7/18/2017

ante bellum Mexicanum Americanum


Ulixes Grantus qui anno 1845 paene ad Mexici fines missus erat in memorabilibus suis (hic pagina 45) dicit "quod ciuitatum foederatarum copiae longissime a coloniis Mexicanis in finium incertorum margine aderant id ad concitandum impetum non sufficiebat. nos autem ad concitandam pugnam missi sumus, sed necesse erat ut eam Mexicani inciperent....cum Mexicani se repellendorum a solo suo inuasorum causa ad flumen Nuceum uenire nolle ostendissent 'inuasoribus' necesse factum est tam prope appropinquare ut feriri facile possent."

Ethanus Alanus Hitchcock qui anno 1846 paene Matamorum missus erat in diario suo (hic pagina 213) dicit "duces politici uidentur paruam copiam ex consulto ad excitandum bellum misisse."

7/07/2017

esse et se habere

quid inter id quod est esse et id quod est se habere intersit ex hoc sancti Augustini loco patet: "[Deus] fecit caelum et terram et omnem animam et omnem spiritum qui non est quod ipse. ille enim fecit, haec facta sunt, atque ut sint et bene se habeant, eius indigent a quo facta sunt." (de ciuitate Dei 10.15)

7/03/2017

contra nationalismum ecclesiasticum


ut hic refertur, Robertus cardinalis Saraus haec dixit: "nobis recordandum est ecclesiam uniuersalem quandam ecclesiarum localium foederationem non esse....ecclesia nisi fidem communem habet in confusionis periculo est et inde gradatim in dispersionem et schismum labi potest. est hodie periculum graue ne, ex eo quod poscitur ut ecclesiarum nationalitates et inde earum facultas decernendarum sibi rerum praecipue doctrinalium et moralium quae maximi momenti sunt respiciatur, ecclesia in fragmenta discindatur et Christi corpus mysticum diffringatur."

similiter, ut hic refertur, Franciscus cardinalis Georgius dixit "ecclesia nationalis numquam sumus neque in hac terra neque in ullo alio loco".

etiam, quod ad hoc pertinet, Pius papa IX in syllabo errorum hunc errorem tricesimum septimum denotauit: "institui possunt nationales ecclesiae ab auctoritate Romani Pontificis subductae planeque diuisae".