12/31/2021

mercatores

 
illud carmen in Tetride adhibitum.

12/29/2021

quid socialista nationalisticus de mathematicis putauerit


hoc est quomodo qualis homo genus ethnicum omnibus rebus radici esse existimat talis homo de disciplinis intellectualibus cogitet.
 

 

de sancta Missa tractatus

 
index utilis. etiam Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et hic. et Robertus cardinalis Sara anno 2019 haec dixerat: "nonne uerum est quod formae extraordinariae interdictio uel suspicio non potest qui diabolus suffocationem nostram et mortem spiritalem cupit ab eo diabolo non inspirari?"

12/28/2021

fidem defendere


Michael Theodorides sacerdos hic sententiis Ioannis cardinalis Turrecrematensis (summa de ecclesia 4.1.11) et sancti Roberti cardinalis Bellarmini (de summo pontifice 2.29.7) et Francisci Suarii (de caritate 12.1.2 et de fide 10.6.16) et Prosperi Guerangeri (annus liturgicus: tempus septuagesimale pp. 321-4) et sancti Cyrilli archiepiscopi Alexandrini (epistola 9) utens disserit quomodo Christianos contra duces malos fidem defendere oporteat.

12/15/2021

quo animo Russi erga contagium coroniforme sint

 
animus Russicus, ut hic refertur, meus quoque est.

parens de filia quae se puerum putauerat


mater ignota hic refert quomodo filia se puerum putauerit et ipsa filiam adiuuerit ut filia resipiscat.

12/09/2021

12/08/2021

Gualterus cardinalis Gaspar et idealismus Germanicus

 
Thomas Henricus Starcus professor hic de Gualtero cardinali Gaspare et idealismo Germanico disserit.

Henrici Siri sententiae

 
Henricus Sirus hic de multis rebus disserit.

11/30/2021

conubium et uita caelebs

 
huius tractatus scriptrix dicit "ego ipsa uidi eum animum stomachosum et acrem quo aliquae mulieres in eos uiros caelibes qui recusent ne in matrimonio considant seque in perpetuum addicant sunt....propter nescioquam causam feminae adultae credunt uiris sine inquisitione uel cogitatione exsequendum esse programma suum, ex quo uiri sponte sua uitam caelibem suam derelinquant ut patres familiae fiant idque ita ut nec querantur neque autonomiam desiderent....quippe quae femina autonoma sum quae libertatem meam ceteris rebus cariorem existimo qui uiri non sinunt quemquam decernere quando uel utrum se maritos fieri oporteat eos uiros intellego etiamque magni facio. etsi eae quidem quae consilia patrare prohibentur sortemque peiorem accipiunt sunt feminae."

praedatio nupera

 
praedationis nuperae historia hic est.

11/29/2021

homines in ciuitatibus communisticis nati de his ciuitatibus foederatis disserunt

 
femina quae in Sinis nata nunc in Virginia incolit, ut hic exhibetur, disserit quomodo quae res nouae hac aetate in his ciuitatibus foederatis fiunt eae illis quas ipsa puella in Sinis uidit similes sint.
 
femina quae in Corea septentrionali nata in Vniuersitate Columbiana discipula facta est, ut hic exhibetur, disserit quomodo hae ciuitates foederatae Coreae septentrionali similiter uel peius se habent: "Americam ita differre arbitrata eram et simpliciter [ei] quod in Corea sepentrionali uideram tantam similitudinem uidi et de hac re publica angi incipiebam" "[quidam quales condiscipuli Columbiani sunt] in abalienandae omnis libertatis studio animum consumunt" "quo hinc imus?....rei publicae nostrae tempus futurum tam miserum est quam Coreae septentrionalis nisi nunc ipsum consurgemus."

uir qui a Romania in has ciuitates foederatas se transtulit hic refertur de communismo sic locutus esse: "communismo fauere, consideratis rebus praeteritis et omnibus iis quae per annos litteris mandata sunt, triste est, re uera triste est. annus 2021 in ciuitatibus foederatis Americae est, et inter nos sunt Americani communismo fauentes, quod re uera obstupendum est....quos uiginti fere et quattuor annos in Romania incolui, iis annis ne unum quidem hominem de communismo laudatiua dicentem audiui."

10/19/2021

lingua Latina in sancta Missa et aliter


Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic praecipue disserit cur in sancta Missa litteras sacras Latine legi oporteat sed etiam alia de lingua Latina memorat. rem praecipuam tractans haec duo quaerenda proponit: primum, quid sit causa finalis litterarum sacrarum in sancta Missa legendarum; secundum, quomodo ad lectiones Latinas accessus fieri possit. lectionum causam finalem dicit multiplicem esse: non solum didascalicam sed etiam doxologicam et latreuticam ita ut eae non solum ad nos sed etiam ad Deum dirigantur. etiam "certe nobis paruum non est quae uerba plerique ecclesiae dimidii Latini uel occidentalis homines sancti per omnia saecula in labiis habuerunt eadem ipsa uerba recitare et canere. haec sunt uerba unitatis diachronicae et harmoniae resonantis et potentiae reuelatoriae." ut lectiones Latinae autem intellegantur adhiberi possunt missalia sed "possumus et debemus etiam communi consilio operam conferre ut omnes Catholici et paruuli et adulti linguam Latinam doceantur."

10/18/2021

Ioannis Zulsdorfi sacerdotis sententiae memoria dignae


"quos mundos Deus creare poterat ex omnibus iis mundis creauit hunc in quem nos ut in actu essemus ipso tempore unice idoneo ipsa instrumenta unice idonea dans uocauit ut Eius consilii supremi et diuini partem paruam nostram ageremus. si nos habitui uitae nostro sicut is hic et nunc est...dediderimus Deus quibus gratiis actualibus ad partem nostram in Eius oeconomia salutari agendam indigemus eas omnes nobis dabit. a Deo uocatum esse ut his temporibus difficilibus uiuamus honori est. nam NOS sumus turma quam Is in ea quae hic et nunc in animo habet congregauit. fidelitas quidem et eorum quae Is uult studium maiores quam si nobis uiae leues essent gratias conferent." (hic anno 2021 mensis Septembris die uicesimo primo)

10/07/2021

uaria cinegrammata


in hoc cinegrammate fautores partis sinistrae politicae a processione eucharistica fugere uidentur.

"fugit impius nemine persequente;
iustus autem quasi leo confidens" (liber prouerbiorum 28.1)

in hoc cinegrammate autem homo qui in politia munere fungi dicitur de uaccinis disserit.

in hoc cinegrammate autem legislatrix progressiua auditur dicens se integumentum faciale gerere propter nil aliud quam quod alterius partis politicae fautor se sequatur.

ut hic inueni, Antonius Faucius hic praesertim 17:16-44 de integumentis facialibus disserit.

mirabile est hoc praesertim 0:00-1:29 et hoc praesertim 3:09-35.

partes politicae

 
professor Columbianus hic scribit "ex hoc quod in parte politica es sequitur interdum faciendi eius quod parti politicae optimum est necessitas etsi non toto animo consentis" qua sententia uix ulla alia rem publicam et mentem humanam facilius celerius grauius corrumpat.

9/27/2021

oppidum mirabile


ut hic refertur, Hobartum ciuitatis Noueboracensis multa bibliopolia habet.

9/21/2021

is qui Franciscus papa appellatur et lingua Latina


Bonifatius in eo blogo qui "Vna Sancta Catholica" dicitur hic de iis quae hic relata Georgius Bergolius de lingua Latina dixit disserit praesertim quod ea ex utilitarianismo oriuntur atque et legi ecclesiasticae et Ioannis papae XXIII sententiis contraria sunt.

9/15/2021

Ioannes Miltonius et poetae Romantici


Eleonora Burga Nicolais hic multas de Ioanne Miltonio et poetis Romanticis theses exhibet praesertim quod poeta Romanticus ut ea quae subiit et animi motus exprimat uincula philosophiae moralis et cultus diuini exuit etiam adeo ut dilectione contempta ad gloriose exprimendum se animum intendat, qua ex causa necesse est euenire ut Romanticismus has Satanae in "Paradiso amisso" loquentis sententias comprehendat:
 
"ualete, arua felicia,
ubi gaudium in perpetuum incolit. auete horribilia, aue
munde inferne, et tu, Tartare profundissime,
accipe possessorem tui nouum, eum qui fero
mentem quae nec loco nec tempore mutetur.
nam mens locus suus est et in se
Paradisum ex Tartaro Tartarum ex Paradiso fabricare potest."
 
quibus sententiis poetae Romantici senserunt se ad agendum uocari. illis uersibus exponitur consilium aestheticum cui ex poetis Romanticis atrocissimi se dediderunt ut hominem per se efficere posse adseuerarent ut res ex iis quae is subiit et eius cupidine deductae in actu sint.

9/14/2021

philosophus atheisticus de sancta Missa

 
Michael Hunfridus hic Francice et hic in eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur Anglice redditus de Missa Pii papae V disserit praesertim quod "Missa Latina est cultus nostri aetatis genealogicae patrimonium. in progressu temporali et spiritali a rituum et celebrationum et precum stirpe longa et sacra deducta est, quae omnia quasi in crystallo stabilita sunt in forma quae actionem omnigenam offert, quae Gesamtkunstwerk dicitur, ut id uocabulum a philosophia aesthetica Germanica et Romantica deductum adhibeatur. iis qui in Deum credunt Missa Latina quando cum ea Missa quae ad id cinegramma quod 'Vita est flumen longum et quietum' appellatur pertinet et Francisco papae placere uidetur comparatur sic se habet ut basilica Romana sancto Augustino contemporanea quando cum aula quae in Albertiuilla ubi sacrum et transcendentiam frustra quaeramus in insularum ordine ad multos usus aedificata est comparatur."

9/13/2021

praeceptor litterarum optimus


Cicero Brussius philosophiae doctor de praeceptore litterarum optimo hic disserit praesertim quod talis praeceptor opera poetica per pulchritudinem ad sapientiam quasi uiam esse existimans sic ea discipulis exhibet.

9/06/2021

quis schismaticus sit

 
sicut apud Annam Bernardam inueni:
 
"neque erit schismaticus qui negat pontifici subiectionem quia probabiliter dubitat de eius electione legitima uel de eius potestate" (Ioannes de Lugo, Disputationes scholasticae et morales de uirtute fidei diuinae 25.3)
 
sententiae autem primae ab Anna impositae textum Latinum in interreti non inueni, sed hoc eius sententiae secundae simile inueni:
 
"inter schismaticos proprie dictos non numerari...recusantes oboedire papae quia nimis dura imperat uel quia electio illius est dubia uel quia non uidetur esse dominus temporalis alicuius prouinciae" (Remigius Maschat a sancto Erasmo, Institutiones canonicae 5.8)

Suecia


de rebus Suecanis duorum scholarium et unius uiri politici sententiae hic sunt inter quas disseritur quod ecclesia Suecana per Lutheranismum ab ecclesia Catholica digressa in instrumentum politicum conuerta est et quod fides Catholica in recuperandis Sueciae moribus amissis partem agere potest. et memoratur hoc.

9/01/2021

sancta Missa

 
Alcuinus Ridus hic.

Bonifatius in eo blogo quae una sancta Catholica appellatur hic.

Ioannes Blancardus hic.

Iosephus Scegus philosophiae doctor hic.

Ludouicus Sergius Solimeus hic.

Martinus Cuchemanus sacerdos hic.

Martinus Mosebachus hic.

Matthaeus Cullinanus Procurator hic.
 
Michael Theodorides sacerdos hic

Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic et hic et hic.

Petrus Strauinius sacerdos hic.

Ricardus Cipolla sacerdos hic.

Robertus Mutsartius episcopus hic.

Robertus cardinalis Saraus hic.
 
sacerdos ignotus hic.

Stuartus Scaccus hic.

Vir Vagabundus hic et Anglice hic.

8/19/2021

cerebra masculinum et femininum

 
Marcus Gungor exempli gratia hic et hic disserit quomodo cerebrum masculinum altero modo femininum altero agat exempli gratia quod cerebrum masculinum quoque momento temporis ad unum opus intenditur sed cerebrum femininum quoque momento temporis ad plura quam unum opera intenditur et quod uiri de problemate non loquuntur nisi solutionem audire uolunt sed feminae de problemate loquuntur propterea quod sic angorem soluunt nec solutionem audire uolunt.

8/09/2021

Marcellus Faber archiepiscopus ad Alfredum cardinalem Octauianum respondet


ad illam Alfredi cardinalis Octauiani epistolam Marcellus Faber archiepiscopus, ut hic exhibetur, anno Domini 1966 respondit inter alia dicens "modo paene omnia attingenti, quandocumque concilium [Vaticanum secundum] aliquid noui fecit, in iis quae uera Ecclesiae magisterio authentico sic docentur ut ad traditionis thesaurum definitiue pertinere intellegantur certitudinem quassit."

8/07/2021

qualem uirum feminae in amorem cupiant

 
Segda Robottomensis hic de eo appetitu quo femina uirum in amorem cupit disserens inter alia de feminis haec dicit "nobis mentimur et simulamus nos uirum dominantem non cupere propterea quod is appetitus nos feminas imbecillas faciat. uerum autem est quod feminae quidem in sui parte intima se dedere uolunt....tantummodo eam uim dominantem e uiro gustare feminae hodie tantopere cupiunt ut cum uiris re uera non amantibus in uinculis ueneniferis et uulniferis se inuenire soleant" et "animo nostro impressa est haec sententia quod partes masculinam et femininam ex 'more maiorum' agere aliquo modo prauum est....sed...ad hoc ut laetae integrae consummaticiae essemus numquam omnia ea quae uiri possunt facere indigebamus. immo nulla re nisi eorum fulcimento indigebamus."


Melania Notis autem hic refert hanc Galfridi Molinarii professoris sententiam "feminarum innati de concubino appetitus per multoties centum milia annorum euoluti sunt ad uiros qui res efficere possunt et uires habent et opum copiam parant et bene protegunt et labore inter sexus diuiso satis habent....[feminae cupiunt] uiros qui firmiter decernunt et etiam compassionem curamque agunt" et hanc cuiusdam feminae sententiam "ubi munere fungor ibi magistra sum....totum diem decerno. die finito autem uolo uirum meum dicere 'carissima, huius compos sum.'"

8/04/2021

potestas pontificalis

 
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur de potestate pontificali disserit.

decem res quas quidam professor per huius pestis tempus clarius cognouit

 
Iacobus Ioannides philosophiae doctor hic de decem rebus per huius pestis tempus clarius cognitis disserit: primum quod populo qui res diuinas non colat scientia materialis est deus, secundum quod quisquis scientiae materiali dominatur ciuitati dominatur, tertium quod plerique scientiae materialis cultores ut pecuniam et potestatem et auctoritatem accipiant huic quod a politia regantur non aduersantur, quartum quod quae politiae se scientia materiali fidere dicunt eae res quotitatiuas rebus qualitatiuis antehabentes ad absurdum reducuntur, quintum quod neque est quicquam quod politia ut potestatem in re subita assumat non praetendat nec politia re subita praeterita eam potestatem deponit, sextum quod ciues democratici id quod est superuiuere et id quod est bene uiuere internoscere non possunt sed facile ita terreri possunt ut libertates abalienent, septimum quod politiae democraticae difficillimum est nihil facere--nam etiam quando nihil facere est optimum tamen eorum qui aliquid fieri uolunt uoces quam eorum qui non quicquam fieri uolunt maiores sunt--octauum quod extra res prosperas nulla est democratia sed quando rebus prosperis minae intentantur democratia in dictaturam delabitur, nonum quod ii qui plurimis gradibus scholasticis donati sunt non intellectu suo sed quas res et homines ex adipiscendorum graduum opera nouerunt iis rebus hominibusque fidunt propterea quod ex illis rebus et hominibus se diffiniunt et ordinem super ceteros paucioribus gradibus scholasticis donatos assumunt, decimum quod iis qui plurimis gradibus scholasticis donati sunt mens ad ortas extra eorum consortium sententias minime patet.

7/30/2021

duarum feminarum historiae

 
praeceptrix quae, ut hic refertur, imagines Fautoribus Solis clam imponere solebat de se et ea re dixit, "amabam quod mihi erat haec pars de qua in schola nemo sciebat. tali animo eram quasi hyperheroina praua essem: interdiu praeceptrix, noctu seductrix." Anna Bernarda autem hoc aliud femininitatis exemplum proponit.

7/19/2021

Franciscus Soarius de papa schismatico

 
Franciscus Soarius sacerdos societatis Iesu in tractatu tertio quem de caritate in disputationis duodecimae sectione prima in scripsit, ut hic in paginis 733-4 inuenitur et ego ab eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur hic didici, dicit "hoc secundo modo posset papa esse schismaticus si nollet tenere cum toto Ecclesiae corpore unionem et coniunctionem quam debet, ut si tentaret totam Ecclesiam excommunicare aut si uellet omnes ecclesiasticas caeremonias apostolica traditione firmatas euertere."

7/16/2021

sancti Pii papae V "quo primum"

 
ut ex huius libri paginis 506-8 et huius libri paginis 41-44 excerpsi et recensere conatus sum:

"ac huic missali nostro nuper edito nihil umquam addendum detrahendum aut immutandum esse decernendo sub indignationis nostrae poena hac nostra perpetuo ualitura constitutione statuimus et ordinamus, mandantes ac districte...praecipientes ut...Missam iuxta ritum modum ac normam quae per missale hoc a nobis nunc traditur decantent ac legant neque in Missae celebratione alias caeremonias uel preces quam quae hoc missali continentur addere uel recitare praesumant. atque ut hoc ipsum missale in Missa decantanda aut recitanda in quibusuis ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo aut aliquarum poenarum sententiarum et censurarum incursu posthac omnino sequantur eoque libere et licite uti possint et ualeant auctoritate apostolica tenore praesentium etiam perpetuo concedimus et indulgemus. neue praesules administratores canonici capellani et alii quocumque nomine nuncupati presbyteri saeculares aut cuiusuis ordinis regulares ad Missam aliter quam a nobis statutum est celebrandam teneantur neque ad missale hoc commutandum a quolibet cogi et compelli praesentesue litterae ullo umquam tempore reuocari aut moderari possint sed firmae semper et ualidae in suo exsistant robore similiter statuimus et declaramus....nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis statuti ordinationis mandati praecepti concessionis indulti et declarationis uoluntatis decreti et inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire."

7/15/2021

Achilles Tatius de officiis coniugalibus

 
in parte 5.14 fabulae Clitophontis et Leucippes Clitophon uxorem ducere in animo habens de se et femina dicit "iuramus ego quidem me sine dolo dilecturum ea autem se me uirum suum facturam et omnium rerum dominum declarare;" cf. sanctus Paulus ad Colossenses 3.18-19: "mulieres subditae estote uiris sicut oportet in Domino. uiri diligite uxores et nolite amari esse ad illas."

uerba sapientiae

 

7/14/2021

uirorum homosexualium chorus de conuertendis paruulis canens

 
hic spectari potest uirorum homosexualium chori carmen, quod ad nos qui homosexualitatem uitium existimamus intenditur, et in quo inter alia horribilia illi choristae dicunt "existimatis quod paruulos uestros corrumpemus....recte existimatis; liberos uestros conuertemus". ego autem maxime miror quod chorus tale carmen edidit. quid illi putabant se effecturos? estne carmen satiricum uel ironicum? Brandon Tatus hic considerat sitne id trollicum, sed in fine id serium arbitratur. Anna Bernarda quidem et aliquis qui ad eam scripsit de eo carmine his uerbis loquuntur quod illi choristae uictoriis recentibus superbia tam elati erant ut se talia minari posse putarent. sicut Brandon Tatus ego spero quod eos paenitebit.

6/21/2021

appetitus uenereus femininus quae est hypergamia

 
in hoc tractatu Sophia Atra disserit quid hypergamia sit et faciat, quae recte dicitur esse is appetitus quo femina uiro quam optimo nubere (uel potius, concumbere?) cupit. uirum optimum autem duobus modis dico: primum meliorem quam ceteros uiros, secundum meliorem quam ipsam feminam. id autem quod maxime memoro, haec thesis quod femina appetitum monogamisticum habet negatur et potius fauetur huic quod femina re uera appetitum hypergamisticum habet.

similiter hic Sara Marina, quae de appetitu uenereo feminino disserens huius libri scriptricis aliarumque sententias refert, praesertim hanc thesin exponit quod femina cui in uenereorum usu idem semper habere displicet ea uaria esse cupit. quae cupido autem haud monogamistica est.

ergo et Sophia et Sara negant feminas ex appetitu innato monogamiam cupere. feminae igitur uiris similes in hoc esse uidentur quod nec feminae nec uiri appetitum monogamisticum habent. nam scilicet uir dicitur appetitum polygamisticum habere, quam thesim nisi demens nemo neget.

his autem demonstratis quaeri potest primum quomodo homines se gerere oporteat, secundum utrum monogamia reiecta uiris appetitus polygamistici et feminis appetitus hypergamistici patratio ad felicitatem ferat an eos appetitus ratione refrenantibus uiris et feminis felicitas in monogamia inueniatur, tertium utrum polygamistici et hypergamistici appetituum patratio an ea bona quae paruulis et toti consortio humano ex monogamia oriuntur antehabenda sint. 

ego monogamiae faueo. nam appetitus rationi subiiciendi sunt, et felicitas ex rationaliter agendo oritur, et monogamia paruulis et consortio humano prodest.

6/18/2021

quod multi uiri conubium inire nolunt

 
in hoc tractatu et hoc et hoc disseritur de eo quod uiri amatrices feministicas et progressiuisticas non cupiunt. etiam, ut in hoc tractatu refertur, multi uiri anguntur si uxor quae pecunia in familiam uenit eius pecuniae plus quam quadraginta partes centesimas infert, quem angorem huius tractatus scriptrix malum haud recte existimat.
  
in hoc tractatu autem disseritur de eo quod uiri conubium inire ideo nolunt quod iis leges et iudicia nocent.  
 
ex hoc tractatu autem, in quo quoque disseritur cur uiri conubium inire nolint, quamquam multa haud recte dicta esse mihi uidentur tamen hanc sententiam memoro: "uiri dixerunt conubii non ineundi unum commodum esse hoc quod si conubium ineant sibi ab amatrice uxore nunc facta praecipiatur quid faciendum sit." sic saltem haec agnoscuntur primum quod hoc aeuo hoc quod uir feminae pareat conubii elementum esse late putatur secundum quod uiri feminis parere nolunt. 
 
in hoc tractatu disseritur cur feminae quartum uel quintum uitae decennium agentes uirum allicere non possint, praesertim quod tales feminae iis quae annis prioribus elegerant se uiris taetras fecerunt et quod ex moribus publicis et legibus uerisimile est quod femina uiro periculi et damni quam commodi plus inferet.

etiam uiri sciunt quid feminae, ut in illo tractatu quarto refertur, a marito poscant.

6/15/2021

puellarum corruptio

 
in hoc tractatu disseritur quomodo paruuli praesertim puellae per hoc quod ante aetatem opportunam ad res sexuales exponuntur in animo et in corpore corrumpantur. in eum tractatum Anna Bernarda hic et Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et eius blogi qui "mundabor" appellatur scriptor hic commentaria imposuerunt.

6/02/2021

quattuor educandorum paruulorum modi

 
proponitur hic theoria quod educandorum paruulorum sunt hi quattuor modi: primum imperio solo et eo sic uti ut neque ad paruuli rationem neque ad eius animum umquam allocutio fiat, secundum et imperio uti et paruuli rationemque animumque alloqui, tertium imperium exhibere sed non exercere, quartum in paruuli uita non uersari. ut igitur uocabulis Aristotelicis dicam, primum quidem et tertium extrema et uitia sunt, id est, nimis imperio fidere et parum imperio fidere, secundum autem medium et uirtus est, id est, ex ratione imperio fidere ac facere ut parens et paruulus inter se bono animo sint. quartum autem re uera paruuli educatio dici uix potest.
 
puto hos quattuor modos ad praeceptoris quoque officium pertinere.

6/01/2021

sancti Pii papae V constitutio "horrendum illud scelus", anno 1568 edita

 
in huius libri pagina 476 est sancti Pii papae V constitutio "horrendum illud scelus" quam Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic memorat:
 
"horrendum illud scelus quo pollutae foedataeque ciuitates tremendo Dei iudicio conflagrarunt acerbissimum nobis dolorem intulit grauiterque animum nostrum commouet ut ad illud quantum potest comprimendum studia nostra conferamus. sane Lateranensi Concilio dignoscitur constitutum ut quicumque clerici illa incontinentia quae contra naturam est propter quam ira Dei uenit in filios diffidentiae deprehensi fuerint laborare a clero deiiciantur uel ad agendam in monasteriis paenitentiam detrudantur. uerum ne tanti flagitii contagium impunitatis spe quae maxima peccandi illecebra est fidentius inualescat clericos huius nefarii criminis reos grauius ulciscendos deliberauimus ut qui animae interitum non horrescunt hos certe deterreat ciuilium legum uindex gladius saecularis. itaque quod nos iam in ipso pontificatus nostri principio hac de re decreuimus plenius nunc fortiusque persequi intendentes omnes et quoscumque presbyteros et alios clericos saeculares et regulares cuiuscumque gradus et dignitatis tam dirum nefas exercentes omni priuilegio clericali omnique officio dignitate et beneficio ecclesiastico praesentis canonis auctoritate priuamus ita quod per iudicem ecclesiasticum degradati potestati statim saeculari tradantur qui de eis illud idem capiat supplicium quod in laicos hoc in exitio deuolutos legitimis reperitur sanctionibus constitutum. nulli ergo et cetera."

5/31/2021

discipulorum opus iudicare et alia

 
Ioannes Trotter hic de iudicando discipulorum opere et aliis erudiendi partibus disserit. sententiae memoria dignissimae:
 
"discipuli a praeceptoribus mollibus minus discunt."
 
"per decennium in lyceis munere fungens uidi hanc suasionem constantem ut scriptioque lectioque enotatioque minuatur et tempus acceptandi operis seri extendatur et operis onera leuia fiant et tentationum grauitas diluatur et, id quod maxime fundamento est, nullus discipulus defecisse iudicetur....ad haec inclinationis crescentis inueniri possunt radices in generationibus eorum qui ex populi more adducuntur ut de se semper bona numquam mala sentiant et in institutionis mutatione gradali qua ab modo qui facultatis normis agitur ad modum qui emptoribus seruit itum est. consumptorismo populum circumueniente scholae nostrae existimationis et placationis quam eruditionis studiosiores factae sunt" 
 
"scholae longius ab facultatis normis mouentur. si in quolibet lyceo in praeceptorum exercitia professionalia ambulaueris non colloquium in quo uel tractetur quibus artibus opus discipuli in tempus futurum incertum habituri sint uel facultates ad quas adipiscendas discipuli laborent suo quaeque nomine tractentur audies sed est pompa strategematum nouorum quibus efficiatur ut discipuli sine labore discant. nam scholae pseudophilosophiam studii innati adsciuerunt hanc qua putatur quod si discipuli discendo non dediti sunt ita est propterea quod nos non fecimus ut ea in quibus discipuli collocati sunt satis delectationis habeant satis animos teneant satis tuta sint uel, id quod in institutione ad omnia respondetur, propterea quod nos non comprehendimus quibus modis pueri puellaeque hodierni quibus animus rebus electronicis distrahitur discant et ideo non satis technologiae nouae inseruimus."

5/18/2021

sanctus Ioannes Chrysostomus de Eucharistia

 
sanctus Ioannes Chrysostomus, ut hic exhibetur, de quo hic ab Ioanne Zulsdorfo sacerdote didici, in sermone 82(83).6 de sumenda Eucharistia disserit.

5/10/2021

Nicolaus Machiauellus

 
exhibetur hic argumentatio quod Nicolai Machiauelli philosophia re uera malitiosa est.

4/20/2021

Christiani patientes

 
Alexander Magister hic de nouem hominibus, qui propterea quod Hongcongi libertatem defenderant in carcerem nuper missi sunt, inter quos quinque Catholici sunt, disserit. 
 
ut hic refertur, alium uirum Aegyptium et Christianum ciuitatis Mahumetisticae fautores interfecerunt.

haec facta sunt

 
haec relatio anno 2017 edita est et hic conuentus anni 2019 mense Octobri factus est. deinde eo anno exeunte nouoque incipiente contagium nouum apparuit.
 
gratias Annae Bernardae, quae haec quoque exponit.
 

4/12/2021

quid erga Mahumetistas mala patientes faciendum sit


Taylor Marescallus philosophiae doctor hic in hanc quaestionem disserit quid Christianis erga Mahumetistas mala in patria sua patientes et in Christianorum patriam fugere cupientes faciendum sit. 

4/09/2021

Annae Bernardae sententiae

 
Anna Bernarda hic et hic et hic et hic de naturis masculina femininaque et feminismo et rebus sexualibus disserit, ex quibus tractatibus haec mihi praecipue memorabilia uidentur: in primo quidem "oportetne uxores maritis subiici, ut sanctus Paulus exhortatur? ecastor recte dicis oportere. totum diem omni die....cur sanctus Paulus digrediens uxores specialiter monuerit ut meminissent se maritis subiicere, causa est haec quod feminae labi magis solent in rixandi cupidinem qua nec de ulla re nisi de se cogitent nec moleste imperare desinant" in secundo autem "CVR nunc et semper sacerdotium ordinatum uirorum proprium est?...uirilitatis essentia est initium facere. femininitatis essentia est respondere....est VNVM MOMENTVM TEMPORIS SOLVM quo Deus...homini permittat ut initiatoris (uirilis) partem agat....eo momento temporis quo Hostia et Calix consecrantur....sacerdos cubita arae imponit propterea quod ara CVBILE CONIVGALE est, et consecrationis actus est inter Deum et hominem unionis nuptialis consummatio est, sed tunc temporis Deus adeo totaliter perfecte se demittit ut Deus per unum momentum temporis solum ad uiri uerba consecratoria dicentis actum uirilem et initiatorium responsor femininus fiat....ut fiat hoc momentum temporis quo Deus pius ad hominem se demittit necesse est ut homo initiator uir sit, super et supra Deum suum se inclinans, Deum qui respondet et perfecte accipiendi capax in ara iacet. semper necesse est ut sit ea naturarum uirilis et femininae contrarietas ea iuxtapositio. si Deus tunc temporis se usque ad id quod femininum est demittet ita esse non potest ut femina ad aram sit, propterea quod femina naturae uirilis imago esse non potest" in tertio autem "hominum homosexualium osculantium saltantium se exhibentium conspectus totus hominibus normalibus fugam et nauseam infert....uiri heterosexuales cum cinaedis conuersari nolunt nedum ab eis iniuriam per uerba animo illatam pati. finis. uiri heterosexuales, ex causis claris, a cinaedis quam etiam a feminis imperiosis et litigiosis celerius fugient....[ut res nostrae melius se habeant] clauis, ut ita dicam, est effeminantiam morbidam nobis omnibus inculcatam uincere et id quod ante populi nostri mores corruptos homines talibus hominibus [cinaedis] faciebant iterum facere incipere: eos expellere. eos eiice" in quarto autem "id quod sanctum est uelamus....Tabernaculum uelatur....Calix uelatur....et quid aliud uelandum est? feminae. cur? propterea quod feminae uitae in utero uasa et receptacula sunt....nunc quomodo hoc sacerdoti se inclinanti et cubita arae imponenti sic amplexum coniugalem imitanti nectatur. nam maritus amplexu coniugali cum uxore corporibus ut decet (facies quidem ad faciem marito superiacente uersa coniuges concumbentes decet; nam alia, si minime male fiunt, ab ordine deficiunt et, si pessime fiunt, peccata grauia sunt) sic positis utens VXORIS CORPVS CORPORE SVO VELAT. sacerdos autem cubita arae in consecratione imponens ex proprio horum uerborum sensu DOMINI NOSTRI CORPVS CORPORE SVO VELAT. et memento Missam rem actualem MAIOREM esse et mariti uxorisque amplexum coniugalem rem actualem MINOREM esse quae genus humanum ad Dominum nostrum et Missam uertat."

feminismus

 
Eua Flardingerbroca hic de feminismo disserit. tamen feminismum modernum uituperans putare uidetur eum a feminismo uetustiore et meliore alium esse. eheu, Eua; nam uides quam taeter hac aetate feminismus factus sit, sed feminismus unus est, et si re uera te populumque tuum feminismo moderno liberare uis saeculorum priorum feminismus quoque reiiciendus est.

nescio autem quid de hoc cinegrammate putandum sit.

4/07/2021

birota


hic exhibetur de birota poema anno Domini 1899 Latine scriptum.

iterum de scribendo


iterum, ut hic refertur, indagatio hanc thesim fulcit quod manu quam electronice scribere cerebro magis prodest.

fides Christiana in Sinis

 
hic refertur quod in Sinis Christiani quasi in carceribus mobilibus tenentur. 
 
Benedictus Rogeriades hic disserit quid pars communistica Sinica faciat ut Christianis obstet et eorum fidem deleat.
 
de cultu diuino haec pars communistica Sinica decreuit exempli gratia "societates religiosas oportet partis communisticae Sinicae principia et regulas disseminare". 
 
Bernardus Cerebellaris sacerdos hic disserit quomodo ecclesia Catholica in Sinis se habeat.

2/11/2021

harum foederatarum ciuitatum ordo summus et pars communistica Sinica

 
Lucus Faber in hoc tractatu sic argumentatur quod in his ciuitatibus foederatis qui homines res politicas et pecuniarias et technologicas et institutionis tertiariae et ceteras regunt ii homines ex eo quod regimini communistico Sinico cooperantur diuitias sibi adipiscuntur et id regimen exemplum et amicum esse existimant et id populo Americano antehabent: "per annorum decades ii qui in America regulas edunt et is ordo qui societates incorporatas regit dixerunt se Sinas aemulas esse existimare, sed quem ordinem summum Friedmannus uerbis expressit is ordo existimabat illuminatam autocratiam Sinicam amicam et etiam exemplum esse, quod haud mirum erat, dato quod eis pars communistica Sinica fons potestatis et diuitiarum et honoris facta est." "oligarchia Sinis studiosa cum ea ciuitate ex qua diuitias et potestatem et honorem haurit non contendit sed eis autocratia Sinica exemplo est" "oligarchi Americani...existimant necessitudinem cum Sinis suam sibi contra conciues suos scuto et gladio esse. ut triginta tyranni Athenienses sic ii non simpliciter systema politicum quo naturalia omnium ciuium iura a creatore nostro data agnoscuntur contemnunt sed specialiter hanc sententiam despiciunt quod iis quos regunt ac sibi eadem iura sunt. ecce nuper hanc sententiam, quod loquendi libertatem solummodo iis qui illuminati pauci modo idoneo eo uti sciunt esse oportet, obseruare coeperunt. ut Critias et pars Lacedaemoni studiosa sic oligarchi Americani noui credunt iis quae per democratiam male gesta sint ius potestatis sibi solis proprium probari--et potestati externae qua ad delendos conciues suos adiuuentur cooperantes libenter regunt" "et propterea quod uerum erat quod Sinae ordinis Sinis studiosi potestatis fons erant, nouum contagium coroniforme Vuhani ortum ad ducendam alapam finalem adhibitum est. ergo Americanos praedam fecit ordo summus et democratiae aduersarius qui contagio coroniformi usus est ad deprimendos eorum animos et ad deuastandas paruas societates negotiatorias et ad relinquendos eos hominibus seditiosis qui furari et urere et interficere sinantur expositos et ad eorum paruulos a schola et homines morientes a complexu carissimorum ultimo prohibendos et ad efficiendum ut res gestae et mores et consortium Americanum nefasta uideantur et ad calumniandam ciuitatem in qua studium et odium erga homines ex cutis colore systematice haberi dicuntur ut causa praetendatur cur Americani nullo crimine egregio defamati re uera quae tormenta quasi inferna iis imponenda ii qui in rebus priuatis et publicis pro ordine summo agunt iam parauerant ea tormenta meruerint."

2/02/2021

gnosticismus et systemata politica moderna

 
Eduardus Feser philosophiae doctor hic disserit quid sit gnosticismus et quomodo multa systemata politica moderna sint gnosticismi species. dicit has sententias gnosticismo inesse primam quod hic ordo materialis tam malus est ut non redimi possit sed delendus uel effugiendus sit secundam quod ad hoc ut per phantasmata ad rem ueram perueniatur necessaria est quaedam scientia plerumque occulta tertiam quod iis qui illam scientiam habent et iis qui non habent nulla sunt communia quibus cooperentur quartam quod ea quae exspectationibus gnosticis contraria contingunt sentiuntur non ut eas exspectationes dubias faciant sed ut ordinis materialis malitiam demonstrent quintam quod propterea quod ordo materialis non bonus sed malus existimatur multa quae ab hominibus non gnosticis bona existimantur mala existimantur et multa quae ab hominibus non gnosticis mala existimantur bona existimantur sextam quod erit uictoria finalis qua ab ordine malo libertas efficiatur. inter gnosticismi species modernas Eduardus Feser censet generum humanorum theoriam criticam et euigilationem et eum qui Q littera sine nomine appellatur.

1/30/2021

ordines ecclesiastici minores

 
hic et hic disseritur de ordinibus ecclesiasticis minoribus.

1/25/2021

exercitatio corporalis

 
huic tractatui inest thesis quod ad salutem corpoream operum quotidianorum motio quam exercitatio gymnastica magis fert.
 
Daniel Libermannus professor Haruardianus hic notat quod qui homines uiuendi modo antiquissimo utuntur ii quoque die circiter quinque milia passuum ambulant, quod motio corporalis qualiscumque est prodest, quod sedere non ex se nocet sed nocere potest quando non intermittitur uel quando sedile fulcimentum dorsuale habet, quod modo recto currere genibus non nocet, quod octo horas quaque nocte dormire necesse non est sed sex uel septem satis esse possunt, quod qui homines ui electrica non utuntur ii quam Americani non minus dormiunt.

1/12/2021

qui cibi plurima alimenta habent


qui cibi plurima alimenta habent eorum ciborum hunc indicem Canalis Emissorius Britannicus edidit.
 
hi decem optimi sunt:
10. lutianus
9. holerum quae radicem singularem habent folia
8. adeps porcinus
7. beta uulgaris cicla
6. peponis semina
5. saluiae Hispanicae uel chiae semina
4. piscis pleuronectiformis
3. sebastes marinus
2. annona cherimola
1. amygdalum