ipsae feminae dicunt:
hic 0:36-1:24 femina ignota existimat feminas quo minus uir se feminam respicere ostendit eo magis ad eum allici;
hic femina ignota indicem nouem rerum quibus a uiro actis excitatur exponit, inter quas res est in litteris electronicis post duos uel tres dies uel uno uerbo solo respondere et etiam nihil respondere;
hic nonnullae feminae modis uariis dicunt feminas ad uiros qui non blandiantur sed ipsas posthabeant et negent et dominentur allici;
hic 0:00-0:52 femina ignota: "cur feminis animus ad pueros malos semper intendatur; cur nobis pueri benigni non placent? ergo necessitudo est commixtio energiae masculinae et femininae. pueri benigni simpliciter spinam non habent. omnibus rebus assensionem loqui uolunt. nullos limites claros habent. sibi non confidunt. ex quo hoc sequitur quod tibi quippe quae femina es necesse fit partem masculinam agere. ut necessitudo perfecte concors habeatur energiae masculinae et femininae aequitate indiges. ergo nos quippe quae feminae sumus ubi in necessitudine masculiniores esse exspectamur ibi simpliciter fungi non possumus. qua ex causa ad pueros malos labi solemus. nam ii fortiores timoreque liberiores esse solent et te ita protegent ut te saluam sentias et tibi opes dabunt. non interest utrum is problemata a matre orta habeat uel in animi motibus se clausum habeat uel quasi ualde uenenosus sit."
hic 1:06-1:12 femina fortasse nomine Natalia uel Melinda dicit se qualis uir ipsam sedere et tacere iubeat talem uirum cupere et a tali uiro excitari;
hic 0:01-0:05 Melina Goranis dicit "puto omnes puellas quasi id facere, sed puto ita esse propterea quod omnis [puella] paterculum cupit";
hic
0:55-1:07 Aliciola (?) Drummunda dicit "nolo maritum meum comitem meum esse. immo uolo eum esse
aliquem qui uirilitate excitet, quem admirer...et uolo in eius uita quasi fulcimento esse";
hic per totum cinegramma Curtinaea Ryana modo sereniore dicit uirum cui ipse sufficit, facetum, qui sibi confidit et ducendi potentiam exhibet, qui clare dicit quid putet cupiatque, qui corpus modo ualido gerit ac praesertim oculorum contactum seruat.