8/04/2021

decem res quas quidam professor per huius pestis tempus clarius cognouit

 
Iacobus Ioannides philosophiae doctor hic de decem rebus per huius pestis tempus clarius cognitis disserit: primum quod populo qui res diuinas non colat scientia materialis est deus, secundum quod quisquis scientiae materiali dominatur ciuitati dominatur, tertium quod plerique scientiae materialis cultores ut pecuniam et potestatem et auctoritatem accipiant huic quod a politia regantur non aduersantur, quartum quod quae politiae se scientia materiali fidere dicunt eae res quotitatiuas rebus qualitatiuis antehabentes ad absurdum reducuntur, quintum quod neque est quicquam quod politia ut potestatem in re subita assumat non praetendat nec politia re subita praeterita eam potestatem deponit, sextum quod ciues democratici id quod est superuiuere et id quod est bene uiuere internoscere non possunt sed facile ita terreri possunt ut libertates abalienent, septimum quod politiae democraticae difficillimum est nihil facere--nam etiam quando nihil facere est optimum tamen eorum qui aliquid fieri uolunt uoces quam eorum qui non quicquam fieri uolunt maiores sunt--octauum quod extra res prosperas nulla est democratia sed quando rebus prosperis minae intentantur democratia in dictaturam delabitur, nonum quod ii qui plurimis gradibus scholasticis donati sunt non intellectu suo sed quas res et homines ex adipiscendorum graduum opera nouerunt iis rebus hominibusque fidunt propterea quod ex illis rebus et hominibus se diffiniunt et ordinem super ceteros paucioribus gradibus scholasticis donatos assumunt, decimum quod iis qui plurimis gradibus scholasticis donati sunt mens ad ortas extra eorum consortium sententias minime patet.