Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic praecipue disserit cur in sancta Missa litteras sacras Latine legi oporteat sed etiam alia de lingua Latina memorat. rem praecipuam tractans haec duo quaerenda proponit: primum, quid sit causa finalis litterarum sacrarum in sancta Missa legendarum; secundum, quomodo ad lectiones Latinas accessus fieri possit. lectionum causam finalem dicit multiplicem esse: non solum didascalicam sed etiam doxologicam et latreuticam ita ut eae non solum ad nos sed etiam ad Deum dirigantur. etiam "certe nobis paruum non est quae uerba plerique ecclesiae dimidii Latini uel occidentalis homines sancti per omnia saecula in labiis habuerunt eadem ipsa uerba recitare et canere. haec sunt uerba unitatis diachronicae et harmoniae resonantis et potentiae reuelatoriae." ut lectiones Latinae autem intellegantur adhiberi possunt missalia sed "possumus et debemus etiam communi consilio operam conferre ut omnes Catholici et paruuli et adulti linguam Latinam doceantur."
10/19/2021
10/18/2021
Ioannis Zulsdorfi sacerdotis sententiae memoria dignae
"quos mundos Deus creare poterat ex omnibus iis mundis creauit hunc in quem nos ut in actu essemus ipso tempore unice idoneo ipsa instrumenta unice idonea dans uocauit ut Eius consilii supremi et diuini partem paruam nostram ageremus. si nos habitui uitae nostro sicut is hic et nunc est...dediderimus Deus quibus gratiis actualibus ad partem nostram in Eius oeconomia salutari agendam indigemus eas omnes nobis dabit. a Deo uocatum esse ut his temporibus difficilibus uiuamus honori est. nam NOS sumus turma quam Is in ea quae hic et nunc in animo habet congregauit. fidelitas quidem et eorum quae Is uult studium maiores quam si nobis uiae leues essent gratias conferent." (hic anno 2021 mensis Septembris die uicesimo primo)
10/07/2021
uaria cinegrammata
in hoc cinegrammate fautores partis sinistrae politicae a processione eucharistica fugere uidentur.
"fugit impius nemine persequente;
iustus autem quasi leo confidens" (liber prouerbiorum 28.1)
in hoc cinegrammate autem homo qui in politia munere fungi dicitur de uaccinis disserit.
in hoc cinegrammate autem legislatrix progressiua auditur dicens se integumentum faciale gerere propter nil aliud quam quod alterius partis politicae fautor se sequatur.
partes politicae
professor Columbianus hic scribit "ex hoc quod in parte politica es sequitur interdum faciendi eius quod parti politicae optimum est necessitas etsi non toto animo consentis" qua sententia uix ulla alia rem publicam et mentem humanam facilius celerius grauius corrumpat.
Subscribe to:
Posts (Atom)