10/19/2021

lingua Latina in sancta Missa et aliter


Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic praecipue disserit cur in sancta Missa litteras sacras Latine legi oporteat sed etiam alia de lingua Latina memorat. rem praecipuam tractans haec duo quaerenda proponit: primum, quid sit causa finalis litterarum sacrarum in sancta Missa legendarum; secundum, quomodo ad lectiones Latinas accessus fieri possit. lectionum causam finalem dicit multiplicem esse: non solum didascalicam sed etiam doxologicam et latreuticam ita ut eae non solum ad nos sed etiam ad Deum dirigantur. etiam "certe nobis paruum non est quae uerba plerique ecclesiae dimidii Latini uel occidentalis homines sancti per omnia saecula in labiis habuerunt eadem ipsa uerba recitare et canere. haec sunt uerba unitatis diachronicae et harmoniae resonantis et potentiae reuelatoriae." ut lectiones Latinae autem intellegantur adhiberi possunt missalia sed "possumus et debemus etiam communi consilio operam conferre ut omnes Catholici et paruuli et adulti linguam Latinam doceantur."