6/21/2021

appetitus uenereus femininus quae est hypergamia

 
in hoc tractatu Sophia Atra disserit quid hypergamia sit et faciat, quae recte dicitur esse is appetitus quo femina uiro quam optimo nubere (uel potius, concumbere?) cupit. uirum optimum autem duobus modis dico: primum meliorem quam ceteros uiros, secundum meliorem quam ipsam feminam. id autem quod maxime memoro, haec thesis quod femina appetitum monogamisticum habet negatur et potius fauetur huic quod femina re uera appetitum hypergamisticum habet.

similiter hic Sara Marina, quae de appetitu uenereo feminino disserens huius libri scriptricis aliarumque sententias refert, praesertim hanc thesin exponit quod femina cui in uenereorum usu idem semper habere displicet ea uaria esse cupit. quae cupido autem haud monogamistica est.

ergo et Sophia et Sara negant feminas ex appetitu innato monogamiam cupere. feminae igitur uiris similes in hoc esse uidentur quod nec feminae nec uiri appetitum monogamisticum habent. nam scilicet uir dicitur appetitum polygamisticum habere, quam thesim nisi demens nemo neget.

his autem demonstratis quaeri potest primum quomodo homines se gerere oporteat, secundum utrum monogamia reiecta uiris appetitus polygamistici et feminis appetitus hypergamistici patratio ad felicitatem ferat an eos appetitus ratione refrenantibus uiris et feminis felicitas in monogamia inueniatur, tertium utrum polygamistici et hypergamistici appetituum patratio an ea bona quae paruulis et toti consortio humano ex monogamia oriuntur antehabenda sint. 

ego monogamiae faueo. nam appetitus rationi subiiciendi sunt, et felicitas ex rationaliter agendo oritur, et monogamia paruulis et consortio humano prodest.

6/18/2021

quod multi uiri conubium inire nolunt

 
in hoc tractatu et hoc et hoc disseritur de eo quod uiri amatrices feministicas et progressiuisticas non cupiunt. etiam, ut in hoc tractatu refertur, multi uiri anguntur si uxor quae pecunia in familiam uenit eius pecuniae plus quam quadraginta partes centesimas infert, quem angorem huius tractatus scriptrix malum haud recte existimat.
  
in hoc tractatu autem disseritur de eo quod uiri conubium inire ideo nolunt quod iis leges et iudicia nocent.  
 
ex hoc tractatu autem, in quo quoque disseritur cur uiri conubium inire nolint, quamquam multa haud recte dicta esse mihi uidentur tamen hanc sententiam memoro: "uiri dixerunt conubii non ineundi unum commodum esse hoc quod si conubium ineant sibi ab amatrice uxore nunc facta praecipiatur quid faciendum sit." sic saltem haec agnoscuntur primum quod hoc aeuo hoc quod uir feminae pareat conubii elementum esse late putatur secundum quod uiri feminis parere nolunt. 
 
in hoc tractatu disseritur cur feminae quartum uel quintum uitae decennium agentes uirum allicere non possint, praesertim quod tales feminae iis quae annis prioribus elegerant se uiris taetras fecerunt et quod ex moribus publicis et legibus uerisimile est quod femina uiro periculi et damni quam commodi plus inferet.

etiam uiri sciunt quid feminae, ut in illo tractatu quarto refertur, a marito poscant.

6/15/2021

puellarum corruptio

 
in hoc tractatu disseritur quomodo paruuli praesertim puellae per hoc quod ante aetatem opportunam ad res sexuales exponuntur in animo et in corpore corrumpantur. in eum tractatum Anna Bernarda hic et Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et eius blogi qui "mundabor" appellatur scriptor hic commentaria imposuerunt.

6/02/2021

quattuor educandorum paruulorum modi

 
proponitur hic theoria quod educandorum paruulorum sunt hi quattuor modi: primum imperio solo et eo sic uti ut neque ad paruuli rationem neque ad eius animum umquam allocutio fiat, secundum et imperio uti et paruuli rationemque animumque alloqui, tertium imperium exhibere sed non exercere, quartum in paruuli uita non uersari. ut igitur uocabulis Aristotelicis dicam, primum quidem et tertium extrema et uitia sunt, id est, nimis imperio fidere et parum imperio fidere, secundum autem medium et uirtus est, id est, ex ratione imperio fidere ac facere ut parens et paruulus inter se bono animo sint. quartum autem re uera paruuli educatio dici uix potest.
 
puto hos quattuor modos ad praeceptoris quoque officium pertinere.

6/01/2021

sancti Pii papae V constitutio "horrendum illud scelus", anno 1568 edita

 
in huius libri pagina 476 est sancti Pii papae V constitutio "horrendum illud scelus" quam Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic memorat:
 
"horrendum illud scelus quo pollutae foedataeque ciuitates tremendo Dei iudicio conflagrarunt acerbissimum nobis dolorem intulit grauiterque animum nostrum commouet ut ad illud quantum potest comprimendum studia nostra conferamus. sane Lateranensi Concilio dignoscitur constitutum ut quicumque clerici illa incontinentia quae contra naturam est propter quam ira Dei uenit in filios diffidentiae deprehensi fuerint laborare a clero deiiciantur uel ad agendam in monasteriis paenitentiam detrudantur. uerum ne tanti flagitii contagium impunitatis spe quae maxima peccandi illecebra est fidentius inualescat clericos huius nefarii criminis reos grauius ulciscendos deliberauimus ut qui animae interitum non horrescunt hos certe deterreat ciuilium legum uindex gladius saecularis. itaque quod nos iam in ipso pontificatus nostri principio hac de re decreuimus plenius nunc fortiusque persequi intendentes omnes et quoscumque presbyteros et alios clericos saeculares et regulares cuiuscumque gradus et dignitatis tam dirum nefas exercentes omni priuilegio clericali omnique officio dignitate et beneficio ecclesiastico praesentis canonis auctoritate priuamus ita quod per iudicem ecclesiasticum degradati potestati statim saeculari tradantur qui de eis illud idem capiat supplicium quod in laicos hoc in exitio deuolutos legitimis reperitur sanctionibus constitutum. nulli ergo et cetera."