8/30/2017

Ignatii Zambiti episcopi Pactensis emeriti de aduenis Mahumetisticis sententiae


Ignatius Zambitus episcopus Pactensis emeritus hic ad quaestiones sic respondisse refertur.

Q: "excellentia, fitne impetus in populos occidentales?"

R: "fit impetus in Europam in populos occidentales et certe in fidem Christianam....hodie saecularismus et hedonismus et relatiuismus faciunt ut nostri sensus noster progressiue diruatur, et hoc Mahumetismum corroborat."

Q: "estne Mahumetismus religio pacifica?"

R: "nullatenus religio pacifica est....scilicet omnes Mahumetistos terroristas esse dicere non possumus nec debemus quidem, sed certum est quod omnia ea scelera in Mahumetismi nomine fiunt. bellum religiosum est. sunt etiam Christiani improbi--cur non--, sed hoc tempore homicidas qui Iesu nomen adhibentes uel clamantes scelera faciant non uidi. porro euangelium misericordiae et pacis et ueniae textus est, qui ab eo quem Alcoranus refert ualde differt."

Q: "non fieri non potest ut omnia haec nobis ad immigrationis thema animum aduertant. possumusne omnes suscipere?"

R: "non possumus. fortuna bona Bassettius cardinalis nuper dolum et certe ideologicas theses quae etiam ecclesiae insunt iuste correxit. susceptio quae caritas est sapienter et prudenter legum respectu agitur. ut summam faciam, ordine agatur, et is qui huc uenit se regulis nostris et cultui et mori maiorum adaptare debet. exempli gratia mihi animus confunditur quod nonnulli aduenae, sicut nuper Neapoli factum est, uigiles publicos circumdare uel minari impune possunt. illi autem ad defendendos se et ordinem publicum contra agendi ius habebant. sed timeo ut illi ita fecerint, id quod in regione normali factum esset, quia si quid egissent, quod ius habebant, euenisset ut legis protectores sed non uiolentiae auctores in carcere essent."

Q: "existimasne hodie patere quid ecclesia de Mahumetismo doceat?"    

R: "hoc solum dico Benedictum XVI maiorem claritatem exhibuisse et illam eius lectionem Ratisbonensem quasi miliario insuperato esse. uera dixit."

Q: "suntne aduenae opibus et occasioni felici?"

R: "opibus non sunt et etiam minus occasioni felici. saltem hoc modo. tales fieri possent si re uera ciuitatis participes fieri uellent. sed maior pars eorum ciuitatis participes fieri aspernantur. quotiens superbe cibum ab uoluntariis oblatum abiiciunt! uel dicunt se Italiae pigere. mihi uidentur nullatenus ciuitatis participes fieri in animo habere, et tum de quibus opibus loquimur?"

Q: "suntne etiam in ecclesia ii qui [aduenarum] susceptionem profiteantur?"

R: "ecclesia magnum corpus est, et ex omnibus constat. fieri potest, neque existimo fieri non posse ut etiam inter nos sint qui susceptionem profiteantur, quae susceptio ualde lucrosa et commoda est."

ad haec pertinent etiam ea quae Philippus Villariensis hic dixisse refertur.

8/29/2017

scholares contra bellum uniuersale primum


ut exempli gratia in hoc Christiani Ludouici Drostii libro in pagina 17 refertur, nonnulli scholares anno 1914 epistolae subscripserunt, in qua epistola in Anglia edita dicunt "nos existimamus Germaniam in artibus et scientiis nationem principem esse, et nos omnes a scholaribus Germanis didicimus et discimus. quod bellum contra illam pro Serbia et Russia geratur id bellum contra cultum humanum peccatum erit".

Alfredi cardinalis Octauiani epistola anno 1966 mensis Iulii die 24 data


ut hic exhibetur:

epistola ad uenerabiles praesules conferentiarum episcopalium

cum oecumenicum concilium Vaticanum II nuper feliciter absolutum sapientissima documenta promulgauerit siue in re doctrinali siue in re disciplinari ad ecclesiae uitam efficaciter promouendam, graue populo Dei uniuerso incumbit onus nempe omni nisu satagendi ut ad actum perducatur quidquid Spiritu Sancto afflante in amplissimo illo episcoporum coetu praesidente summo pontifice sollemniter propositum uel decretum fuit.

ad hierarchiam uero spectat ius et officium uigilandi dirigendi promouendi renouationis motum a concilio inchoatum ita ut eiusdem concilii documenta et decreta rectam interpretationem accipiant et ad effectum deducantur secundum propriam ipsorum uim et mentem adamussim seruatam. haec enim doctrina ab episcopis est tuenda, quippe qui sub Petro capite munere auctoritatiue docendi pollent. laudabiliter uero multi pastores concilii doctrinam apte explicandam iam susceperunt.

dolendum attamen est ex uariis partibus nuntios non faustos peruenisse de abusibus in doctrina concilii interpretanda inualescentibus necnon de peregrinis et audacibus opinionibus hic illic insurgentibus quae plurium fidelium animos non parum perturbant. laudanda sunt studia et conamina ad ueritatem penitius inuestigandam probe distinguendo inter id quod est credendum et id quod est opinabile, at ex documentis ab hac sacra congregatione examinatis constat de non paucis sententiis quae limites simplicis opinionis uel hypotheseos facile praetergredientes ipsum dogma et fidei fundamenta aliquatenus afficere uidentur.

aliquot ex istis sententiis et erroribus per modum exempli expedit tangere prout ex relationibus uirorum doctorum necnon ex editis scriptis innotescunt.

1) imprimis occurrit ipsa sacra reuelatio: sunt etenim qui ad sacram scripturam recurrunt traditione consulto seposita sed biblicae inspirationis et inerrantiae ambitum et uim coartant et de historicorum textuum ualore non recte sentiunt.

2) quod autem attinet ad doctrinam fidei formulae dogmaticae dicuntur ita historicae euolutioni subesse ut etiam ipsarum sensus obiectiuus mutationi obnoxius sit.

3) magisterium ordinarium ecclesiae praesertim Romani pontificis ita interdum negligitur et paruipenditur ut ad regionem rerum opinabilium fere relegetur.

4) ueritatem obiectiuam absolutam firmam et immutabilem quidam fere non agnoscunt omniaque cuidam relatiuismo obnoxia faciunt, et quidem ea fucata ratione secundum quam ueritas quaecumque rythmum euolutionis conscientiae et historiae necessario sequatur.

5) ipsa D.n. Iesu Christi adorabilis persona impetitur cum in recogitanda christologia tales de natura et persona conceptus adhibeantur qui cum dogmaticis definitionibus uix componi possunt. serpit quidam humanismus christologicus ob quem Christus ad condicionem simplicis hominis reducitur qui sensim suae diuinae filiationis conscientiam acquisierit. eius uirginalis conceptio miracula ipsa resurrectio uerbotenus conceduntur sed reapse ad merum ordinem naturalem reducuntur.

6) itidem in sacramentorum theologica tractatione quaedam elementa uel ignorantur uel non sufficienter attenduntur maxime quod ad Ss.mam Eucharistiam attinet. de praesentia reali Christi sub speciebus panis et uini non desunt qui disputent exaggerato symbolismo fauentes perinde ac si panis et uinum non per transubstantiationem conuerterentur in corpus et sanguinem D.n. Iesu Christi, sed mere transferentur ad quamdam significationem. sunt etiam qui conceptum agapes quoad Missam plus aequo urgent prae idea sacrificii.

7) sacramentum paenitentiae quidam explicare malunt tamquam medium reconciliationis cum ecclesia non satis exprimendo reconciliationem cum ipso Deo offenso. contendunt etiam huic sacramento celebrando necessariam non esse personalem confessionem peccatorum sed solam functionem socialem reconciliationis cum ecclesia exprimere satagunt.

8) nec desunt qui doctrinam concilii Tridentini de peccato originali uel paruipendunt uel ita commentantur ut originalis culpa Adami et ipsius peccati transmissio saltem obfuscentur.

9) nec minores circumferuntur errores in ambitu theologiae moralis. etenim non pauci obiectiuam rationem moralitatis reicere audent; alii legem naturalem non accipiunt, asserunt uero legitimitatem moralis situationis quam dicunt. perniciosae opiniones propagantur de moralitate ac responsabilitate in re sexuali et matrimoniali.

10) his omnibus addenda est nota de oecumenismo. laudat profecto sedes apostolica eos qui in spiritu decreti conciliaris de oecumenismo incepta promouent ad caritatem cum seiunctis fratribus fouendam eosque ad unitatem ecclesiae attrahendos sed dolet non deesse qui decretum conciliare suo modo interpretantes talem actionem oecumenicam urgent quae ueritatem offendat de fidei et ecclesiae unitate fauendo periculoso irenismo et indifferentismo, quod quidem a mente concilii omnino alienum est.

huiusmodi errores et pericula singula quidem hic illic sparguntur, summaria uero synthesi collecta hac epistula locorum ordinariis exhibentur ut pro suo quisque munere et officio satagat ad ea compescenda uel praecauenda.

enixe autem hoc sacrum dicasterium rogat ut iidem locorum ordinarii in propriis conferentiis episcopalibus adunati de illis agant et ad sanctam sedem opportune referant suaque pandant consilia ante festum natiuitatis D.n.I.Ch. anni currentis.

has litteras quas publici iuris fieri patens ratio prudentiae uetat ordinarii aliique quibuscum ipsi eas communicare iusta de causa censuerint sub stricto secreto tegant.

8/09/2017

quomodo uiri et feminae e natura inter se differant


hic est epistola in qua Iacobus Amorius qui tunc apud Gugulum ingeniator erat inter alia praecipue de hoc quod patet sed saepe negatur disserit quomodo uiri et feminae e natura inter se differant.

apud Quillettum de Iacobi Amorii epistola tres professores et alia philosophiae doctrix sic disserere referuntur. Leus Iussimus uniuersitatis Rutgeriae professor dicit "[Iacobus Amorius] de paene omni re scientiali et iis quae ea importat ipsa uera dicit." Dauid Schmittus autem uniuersitatis Bradleianae professor dicit "quod ad animi uel ingenii uel morum qualitates attinet, huius quod uiris et feminis quarundam qualitatum quantitates ut de medietate arithmetica dicam fortasse differunt euidentia ualde robusta est." Galfridus Molinarius autem uniuersitatis Neomexicanae professor dicit "quae theses praecipuae de differentiis sexualibus ei [Iacobi Amorii epistolae] insunt eae theses magnis indagationis trans species et culturas et historiam actae uoluminibus perbene fulciuntur." Debora Soha autem philosophiae doctrix dicit "inter feminas et uiros differentiae sexuales...uerae esse intelleguntur quippe quarum euidentia (milia inuestigationum) robusta est."

8/08/2017

glacies Antarctica et atmosphaera praeterita

aliqua quae de atmosphaera praeterita e glacie Antarctica comperta sunt hic et hic exhibentur, exempli gratia hoc: