6/29/2018

scholae Catholicae et temperantia


haec indagatio a Michaele Gottfried Iacoboque Kirksey acta et per Thomae B. Fordhami societatem edita importat scholarum Catholicarum discipulos quam scholarum publicarum uel aliter priuatarum discipulos maiorem temperantiam exhibuisse.

6/26/2018

quid parentium diuortiatorum filia audire uoluerit


hic Melodia Lugdunensis scribit quae uerba diuortio parentium facto audire uoluerit: "id quod inter matrem tuam et patrem factum est malum erat. nam familiae constitutae sunt ut ii inter se in perpetuum ament, sed non ita in familia tua euenit. nam familia tua te non assentiente refracta est. et nunc tibi supersunt ira et maeror quae iusta sunt. omnia ea quibus animus tuus afficitur naturalia sunt. et per ea cresces...ac florebis. nam e passione Deus gaudium eliciet. et ego tecum ambulabo."

6/23/2018

Pii papae XII sententia


in epistola encyclica titulo Summi pontificatus Pius papa XII dicit "et cum gentes ad humaniorem culturam euehantur et pro rerum uitaeque condicionibus inter se dissimiles fiant non idcirco debent humanae familiae unitatem infringere sed eandem potius familiam suis ipsarum communicatis dotibus animique ornamentis ditare itemque mutuo illo bonorum commercio quod tum solummodo efficienterque haberi potest cum uiuida ac flagrans caritas omnes eiusdem Patris filios omnesque eodem diuino cruore redemptos homines fraterno foedere coagmentat. Iesu Christi ecclesia utpote fidelissima almae diuinaeque sapientiae custos non ea pro certo nititur deprimere uel parui facere quae peculiares cuiusuis nationis notas proprietatesque constituant quas quidem populi iure meritoque quasi sacram hereditatem religiose acerrimeque tueantur. ea siquidem ad unitatem contendit superno illo amore conformatam et altam quo omnes actuose exerceantur non uero ad unam assequendam rerum omnium aequabilitatem externam tantummodo atque adeo insitas uires debilitantem. et curas omnes ac normas quae facultatibus uiribusque sapienter explicandis temperateque augendis inseruiunt quae quidem ex occultis cuiusuis stirpis latebris oriuntur ecclesia approbat maternisque uotis prosequitur si modo officiis non aduersentur quae communis mortalium omnium origo communisque destinatio imponant....diuini uerbi praecones innumeris peruestigationibus per temporum decursum summo labore summoque studio habitis ciuilem enisi sunt uariarum gentium cultum earumque instituta satius digniusque agnoscere atque sua ipsarum animi ornamenta ac dotes ita colare ac prouehere ut faciliora inibi atque uberiora Iesu Christi euangelium incrementa caperet. quidquid in populorum moribus indissolubili uinculo superstitionibus erroribusque non adstipulatur beneuole nullo non tempore perpenditur ac si potest sartum tectumque seruatur." 

quam sententiam "Iesu Christi ecclesia....communisque destinatio imponant" (duobus uerbis ultimis mutatis sed fortasse error est) citans Ioannes papa XXIII in epistola encyclica titulo Mater et magistra dicit "quemadmodum decessor noster Pius XII dilucide monet".

6/22/2018

uiri et feminae in quodam spectaculo teleuisuali


in hoc blogo titulo regum reditu narratur quid in spectaculo teleuisuali quod apud Batauos quasi Superstes est euenerit cum uiri in altera insula feminae in altera collocati essent. scilicet quia de teleuisione agitur fortasse is euentus ficticius erat. sed quid causa esse poterat cur talis euentus fingeretur?

6/18/2018

quid ad limitem fiat


de iis quae ad harum ciuitatum foederatarum limitem australem fiunt hic exponitur quod iis qui de eo auctoritatem habent e legibus unum ex his tribus eligere licet: totam familiam dimittere, et legem nouam iubere, et paruulos a parentibus separare; cf. hic.