10/16/2017

ultimum supplicium


praeter illa quae antehac imposui, etiam haec: 

Lucas euangelista: "respondens autem alter [latro] increpabat illum dicens 'neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste; nam digna factis recipimus.'" (23.40-41)

Innocentius papa I: "quaesitum etiam est super his, qui post baptismum administrauerunt et aut tormenta sola exercuerunt aut etiam capitalem protulere sententiam. de his nihil legimus a maioribus definitum. meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas et propter uindictam noxiorum gladium fuisse permissum et Dei esse ministrum uindicem in huiusmodi datum. quemadmodum igitur reprehenderent factum quod auctore Deo uiderent esse concessum? de his ergo ita, ut hactenus seruatum est, ne aut disciplinam euertere aut contra auctoritatem Domini uenire uideamur. ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia seruabuntur." (epistola 6.3.7-8 in patrologia Latina 20.499A-B)

catechismus Romanus: "alterum permissum caedis genus est quod ad eos magistratus pertinet quibus data est necis potestas qua ex legum praescripto iudicioque in facinorosos homines animaduertunt et innocentes defendunt. quo in munere dum iuste uersantur non modo ii caedis non sunt rei sed huic diuinae legi qua caedes uetatur maxime oboediunt. cum enim legi huic finis is propositus sit ut hominum uitae salutique consulatur magistratuum item qui legitimi sunt scelerum uindices animaduersiones eodem spectant ut audacia et iniuria suppliciis repressa tuta sit hominum uita. quare Dauid 'in matutino' inquit 'interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de ciuitate Domini omnes operantes iniquitatem.'" (3.6.4)

Pius papa XII: "quando de hominis morte condemnati interfectione agitur ne tunc quidem ciuitas indiuidui ius uitae demit. nam tunc potestati publicae proprium est hominem condemnatum uitae bono in culpae expiationem priuare cum iam scelere suo se uitae iure priuauit" (acta apostolicae sedis 1952, p. 787; Anglice hic)

etiam hic et hic.