1/31/2018

mutua uiri et uxoris officia e catechismo Romano II.8.25-27


uerum, ut haec sancta societas sine querela facilius conseruetur, uiri et uxoris officia quae a sancto Paulo et a principe apostolorum Petro descripta sunt tradenda erunt.

ergo uiri munus est uxorem liberaliter et honorifice tractare. qua in re meminisse oportet Euam ab Adamo sociam appellatam esse cum inquit 'mulier, quam dedisti mihi sociam.' cuius rei causa aliqui patres factum esse docuerunt ut ea non ex pedibus sed ex latere uiri formaretur, quemadmodum etiam ex capite condita non est ut se uiri dominam non esse intelligeret sed uiro potius subiectam. decet praeterea uirum in alicuius honestae rei studio semper occupatum esse tum ut ea suppeditet quae ad familiam sustentandam necessaria sunt tum ne inerti otio languescat a quo uitia fere omnia fluxerunt deinde uero familiam recte constituere omnium mores corrigere singulos in officio continere.

rursus autem uxoris partes sunt quas apostolorum princeps enumerat cum inquit 'mulieres subditae sint uiris suis ut et si qui non credunt uerbo per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant considerantes in timore sanctam conuersationem uestram quarum non sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumenti uestimentorum cultus sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus qui est in conspectu Dei locuples. sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis uiris sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum uocans.' earum quoque praecipuum studium sit filios in religionis cultu educare domesticas res diligenter curare. domi uero libenter se contineant nisi necessitas exire cogat idque sine uiri permissu facere numquam audeant. deinde in quo maxime maritalis coniunctio sita est, meminerint semper secundum Deum magis quam uirum neminem diligendum eoue pluris faciendum esse neminem cui etiam omnibus in rebus quae Christianae pietati non aduersantur morem gerere et obtemperare summa cum alacritate animi oporteat.