Segda Robottomensis hic de eo appetitu quo femina uirum in amorem cupit disserens inter alia de feminis haec dicit "nobis mentimur et simulamus nos uirum dominantem non cupere propterea quod is appetitus nos feminas imbecillas faciat. uerum autem est quod feminae quidem in sui parte intima se dedere uolunt....tantummodo eam uim dominantem e uiro gustare feminae hodie tantopere cupiunt ut cum uiris re uera non amantibus in uinculis ueneniferis et uulniferis se inuenire soleant" et "animo nostro impressa est haec sententia quod partes masculinam et femininam ex 'more maiorum' agere aliquo modo prauum est....sed...ad hoc ut laetae integrae consummaticiae essemus numquam omnia ea quae uiri possunt facere indigebamus. immo nulla re nisi eorum fulcimento indigebamus."
Melania Notis autem hic refert hanc Galfridi Molinarii professoris sententiam "feminarum innati de concubino appetitus per multoties centum milia annorum euoluti sunt ad uiros qui res efficere possunt et uires habent et opum copiam parant et bene protegunt et labore inter sexus diuiso satis habent....[feminae cupiunt] uiros qui firmiter decernunt et etiam compassionem curamque agunt" et hanc cuiusdam feminae sententiam "ubi munere fungor ibi magistra sum....totum diem decerno. die finito autem uolo uirum meum dicere 'carissima, huius compos sum.'"