5/29/2019

liber Iudicum 16


1 abiit Samson in Gazam et uidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam. 2 cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson circuierunt et insidiabantur ei in porta ciuitatis; tota autem nocte quieuerunt praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent. 3 dormiuit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et euellit eas cum sera, impositasque umeris portauit ad uerticem montis qui respicit Hebron. 4 post haec amauit mulierem quae habitabat in ualle Sorec et uocabatur Dalila. 5 ueneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt “decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare ualeamus et uinctum humiliare; quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos”. 6 locuta est ergo Dalila ad Samson: “dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus humilieris”. 7 cui respondit Samson “si septem neruiceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero deficiam eroque ut ceteri homines”. 8 attuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes, ut dixerat, quibus uinxit eum 9 latentibus apud se insidiis in cubiculo. clamauitque ad eum “Philisthim super te, Samson!”. qui rupit uincula quomodo si rumpat quis filum de stuppa tortum cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius. 10 dixitque ad eum Dalila “ecce illusisti mihi et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi quo ligari debeas”. 11 cui ille respondit: “si ligatus fuero nouis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis”. 12 quibus rursum Dalila uinxit eum et clamauit: “Philisthim super te, Samson!” in cubiculo insidiis praeparatis. qui ita rupit uincula brachiorum quasi fila telarum. 13 dixitque Dalila rursum ad eum “usquequo decipis me et falsum loqueris? ostende quo uinciri debeas”. cui respondit Samson “si septem crines nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris deficiam eroque ut ceteri homines”. 14 quae cum dormire eum fecisset et septem crines nexos capitis eius cum licio plexisset et paxillo fixisset dixit ad eum: “Philisthim super te, Samson!”. qui consurgens de somno extraxit paxillum cum nauicula et licio. 15 dixitque ad eum Dalila “quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum? per tres uices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo”. 16 cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum urgeret defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. 17 tunc aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: “nouacula numquam ascendit super caput meum quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines”. 18 uidens illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandauit “ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit totum cor suum”. qui ascenderunt assumpta pecunia quam promiserant. 19 at illa dormire eum fecit super genua sua uocauitque tonsorem et fecit radere septem crines eius et coepit humiliare eum; statim enim ab eo fortitudo discessit.