Marcus Gungor exempli gratia hic et hic disserit quomodo cerebrum masculinum altero modo femininum altero agat exempli gratia quod cerebrum masculinum quoque momento temporis ad unum opus intenditur sed cerebrum femininum quoque momento temporis ad plura quam unum opera intenditur et quod uiri de problemate non loquuntur nisi solutionem audire uolunt sed feminae de problemate loquuntur propterea quod sic angorem soluunt nec solutionem audire uolunt.
8/19/2021
8/09/2021
Marcellus Faber archiepiscopus ad Alfredum cardinalem Octauianum respondet
ad illam Alfredi cardinalis Octauiani epistolam Marcellus Faber archiepiscopus, ut hic exhibetur, anno Domini 1966 respondit inter alia dicens "modo paene omnia attingenti, quandocumque concilium [Vaticanum secundum] aliquid noui fecit, in iis quae uera Ecclesiae magisterio authentico sic docentur ut ad traditionis thesaurum definitiue pertinere intellegantur certitudinem quassit."
8/07/2021
qualem uirum feminae in amorem cupiant
Segda Robottomensis hic de eo appetitu quo femina uirum in amorem cupit disserens inter alia de feminis haec dicit "nobis mentimur et simulamus nos uirum dominantem non cupere propterea quod is appetitus nos feminas imbecillas faciat. uerum autem est quod feminae quidem in sui parte intima se dedere uolunt....tantummodo eam uim dominantem e uiro gustare feminae hodie tantopere cupiunt ut cum uiris re uera non amantibus in uinculis ueneniferis et uulniferis se inuenire soleant" et "animo nostro impressa est haec sententia quod partes masculinam et femininam ex 'more maiorum' agere aliquo modo prauum est....sed...ad hoc ut laetae integrae consummaticiae essemus numquam omnia ea quae uiri possunt facere indigebamus. immo nulla re nisi eorum fulcimento indigebamus."
Melania Notis autem hic refert hanc Galfridi Molinarii professoris sententiam "feminarum innati de concubino appetitus per multoties centum milia annorum euoluti sunt ad uiros qui res efficere possunt et uires habent et opum copiam parant et bene protegunt et labore inter sexus diuiso satis habent....[feminae cupiunt] uiros qui firmiter decernunt et etiam compassionem curamque agunt" et hanc cuiusdam feminae sententiam "ubi munere fungor ibi magistra sum....totum diem decerno. die finito autem uolo uirum meum dicere 'carissima, huius compos sum.'"
8/04/2021
potestas pontificalis
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur de potestate pontificali disserit.
decem res quas quidam professor per huius pestis tempus clarius cognouit
Iacobus Ioannides philosophiae doctor hic de decem rebus per huius pestis tempus clarius cognitis disserit: primum quod populo qui res diuinas non colat scientia materialis est deus, secundum quod quisquis scientiae materiali dominatur ciuitati dominatur, tertium quod plerique scientiae materialis cultores ut pecuniam et potestatem et auctoritatem accipiant huic quod a politia regantur non aduersantur, quartum quod quae politiae se scientia materiali fidere dicunt eae res quotitatiuas rebus qualitatiuis antehabentes ad absurdum reducuntur, quintum quod neque est quicquam quod politia ut potestatem in re subita assumat non praetendat nec politia re subita praeterita eam potestatem deponit, sextum quod ciues democratici id quod est superuiuere et id quod est bene uiuere internoscere non possunt sed facile ita terreri possunt ut libertates abalienent, septimum quod politiae democraticae difficillimum est nihil facere--nam etiam quando nihil facere est optimum tamen eorum qui aliquid fieri uolunt uoces quam eorum qui non quicquam fieri uolunt maiores sunt--octauum quod extra res prosperas nulla est democratia sed quando rebus prosperis minae intentantur democratia in dictaturam delabitur, nonum quod ii qui plurimis gradibus scholasticis donati sunt non intellectu suo sed quas res et homines ex adipiscendorum graduum opera nouerunt iis rebus hominibusque fidunt propterea quod ex illis rebus et hominibus se diffiniunt et ordinem super ceteros paucioribus gradibus scholasticis donatos assumunt, decimum quod iis qui plurimis gradibus scholasticis donati sunt mens ad ortas extra eorum consortium sententias minime patet.
Subscribe to:
Posts (Atom)