4/12/2017

conubii fines


sanctus Paulus in prima ad Corinthios epistola (7.2)

propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum uirum habeat.

sanctus Augustinus de bono coniugali

bonum ergo coniugii...cur sit bonum merito quaeritur. quod mihi non uidetur propter solam filiorum procreationem sed propter ipsam etiam naturalem in diuerso sexu societatem. alioquin non iam diceretur coniugium in senibus praesertim si uel amisissent filios uel minime genuissent. nunc uero in bono licet annoso coniugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, uiget tamen ordo caritatis inter maritum et uxorem, quia quanto meliores sunt, tanto maturius a commixtione carnis suae pari consensu se continere coeperunt, non ut necessitatis esset postea non posse quod uellent, sed ut laudis esset primum noluisse quod possent. si ergo seruatur fides honoris et obsequiorum inuicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus et prope cadauerinis utriusque membris, animorum tamen rite coniugatorum tanto sincerior, quanto probatior, et tanto securior, quanto placidior castitas perseuerat. habent etiam id bonum coniugia, quod carnalis uel iuuenilis incontinentia, etiamsi uitiosa est, ad propagandae prolis redigitur honestatem, ut ex malo libidinis aliquid boni faciat copulatio coniugalis. deinde quia reprimitur et quodam modo uerecundius aestuat concupiscentia carnis, quam temperat parentalis affectus. intercedit enim quaedam grauitas feruidae uoluptatis cum in eo quod sibi uir et mulier adhaerescunt pater et mater esse meditantur. 

sanctus Thomas Aquinas in Summa theologiae (III.65.1)

patet sacramentorum numerus secundum quod ordinantur contra defectum peccati....matrimonium in remedium contra concupiscentiam personalem et contra defectum multitudinis qui per mortem accidit

sanctus Thomas Aquinas de articulis fidei

est autem triplex bonum matrimonii quorum primum est proles suscipienda et educanda ad cultum Dei, secundum est fides quam unus coniugum alteri debet seruare, tertium est sacramentum, id est indiuisibilitas matrimonii, propter hoc quod significat indiuisibilem coniunctionem Christi et ecclesiae.

codex iuris canonici anno 1917

"matrimonii finis primarius est procreatio atque educatio prolis; secundarius mutuum adiutorium et remedium concupiscentiae" (1013)