hic spectari potest uirorum homosexualium chori carmen, quod ad nos qui homosexualitatem uitium existimamus intenditur, et in quo inter alia horribilia illi choristae dicunt "existimatis quod paruulos uestros corrumpemus....recte existimatis; liberos uestros conuertemus". ego autem maxime miror quod chorus tale carmen edidit. quid illi putabant se effecturos? estne carmen satiricum uel ironicum? Brandon Tatus hic considerat sitne id trollicum, sed in fine id serium arbitratur. Anna Bernarda quidem et aliquis qui ad eam scripsit de eo carmine his uerbis loquuntur quod illi choristae uictoriis recentibus superbia tam elati erant ut se talia minari posse putarent. sicut Brandon Tatus ego spero quod eos paenitebit.