in hoc tractatu Sophia Atra disserit quid hypergamia sit et faciat, quae recte dicitur esse is appetitus quo femina uiro quam optimo nubere (uel potius, concumbere?) cupit. uirum optimum autem duobus modis dico: primum meliorem quam ceteros uiros, secundum meliorem quam ipsam feminam. id autem quod maxime memoro, haec thesis quod femina appetitum monogamisticum habet negatur et potius fauetur huic quod femina re uera appetitum hypergamisticum habet.
similiter hic Sara Marina, quae de appetitu uenereo feminino disserens huius libri scriptricis aliarumque sententias refert, praesertim hanc thesin exponit quod femina cui in uenereorum usu idem semper habere displicet ea uaria esse cupit. quae cupido autem haud monogamistica est.
ergo et Sophia et Sara negant feminas ex appetitu innato monogamiam cupere. feminae igitur uiris similes in hoc esse uidentur quod nec feminae nec uiri appetitum monogamisticum habent. nam scilicet uir dicitur appetitum polygamisticum habere, quam thesim nisi demens nemo neget.
his autem demonstratis quaeri potest primum quomodo homines se gerere oporteat, secundum utrum monogamia reiecta uiris appetitus polygamistici et feminis appetitus hypergamistici patratio ad felicitatem ferat an eos appetitus ratione refrenantibus uiris et feminis felicitas in monogamia inueniatur, tertium utrum polygamistici et hypergamistici appetituum patratio an ea bona quae paruulis et toti consortio humano ex monogamia oriuntur antehabenda sint.
ego monogamiae faueo. nam appetitus rationi subiiciendi sunt, et felicitas ex rationaliter agendo oritur, et monogamia paruulis et consortio humano prodest.