8/11/2020
sanctus Augustinus ad homines tumultuantes
Ioannes Zulsdorfus hic refert quod cum circiter anno Domini 400 quendam militem qui malum graue fortasse homicidium fecerat oppidani tumultuantes interfecissent et praeterea ampliorem ultionem cuperent ad eos sanctus Augustinus hunc sermonem (302) in solemnitate sancti Laurentii martyris locutus est:
mutandus est qui malus erat; mutatus instruendus est; instructus perseuerare debet. "qui enim perseuerauerit usque in finem hic saluus erit" [Matth. 10.22 et 24.13]. sed dicunt multi mali multa mala. et quid uelles tu? an a malis bona? noli quaerere uuam in spinis; prohibitus es "ex abundantia cordis os loquitur" [Luc. 6.45]. si aliquid potes si tu iam non es malus opta malo ut sit bonus. quid saeuis in malos? "quia mali sunt" inquis. addis te illis saeuiendo in illos. consilium do: displicet tibi malus; non sint duo. reprehendis et adiungeris? auges eius numerum quem condemnas? de malo uis uincere malum? de malitia uincere malitiam? erunt duae malitiae, ambae uincendae. non audis consilium Domini tui per apostolum "noli uinci a malo sed uince in bono malum" [Rom. 12.21]? forte ille peior est; cum et tu sis malus duo tamen mali. ego uellem ut uel unus esset bonus. postremo saeuit usque ad mortem. quid et post mortem ubi ad illum malum iam non peruenit poena et alterius mali tota exercetur malitia? hoc insanire est non uindicare. quid uobis dicam, fratres mei? quid uobis dicam, "non uobis placeant tales"? itane uero de uobis sensurus sum quia placent uobis tales? absit a nobis ut sentiamus ista de uobis. sed parum est ut tales displiceant uobis, parum est; est aliquid quod de uobis exigendum est. ne quis dicat "Deus nouit quia nolui fieri". ecce duas res dixisti: et non feci, et nolui fieri. adhuc parum est. parum est prorsus si noluisti si non etiam prohibuisti. habent mali iudices suos habent potestates suas de quibus apostolus ait "non enim sine causa gladium portat. uindex est enim in iram" sed "ei qui male agit". in iram uindex ei qui male agit. "quod si malum" inquit "feceris time". "non enim sine causa gladium portat. uis autem non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa" [Rom. 13]. "quid ergo" ait aliquis "sanctus Laurentius malum fecerat ut a potestate occideretur?" quomodo in illo impletum est "bonum fac et habebis laudem ex illa" quando propter bonum tantos cruciatus meruit ex illa? si non haberet laudem ex illa hodie non honoraretur non a nobis praedicaretur non tanto praeconio laudaretur. habet ergo laudem ex illa etiam nolente illa. non enim ait apostolus "bonum fac et laudabit te potestas ipsa". bonum enim fecerunt apostoli omnes et martyres, et non eos laudauerunt sed interfecerunt potius potestates. ergo si diceret "bonum fac et laudabit te potestas" deciperet te. modo autem temperauit uerba circumspexit appendit moderatus est circumcidit. discite quod audistis "bonum fac et habebis laudem ex illa" etiam ipsa laudante si bona est. si autem iniqua est mortuus pro fide pro iustitia pro ueritate habebis laudem ex illa etiam saeuiente illa. ex illa enim habebis non ipsa laudante sed ipsa tibi laudis occasionem praebente. ergo bonum fac et habebis et securus eris. sed malus ille tanta fecit tantos oppressit tantos ad mendicitatem egestatemque perduxit. habet iudices suos habet potestates suas. ordinata est res publica. "quae enim sunt a Deo ordinatae sunt" [Rom. 13.1-4]. tu quare saeuis? quam potestatem accepisti nisi quia non sunt ista publica supplicia sed aperta latrocinia? quid enim? considerate in ipsis ordinibus potestatum destinatum supplicio et damnatum cui gladius imminet non licere feriri nisi ab illo qui ad hoc militat. militat quaestionarius; ab illo percutitur damnatus. si damnatum iam supplicio destinatum percutiat exceptor nonne et damnatum occidit et tanquam homicida damnatur? certe quem occidit iam damnatus est iam supplicio destinatus sed inordinate ferire homicidium est. si homicidium est inordinate ferire damnatum quid est, rogo uos, uelle ferire inauditum uelle ferire non iudicatum uelle ferire nulla accepta potestate hominem malum? non enim malos defendimus aut dicimus malos non esse malos. reddent inde rationem qui iudicant. quare de morte aliena tu uis reddere difficultatem rationis qui non portas sarcinam potestatis? liberauit te Deus ut non sis iudex; quid tibi usurpas alienum? de te redde rationem. O Domine, quomodo pupugisti corda saeuientium quando dixisti "qui sine peccato est prior in illam lapidem mittat". uerbo graui et acuto compunctis cordibus conscientias suas agnouerunt et iustitiae praesenti erubuerunt et unus post unum abscedentes solam mulierem miseram reliquerunt. sed non fuit sola rea quia cum illa erat iudex nondum iudicans sed misericordiam praerogans. dimissae sunt enim discedentibus saeuientibus misera et misericordia. et ait illi Dominus "nemo te condemnauit?" respondit "nemo, Domine". "nec ego" inquit "te damnabo. uade et deinceps iam noli peccare" [Ioan. 8.3-11]. sed tanta mihi fecit miles iste. uellem nosse si militares utrum similia non faceres. nec uolumus talia fieri a militibus quibus pauperes opprimuntur; uolumus et ipsos audire euangelium. non enim benefacere prohibet militia sed malitia. uenientes autem milites ad baptismum Ioannis dixerunt "et quid nos faciemus?" ait illis Ioannes "neminem concusseritis; nulli calumniam feceritis; sufficiat uobis stipendium uestrum". et uere, fratres, si tales essent milites felix esset ipsa res publica. sed non solum miles talis esset sed et telonearius talis esset qualis ibi describitur. nam dixerunt ei publicani, id est, telonearii "et nos quid faciemus?" responsum est "nihil amplius exigatis quam constitutum est uobis". correptus est miles correptus est telonearius; corrigatur et prouincialis. habes uniuersalem directam correctionem. quid faciemus omnes? "qui habet duas tunicas communicet cum non habente et qui habet escas similiter faciat" [Luc. 3.11-14]. uolumus ut audiant milites quod praecepit Christus; audiamus et nos. non enim Christus illis est et nobis non est. omnes audiamus et concorditer in pace uiuamus. "oppressit me cum essem negotiator". tu ipsum negotium bene egisti? in ipso negotio fraudem non fecisti? in ipso negotio falsum non iurasti? non dixisti "per illum qui me traiecit per ipsum mare quia tanti emi quod non tanti emisti"? fratres, dico uobis expresse et quantum Dominus donat libere, non saeuiunt in malos nisi mali. alia est potestatis necessitas. nam iudex plerumque cogitur eximere gladium et ferire nolens. quantum enim ad ipsum pertinet, uolebat seruare sententiam incruentam sed perire noluit forte publicam disciplinam. pertinuit ad eius professionem ad eius potestatem ad eius necessitatem. ad te quid pertinet nisi rogare Deum "libera nos a malo" [Matth. 6.13]? O qui dixisti "libera nos a malo" liberet te Deus a te ipso. ad summam, fratres, quid uitemus? omnes Christiani sumus. nos etiam maioris periculi sarcinam sustinemus. saepe de nobis dicitur "iuit ad illam potestatem" et quid quaerit episcopus cum illa potestate? et tamen omnes nostis quia uestrae necessitates nos cogunt uenire quo nolumus: obseruare ante ostium stare intrantibus dignis et indignis exspectare nuntiari uix aliquando admitti ferre humilitates rogare aliquando impetrare aliquando tristes abscedere. quis uellet haec pati nisi cogeremur? dimittamur, non illa patiamur; nemo nos cogat; ecce concedatur nobis; date nobis ferias huius rei. rogamus uos obsecramus uos; nemo nos cogat. nolumus habere rationem cum potestatibus; nouit ille quia cogimur. et ipsas potestates sic habemus quomodo Christianos habere debemus si Christianos in eadem potestate inuenimus et paganos quomodo paganos habere debemus omnibus bona uolentes. sed "moneam" inquit "potestates ut bona faciant". uobis praesentibus monituri sumus? scitis si monuimus? nescitis siue fecerimus siue non fecerimus. hoc noui quia nescitis et temere iudicatis. tamen, fratres mei, obsecro uos, de potestatibus potest mihi dici "moneret illum et bona faceret". et respondeo ego "monui sed non me audiuit". et ibi monui ubi tu non audisti. populum quis monet in parte? uel potuimus unum hominem in parte admonere et dicere "sic age uel sic age" ubi alius nullus esset. quis ducat populum in partem et nullo sciente moneat populum? ista necessitas nos coegit talia uobis loqui ne malam rationem reddamus Deo de uobis. ne dicatur nobis "tu moneres tu dares; ego exigerem" [Luc. 19.23]. auertite ergo uos ergo omnino auertite uos ab istis cruentis factis. non ad uos pertineat cum talia uidetis et auditis nisi misereri. sed malus mortuus est. bis dolendus est quia et mortuus et malus. bis dolendus quia bis mortuus et temporaliter et in aeternum. nam si bonus mortuus esset affectu humano doleremus quia deseruit nos quia uolebamus eum nobiscum uiuere. mali plus dolendi sunt quia post hanc uitam a poenis aeternis excipiuntur. dolere ergo ad uos pertineat, fratres mei, dolere ad uos pertineat non saeuire. sed parum est, ut dixi, parum est ut non faciatis parum est ut doleatis nisi etiam ea quae ad populi pertinent potestatem pro uiribus uestris prohibeatis. non dico, fratres, quia potest aliquis uestrum exire et populum prohibere--hoc nec nos possumus--sed unusquisque in domo sua filium suum servum suum amicum suum uicinum suum clientem suum minorem suum. agite cum illis ut ista non faciant. quibus potestis suadete et in quos potestatem habetis seueritatem adhibete. unum scio quod omnes mecum sciunt in hac ciuitate multas inueniri domos in quibus non sit uel unus paganus, nullam domum inueniri ubi non sint Christiani. et si discutiatur diligenter nulla domus inuenitur ubi non plures Christiani sint quam pagani. uerum est; consentitis. uidetis ergo quia mala non fierent si Christiani nollent. non est quid respondeatur. occulta mala possent fieri, publica non possent prohibentibus Christianis quia unusquisque teneret seruum suum unusquisque teneret filium suum; adolescentem domaret seueritas patris seueritas patrui seueritas magistri seueritas boni uicini seueritas correctionis maioris ipsius. haec si sic agerentur non multum nos mala contristarent. fratres mei, iram Dei timeo. Deus non timet turbas. quam cito dicitur "quod populus fecit fecerit. quis est qui uindicet populum?" itane, quis est? nec Deus? timuit enim Deus uniuersum mundum quando fecit diluuium? timuit tot ciuitates Sodomae et Gomorrhae quando caelesti deleuit igne? nolo iam dicere de praesentibus malis quanta et ubi facta sunt et quae secuta sunt; nolo commemorare ne uidear insultare. numquid in ira sua seiunxit Deus eos qui faciebant ab eis qui non faciebant? sed iunxit eos qui faciebant cum eis qui non prohibebant. explicemus ergo aliquando sermonem, fratres mei. hortamur uos obsecramus uos per Dominum et eius mansuetudinem ut mansuete uiuatis pacifice uiuatis, potestates facere quod ad illas pertinet unde Deo et maioribus suis redditurae sunt rationem pacifice permittatis, quotiescumque petendum est honorifice et pacifice petatis. cum his qui mala faciunt et infeliciter atque inordinate saeuiunt non uos misceatis; non talibus factis uel spectandis interesse cupiatis. sed quantum potestis quisque in domo sua et in uicinia sua cum eo cum quo habet alicuius necessitudinis et caritatis uinculum moneatis suadeatis doceatis corripiatis comminationibus etiam quibuslibet a tantis malis coerceatis: ut aliquando Deus misereatur et finem det humanis malis et non secundum peccata nostra faciat nobis neque secundum iniquitates nostras retribuat nobis sed quantum distat ortus ab occidente longe faciat a nobis peccata nostra [Psal. 102.10 et 12] et propter honorem nominis sui liberet nos et propitius sit peccatis nostris ne forte dicant gentes "ubi est Deus eorum?" [Psal. 78.9-10]