur hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur sic disserit: "unum mihi patet: quod Deus in hoc operandi modo synodali exsecrabili non uidetur. neque in eo Spiritus Sanctus ullam partem agit."

10/31/2022

uigilia omnium sanctorum


in Artium Liturgicarum Blogo Diurnali Claudius Saluuccius de uigilia omnium sanctorum disserit.

10/22/2022

Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Roma et eius ecclesiis


hic de ecclesia sancti Andreae
 
hic de ecclesia sancti Iuonis
 
hic de ecclesia sancti Laurentii
 
hic et hic et hic de ecclesia sanctae Mariae ad martyres
 
hic de ecclesia sanctae Mariae Exquilina

hic de ecclesia sanctae Mariae in Monte Serrato
 
hic de ecclesia sanctae Mariae supra Mineruam
 
hic et hic de ecclesia sanctissimi nominis Iesu
 
hic de ecclesia sancti Siluestri
 
hic de ecclesia sancti Angeli

10/19/2022

quid in ecclesia nunc fiat

 
ut hic ostenditur, sanctae Missae ueteris abrogatio ducibus ecclesiasticis cordi est. quidam autem sacerdos hic ostendit quomodo ecclesia sua ante litteras "traditionis custodes" promulgatas se habuerit et quomodo ea nunc se habeat. hoc autem fortasse est quod alii sacerdoti qui in hoc cinegrammate (cf. hic) se quam sacerdotes morum traditorum cupidos potius nullos sacerdotes habere uelle dicit placeat.

10/13/2022

concilium oecumenicum Vaticanum secundum

 
Ericus Salomonides hic argumentatur concilium oecumenicum Vaticanum secundum iam antiquius esse quam ut ad tempora nostra pertineat. 
 
Ioannes Perriconus sacerdos hic argumentatur ad laudandum concilium necesse esse et ea quae multa et bona ante id facta sint et ea quae grauia et mala post id facta sint neglegere. 
 
Ioannes Byron Conradus hic argumentatur ea quae de sancta Missa uel concilio decreta uel id secuta sint facta esse ut inter Catholicismum et Protestantismum quasi uia media sint sed defecisse. 
 
Petrus Leo sacerdos hic argumentatur concilium gnosticismo affectum esse.

10/08/2022

10/07/2022

ecclesiae pulcherrimae dictae

 
multas Rogerius Landricus sacerdos hic nominat, inter quas dicit in Anglia Noua ecclesiam pulcherrimam esse sancti Antonii Paduani Bedfordi in ciuitate Massacutensi et in his ciuitatibus foederatis ecclesiam pulcherrimam esse sancti Ludouici ecclesiam cathedralem in sancti Ludouici urbe et in mundo ecclesiam pulcherrimam esse in Sicilia Montis Regalis ecclesiam cathedralem.

cibi salutares

 
in hoc tractatu hi cibi ualde salutares dicuntur: lycopersicum et pepo et boletus et auena.

10/05/2022

de Blasio Pascali cinegramma

 
hoc de Blasio Pascali cinegramma a Roberto Rossellino rectum in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur laudatur.

9/21/2022

loca scaenica

 
de locis quae I. R. R. Tolcienus uisitauit hic.
 
de uicis ubi incolae modo antiquo uiuunt hic.
 
de paradisis publicis hic.

9/10/2022

digiti


Ioannes Zulsdorfus sacerdos inter alia de digitis hic disserit.

domus mobiles antiquissimae

 
de domibus mobilibus antiquissimis tractatus hic est.

9/09/2022

lingua Aramaica

 
in huius cinegrammatis parte ultima audiri potest id quod aliqui existimant linguam Aramaicam fuisse.

9/07/2022

scholae Californianae

 
ut hic refertur, anno Domini 2021 ex praeceptorum societate Californiana ortum erat colloquium de exploratione quae in parentes qui scholas aperiri uolebant ageretur.



8/31/2022

de decalogi parte quinta duae sententiae contrariae

 
sanctus quidem Augustinus Hipponensis de ciuitate Dei 1.21: "quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas ut non liceat hominem occidi....ideo nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt quo dictum est 'non occides' qui...personam gerentes publicae potestatis secundum eius leges...sceleratos morte punierunt." (cf. catechismum Romanum 3.6.4: "alterum permissum caedis genus est quod ad eos magistratus pertinet quibus data est necis potestas qua ex legum praescripto iudicioque in facinorosos homines animaduertunt et innocentes defendunt.")
 
Georgius Bergolius autem in hoc cinegrammate: "'non occides' illud praeceptum et ad innocentem et ad sontem pertinet." 
 
ex his autem uiris unus solus uera dixisse existimari potest, atque ego scio utrum existimem.

8/30/2022

sanctus Gregorius papa VII

 
in Caroli Iusti hoc tractatu et Philippi Cambelli hoc dicuntur aliqua quae nondum etiam in libris repperi sed de quibus plus discere cupio.
 
de nomine autem Cambello huius libri pagina 25:
 

 
 
 

sancta Missa

 
duo tractatus memoria digni in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur: hic et hic.

7/20/2022

episcopi Bataui contra Nazistarum consilia

 
abhinc octaginta annos episcopi Bataui epistolam hic memoratam ediderunt.

7/19/2022

uiri et ecclesia occidentalis

 
proponuntur hic multae sententiae de eo quod in ecclesia occidentali iam multa saecula inter laicos uiri quam feminae minus uersantur.

agricolae Bataui

 
referuntur hic ea quae agricolae Bataui faciunt et quae de iis Eua Flardingerbroca dicit. et ab ea re initium faciens Augustus Meratus hic disserit quales mundi rectores sint et qualia eorum consilia sint.

7/18/2022

Aliciola (?) Drummunda de mariti et uxoris aetatibus et uiris uirilibus et rebus contraconceptiuis

 
disserit Aliciola (?) Drummunda hic quidem de aetatis inter maritum et uxorem differentia hic autem de eo quod uiri uiriles feminas errores confiteri cogunt et iis quae nolunt resistunt hic autem contra ea quae conceptionem prohibent.
 
p.s. nescio quid illius quae se "feminam sapientem ueram" appellat praenomen integrum sit, sed de eius cognomine hoc inueni:
 

7/07/2022

in sanctae Catharinae Senensis dialogo de Sodomae scelere sententiae


Ioanni Zulsdorfo sacerdoti hic scribenti gratias agens haec uerba quae de Sodomae scelere uel scelere naturae contrario a Deo dicta sancta Catharina Senensis in dialogorum parte 124 refert (Anglice hic) Latine refero: "nam ad hoc mysterium impuritate pleni ueniunt nec solummodo ea impuritate ad quam per naturae debilis uestrae fragilitatem uos omnes ex natura procliues estis...sed hi miseri non solummodo hanc fragilitatem non refrenant sed peius faciunt; nam illud peccatum naturae contrarium exsecratum agunt et quippe qui intellectus luce obscurata caeci et stulti sunt eum foetorem et miseriam in qua sunt non nouerunt. id autem peccatum mihi qui ueritas suprema et aeterna sum non solummodo foetidum est sed etiam re uera tantopere displicet et tanto odio est ut propter id solum quinque urbes iudicio diuino sepeliuerim quando id iustitia diuina mea ferre non iam poterat. id peccatum, ut dixi, non solummodo mihi displicet sed etiam iis diabolis quos hi miseri dominos fecerunt. non dico iis malitiam displicere propterea quod quicquam boni placeat sed quia eorum natura in origine angelica erat ex qua efficitur ut ii illius peccati ingentis ipsum actum uidere oderint. ii re uera sagittam concupiscentiae ueneno infectam mittunt sed eo quem percusserunt ad ipsum eius peccati actum procedente ex ea causa et eo modo quem dixi discedunt."

7/05/2022

uir debilitatem ostendens et femina

 
Rebecca Barretta hic et Aliciola (?) Drummunda hic disserit quod uir coram femina querens uel flens facit ut ab ea despiciatur.

6/30/2022

contra id quod est paruulos programmatum electronicorum scriptionem docere

 
hic Iosephus Morganus programmatum electronicorum scriptor disserit cur in paruulorum institutione programmatum electronicorum scriptioni alia antehabenda sint, quae sunt problemata soluere et in intimam rem quasi urinari et modo creatiuo cogitare et inter rem factam remque bene factam distinguere et rem bene factam maximi habere et sciendi cupidinem complecti. etiam illam thesin utilitarianisticam quod ars nisi munere fungendi potentiam efficiat adeptu digna non sit spernit.

6/22/2022

qualem uirum femina cupiat

 
ipsae feminae dicunt:
 
hic 0:36-1:24 femina ignota existimat feminas quo minus uir se feminam respicere ostendit eo magis ad eum allici;
 
hic femina ignota indicem nouem rerum quibus a uiro actis excitatur exponit, inter quas res est in litteris electronicis post duos uel tres dies uel uno uerbo solo respondere et etiam nihil respondere;
 
hic nonnullae feminae modis uariis dicunt feminas ad uiros qui non blandiantur sed ipsas posthabeant et negent et dominentur allici;
 
hic 0:00-0:52 femina ignota uirilitatem qua inter alia uir sibi confidat memorat;
 
hic 1:06-1:12 femina fortasse nomine Natalia uel Melinda dicit se qualis uir ipsam sedere et tacere iubeat talem uirum cupere et a tali uiro excitari;
 
hic 0:01-0:05 Melina Goranis dicit "puto omnes puellas quasi id facere, sed puto ita esse propterea quod omnis [puella] paterculum cupit";
 
hic 0:55-1:07 Aliciola (?) Drummunda dicit "nolo maritum meum comitem meum esse. immo uolo eum esse aliquem qui uirilitate excitet, quem admirer...et uolo in eius uita quasi fulcimento esse";
 
hic per totum cinegramma Curtinaea Ryana modo sereniore dicit uirum cui ipse sufficit, facetum, qui sibi confidit et ducendi potentiam exhibet, qui clare dicit quid putet cupiatque, qui corpus modo ualido gerit ac praesertim oculorum contactum seruat.

6/13/2022

sanctus Valentinus

 
de eo Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic disserit.

aqua iuniperea et tonica

 
hic referuntur multa de aqua iuniperea et tonica.
 
hic de eius potionis uocabulo Anglico Ioannes Zulsdorfus sacerdos disserit quid plurale sit.

5/30/2022

quinque sancti

 
anno Domini 1622 uno die Gregorius papa XV, ut hic et hic et in huius libri pagina 340 refertur, definiuit Franciscum Xauerum et Ignatium Loiolam et Isidorum Matritensem et Philippum Nerium et Theresiam Abulensem sanctos esse.

5/18/2022

ecclesia orientalis schismatica


de ecclesia orientali schismatica tractatuum index hic (praesertim hic et hic) et Galfridi Miri philosophiae doctoris hic tractatus.

ipsarum feminarum uerba


in hoc cinegrammate has sententias feminae loquuntur: quod mores formae posthabentur, quod laudem a uiro acceptam feminae nihili habent, quod actionem uiri amatoriam femina gratam an ingratam iudicat prout ad eum allicitur aut non allicitur.

progressiuismus ad mortem fert

 
ecce, duorum progressiuistarum historia: alter se interficit, altera uult se interfectam.

 


sancta Missa Tridentina

 
hic imposita est haec imago earum litterarum quibus anno 1971 permittum est ut sancta Missa Tridentina in Anglia et Cambria ageretur.
 



5/02/2022

sancti Petri Canisii de Sodomae scelere sententiae


quod ab Anna Bernarda hic didici, sanctus Petrus Canisius in summa doctrinae Christianae de Sodomitis disserens dicit "neque tacet scriptura causas quae ad hoc pergraue peccatum Sodomitas impulerunt et alios itidem permouere possunt. sic enim legimus apud Ezechielem 'ecce: haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant'. huic autem flagitio numquam satis exsecrando sunt obnoxii qui diuinam immo et naturalem legem in Leuitico scriptam uiolare non uerentur. ea sic habet 'cum masculo non commiscearis coitu femineo quia abominato est'." 

4/27/2022

integralismus Catholicus


eum Eduardus Feser philosophiae doctor hic tractat.

4/20/2022

feministria quae non omnibus feminis fauet

 
Iulianae Philippidi displicere uidetur femina quae se totam officiis domesticis intendat neque extra domum munere fungatur:
 

 sed nonne oportet feministriam omnibus feminis fauere?

4/14/2022

quid Benedictus papa XVI de linquendo munere Petrino dixerit et quid Georgius Benedicti papae XVI scriba de dixerit

 
sicut e.g. hic refertur, anno 2013 mensis Februarii die 11 Benedictus papa XVI dixit se "ministerio episcopi Romae...renuntiare". quamquam autem, sicut Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert, Benedictus ministerio renuntiauit tamen in legis ecclesiasticae Romanae canone 332 disseritur de hoc "ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet." cf. hic. et eodem anno eiusdem mensis die 27 Benedictus, ut hic refertur, dixit se ministerii functioni actiuae renuntiare. ergo Benedictus nusquam uidetur muneri Petrino renuntiauisse. immo dixit se intra sancti Petri saepem remanere. talibus uerbis quidem uidetur aliquid aliud efficere conatus esse quam ut muneri Petrino renuntiet. quid igitur in animo habebat? Georgius autem archiepiscopus et Benedicti papae XVI scriba anno 2016 mensis Maii die 20 in hac oratione (etiam hic) dixit quod Benedictus munus Petrinum "haudquaquam dereliquit. immo munus personale parte collegiali et synodali complendum quasi ministerium commune extendit." poteratne Benedictus re uera id efficere? ut autem hic (etiam hic) refertur, hebdomade postea Georgius cum ei diurnalista dixisset "si te recte intellego, is [Benedictus] in munere remansit sed in parte contemplatiua hoc modo ut nullam decernedi potestatem haberet. sic nunc habemus, ut tu dixisti, partes actiuam et contemplatiuam quae muneris Petrini augmentum coniunctim efficiunt?" respondit "quod dixi istud quidem est, quod, si homo id specialiter dicere uelit, ualde patet quod plena potestas uel plenitudo potestatis papae Francisci manibus inest. is est uir qui nunc Petri locum per successionem obtinet."

4/13/2022

meritocratia

 
professor Haruardianus qui hic de meritocratia disserit hic monet quod si uniuersitates optimae in hoc eligendorum discipulorum modo perseuerauerint ut minus quidem quanta ii qui admissionem petunt effecerint potius autem quorum generum ii sint considerent paucis annis non iam fida erit haec sententia quod eae uniuersitates optimos admittant gradibusque donent.

3/07/2022

opera artificiosa quae Napoleo ex Italia cepit

 
disseritur hic in Temporibus Neoeboracensibus anno 2021 mensis Iunii die 9o de iis operibus artificiosis quae Napoleo ex Italia cepit inter quae sunt Laocoon et Nuptiae Canenses (sed non Mona Lisa).

2/22/2022

de Antonio Faucio medicinae doctore quaestio

 
is in his litteris dicit ea quae profutura in qualibus experimentis microbia pestifera potentiora fiunt ex talibus experimentis cognosci et effici possint periculo morbi pandemici maiora esse. quomodo talis uir prudens haberi potest?

2/12/2022

paruuli sine patre

 
hic disseritur quae difficilia paruuli patre absente patiantur.

2/11/2022

Pechini nomen Anglicum

 
hic disseritur quibus nominibus Pechinum Anglice dicatur.

2/10/2022

oculorum color

 
hic tractatur.

conubium et uita caelebs in fide Catholica

 
ad hoc et hoc quae Ioannes Zulsdorfus sacerdos imposuerat respondentes nonnulli sententias memoria dignas scripserunt.

1/28/2022

tractatus memoria digni

 
ei blogo qui Rorate caeli dicitur haec memoria digna nuper imposita sunt: hoc in quo Emmanuelis Kanti philosophia ecclesiae praedicationem affecisse dicitur; hoc in quo sacerdos de sanctae missae noui ordinis uitiis disserit et rhetorice rogat "putasne me post 43 annos sacerdotii umquam ab ullo permissum petiturum ut eam in qua ordinatus sum missam celebrem?"; hoc in quo Petrus Quasneuius philosophiae doctor ostendit ea quae Arthurus Roccus archiepiscopus de sancta missa dicit non simpliciter erronea uel falsa sed rei uerae contraria esse; hoc in quo in eum loquendi modum quo dicitur quod uenia sanctae missae uetustioris fautoribus dari non possit impetus fit; hoc in quo Ricardus Cipolla sacerdos disserit quomodo sancta missa uetustior et noua inter se differant; hoc in quo sancti Irenaei Lugdunensis uita et sententiae exponuntur.

1/18/2022

hamaxostychi elegantissimi


hi hamaxostychi elegantissimi dicuntur: Indianus Pacificus in Australia, Palatium Rotis Impositum in India, Caeruleus in Africa Australi, Africae Gloria, Montium Saxeorum Incola in Canada, Rapidus Orientalis in Asia, Rapidus Veneticus Simplonius in Europa, Scotus Regius in Scotia, Aquila Aurea Rapida in Russia, Magnorum Regum Rapidus in India.

1/17/2022

Alicia Hildebrandensis philosophiae doctrix


de ea quaedam memoria digna hic referuntur.

Matthaeus Sciba

 
Anna Bernarda Matthaei Scibae de sexualitate masculinitate et similibus epistolam hic imposuit.

1/13/2022

de speciei humanae origine liber


de libro nouo in quo huius tractatus auctor speciei humanae originem tractat sententiae hic et hic sunt.

de eadem re autem est tractatus hic et hic et hic.

1/12/2022

feminae contra feminismum

 
in hoc cinegrammate 2:54-3:43 de eo quod feminae paruulorum educatio quam munus maius opus sit et 9:41-10:30 de feministriis femininitatem spernentibus

in hoc cinegrammate 1:22-2:20 de moribus uirilibus et 5:53-6:45 de feministriis uxores domesticas uituperantibus ac dicentibus oportere feminas uiris similes esse

in hoc cinegrammate 1:15-1:56 de feministriis femininitatem spernentibus

in hoc cinegrammate 6:15-7:16 de eo quod uiris et feminis necesse sit inter se fidere

in hoc cinegrammate 6:46-7:46 de feministriis et feministis uxores domesticas uituperantibus
 
quas feminas ex cinegrammatibus primo secundo tertio memoro eae feminae plerumque contra feminas feminismi studiosas loqui mihi uidentur sed quam feminam ex cinegrammate quinto memoro ea femina non solum feminas feminismi studiosas sed etiam uiros feminismi studiosos memorat.

1/01/2022

duo tractatus boni

 
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic exponit quomodo nos Catholici qui Georgium Bergolium in sanctae Missae tractatione uituperamus a Lutheranis papas uituperantibus differamus.

Timotheus Flandrianus hic nos qui sanctam Missam a Pio papa V editam colimus ad fortitudinem exhortatur.