4/18/2019
prophetia Ezechielis 23
1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 "fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae uirginitatis earum. 4 nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius, et habui eas, et pepererunt filios et filias; porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. 5 fornicata est igitur Oolla discedens a me, et insaniuit in amatores suos in Assyrios bellatores 6 uestitos hyacintho principes et magistratus iuuenes desiderabiles uniuersi equites ascensores equorum. 7 et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae uniuersos, et apud omnes in quos insaniuit in omnibus idolis eorum polluta est. 8 insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera uirginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. 9 propterea tradidi eam in manus amatorum suorum in manus filiorum Assyriae in quos insaniuit; 10 ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt, et ipsam occiderunt gladio, et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. 11 quod cum uidisset soror eius Ooliba plus quam illa insaniuit libidine et fornicatione sua super fornicationem sororis suae. 12 in filios Assyriorum amore exarsit duces et magistratus bellatores indutos ueste pretiosa equites qui uectabantur equis adulescentes cuncti desiderabiles. 13 et uidi quod polluta esset: uia una ambarum; 14 et auxit fornicationes suas. cumque uidisset uiros depictos in pariete imagines Chaldaeorum expressas sinopide 15 et accinctos balteis renes et tiaras defluentes in capitibus eorum aspectus essedariorum omnibus similitudo filiorum Babylonis quorum patria Chaldaea. 16 et insaniuit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. 17 cumque uenissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris polluerunt eam stupris suis, et cum polluta esset ab eis recessit anima eius ab illis. 18 cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius. 19 multiplicauit autem fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti 20 et insaniuit libidine in amatores suos quorum membra sunt ut membra asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum. 21 et desiderasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et tactae mammae pubertatis tuae. 22 propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus 'ecce ego suscitabo amatores tuos contra te de quibus recessit anima tua et congregabo eos aduersum te in circuitu 23 filios Babylonis et uniuersos Chaldaeos Phacud et Sue et Cue omnes filios Assyriorum cum eis iuuenes desiderabiles duces et magistratus uniuersos essedarios et nominatos ascensores equorum omnes. 24 et uenient super te instructi curru et rota cum multitudine populorum, scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis. 25 et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore; nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint de te gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et nouissimum tuum deuorabitur igni. 26 et denudabunt te uestimentis tuis et tollent uasa gloriae tuae; 27 et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec leuabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius.' 28 quia haec dicit Dominus Deus 'ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus recessit anima tua,
29 et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et reuelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae. 30 fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum. 31 in uia sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua.' 32 haec dicit Dominus Deus 'calicem sororis tuae bibes profundum et latum ??? eris in derisum et in subsannationem ??? est capacissimus. 33 ebrietate et dolore repleberis calice stuporis et horroris calice sororis tuae Samariae, 34 et bibes illum et epotabis usque ad faeces; et fragmenta eius rodes et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum' ait Dominus Deus. 35 propterea haec dicit Dominus Deus 'quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.'" 36 et ait Dominus ad me "Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? annuntia ergo eis scelera earum. 37 quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt, insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad deuorandum. 38 sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanauerunt. 39 cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud ecce haec fecerunt in medio domus meae. 40 quin et miserunt ad uiros uenientes de longe ad quos nuntius missus erat, itaque ecce uenerunt quibus te lauisti et circumleuisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri, 41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam. 42 et uox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud uiros multitudo hominum qui adducebantur de deserto, et posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum. 43 et dixi de ea quae attrita est in adulteriis 'nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. 44 et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias. 45 uiri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.'" 46 haec enim dicit Dominus Deus "adduc ad eas congregationem et trade eas in terrorem et in rapinam, 47 et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant. 48 et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus uestrum, 49 et dabunt scelus uestrum super uos, et peccata idolorum uestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus."
hae ciuitates foederatae et Israel
ut hic et hic refertur et hic legi potest, cum Donaldus Trumpus professus esset custodes reuolutionarios Iranicos terroristas esse, Beniaminus Netaniahus respondens Hebraice titiauit* "gratias ago tibi quippe qui aliud quod magni momenti petiueram suscepisti."
ergo quaero cur harum ciuitatum foederatarum praeses ea quae Israelis dux petiuit suscipere soleat. cui bono?
*de uocabulo quod est "titio" etc. hic et hic
Subscribe to:
Posts (Atom)