huius tractatus scriptrix dicit "ego ipsa uidi eum animum stomachosum et acrem quo aliquae mulieres in eos uiros caelibes qui recusent ne in matrimonio considant seque in perpetuum addicant sunt....propter nescioquam causam feminae adultae credunt uiris sine inquisitione uel cogitatione exsequendum esse programma suum, ex quo uiri sponte sua uitam caelibem suam derelinquant ut patres familiae fiant idque ita ut nec querantur neque autonomiam desiderent....quippe quae femina autonoma sum quae libertatem meam ceteris rebus cariorem existimo qui uiri non sinunt quemquam decernere quando uel utrum se maritos fieri oporteat eos uiros intellego etiamque magni facio. etsi eae quidem quae consilia patrare prohibentur sortemque peiorem accipiunt sunt feminae."
11/30/2021
11/29/2021
homines in ciuitatibus communisticis nati de his ciuitatibus foederatis disserunt
femina quae in Sinis nata nunc in Virginia incolit, ut hic exhibetur, disserit quomodo quae res nouae hac aetate in his ciuitatibus foederatis fiunt eae illis quas ipsa puella in Sinis uidit similes sint.
femina quae in Corea septentrionali nata in Vniuersitate Columbiana discipula facta est, ut hic exhibetur, disserit quomodo hae ciuitates foederatae Coreae septentrionali similiter uel peius se habent: "Americam ita differre arbitrata eram et simpliciter [ei] quod in Corea sepentrionali uideram tantam similitudinem uidi et de hac re publica angi incipiebam" "[quidam quales condiscipuli Columbiani sunt] in abalienandae omnis libertatis studio animum consumunt" "quo hinc imus?....rei publicae nostrae tempus futurum tam miserum est quam Coreae septentrionalis nisi nunc ipsum consurgemus."
uir qui a Romania in has ciuitates foederatas se transtulit hic refertur de communismo sic locutus esse: "communismo fauere, consideratis rebus praeteritis et omnibus iis quae per annos litteris mandata sunt, triste est, re uera triste est. annus 2021 in ciuitatibus foederatis Americae est, et inter nos sunt Americani communismo fauentes, quod re uera obstupendum est....quos uiginti fere et quattuor annos in Romania incolui, iis annis ne unum quidem hominem de communismo laudatiua dicentem audiui."
Subscribe to:
Posts (Atom)