R. V. Iuuenculus hic patriarchiam defendit. inter alia haec noto.
dicitur patriarchia ex fide Christiana sic mutata esse ut ordinem et energiam seruans magis aequalitariana et spiritalis facta sit. nam patriarchia Christiana non solummodo nobilium sed omnium est atque et mariti in uxorem iura seruat et uxoris in maritum iura addit. hic conferri potest sanctus Augustinus dicens "hinc itaque etiam pax domestica
oritur, id est, ordinata imperandi oboediendique concordia
cohabitantium. imperant enim qui consulunt
sicut uir uxori parentes filiis domini seruis. oboediunt
autem quibus consulitur sicut mulieres maritis
filii parentibus serui dominis. sed in domo iusti uiuentis ex fide et adhuc ab illa caelesti ciuitate
peregrinantis etiam qui imperant seruiunt
eis quibus uidentur imperare. neque enim dominandi
cupiditate imperant sed officio consulendi
nec principandi superbia sed prouidendi misericordia" (De ciuitate Dei 19.14).
distinguitur inter appetitum animalisticum et cultum humanum, qui sic inter se contrarii esse possunt ut hominis indiuidui appetitus animalisticus reprimendus est ut consortium floreat, et eius repressionis pars necessaria est postulare ut femina antequam pariat uiro indiuiduo nubat. id est, cultus humanus constitui non potest nisi feminae tali regula tenentur. simul patriarchia postulat ut uiri liberos suos et eorum matrem sustentent, quod appetitui animalistico masculino contrarium est; nam, ut addo, appetitus animalisticus masculinus est quam plurimos liberos ex quam plurimis feminis gignere. sic et feminae et uiri talibus regulis tenentur, qualibus regulis cultus humanus oriri et augeri possit. ex iis regulis, ex quibus patriarchia constat, cultus humanus oritur neque aliter oriri potest.