4/09/2021

Annae Bernardae sententiae

 
Anna Bernarda hic et hic et hic et hic de naturis masculina femininaque et feminismo et rebus sexualibus disserit, ex quibus tractatibus haec mihi praecipue memorabilia uidentur: in primo quidem "oportetne uxores maritis subiici, ut sanctus Paulus exhortatur? ecastor recte dicis oportere. totum diem omni die....cur sanctus Paulus digrediens uxores specialiter monuerit ut meminissent se maritis subiicere, causa est haec quod feminae labi magis solent in rixandi cupidinem qua nec de ulla re nisi de se cogitent nec moleste imperare desinant" in secundo autem "CVR nunc et semper sacerdotium ordinatum uirorum proprium est?...uirilitatis essentia est initium facere. femininitatis essentia est respondere....est VNVM MOMENTVM TEMPORIS SOLVM quo Deus...homini permittat ut initiatoris (uirilis) partem agat....eo momento temporis quo Hostia et Calix consecrantur....sacerdos cubita arae imponit propterea quod ara CVBILE CONIVGALE est, et consecrationis actus est inter Deum et hominem unionis nuptialis consummatio est, sed tunc temporis Deus adeo totaliter perfecte se demittit ut Deus per unum momentum temporis solum ad uiri uerba consecratoria dicentis actum uirilem et initiatorium responsor femininus fiat....ut fiat hoc momentum temporis quo Deus pius ad hominem se demittit necesse est ut homo initiator uir sit, super et supra Deum suum se inclinans, Deum qui respondet et perfecte accipiendi capax in ara iacet. semper necesse est ut sit ea naturarum uirilis et femininae contrarietas ea iuxtapositio. si Deus tunc temporis se usque ad id quod femininum est demittet ita esse non potest ut femina ad aram sit, propterea quod femina naturae uirilis imago esse non potest" in tertio autem "hominum homosexualium osculantium saltantium se exhibentium conspectus totus hominibus normalibus fugam et nauseam infert....uiri heterosexuales cum cinaedis conuersari nolunt nedum ab eis iniuriam per uerba animo illatam pati. finis. uiri heterosexuales, ex causis claris, a cinaedis quam etiam a feminis imperiosis et litigiosis celerius fugient....[ut res nostrae melius se habeant] clauis, ut ita dicam, est effeminantiam morbidam nobis omnibus inculcatam uincere et id quod ante populi nostri mores corruptos homines talibus hominibus [cinaedis] faciebant iterum facere incipere: eos expellere. eos eiice" in quarto autem "id quod sanctum est uelamus....Tabernaculum uelatur....Calix uelatur....et quid aliud uelandum est? feminae. cur? propterea quod feminae uitae in utero uasa et receptacula sunt....nunc quomodo hoc sacerdoti se inclinanti et cubita arae imponenti sic amplexum coniugalem imitanti nectatur. nam maritus amplexu coniugali cum uxore corporibus ut decet (facies quidem ad faciem marito superiacente uersa coniuges concumbentes decet; nam alia, si minime male fiunt, ab ordine deficiunt et, si pessime fiunt, peccata grauia sunt) sic positis utens VXORIS CORPVS CORPORE SVO VELAT. sacerdos autem cubita arae in consecratione imponens ex proprio horum uerborum sensu DOMINI NOSTRI CORPVS CORPORE SVO VELAT. et memento Missam rem actualem MAIOREM esse et mariti uxorisque amplexum coniugalem rem actualem MINOREM esse quae genus humanum ad Dominum nostrum et Missam uertat."