4/20/2017
lingua Latina
haec Ioannes Zulsdorfus sacerdos de schola nomine Puerorum Schola Latina Philadelphiensi refert, et haec de Reginaldo Fostero sacerdote qui dixit "nisi Latine scis, nihil scis."
4/19/2017
Marinae Peninae sententiae
ut hic refertur, Marina Penina de eo qui se Franciscum papam appellat sic disserit "is rogat ut ciuitates profugorum numeros notabiles nulla condicione imposita suscipiendo contra ea quae populo suo prosunt agant" et acu rem tangit quando dicit "fateor autem me in ecclesiam animo irato esse quia existimo eam omnibus rebus praeterquam iis quas eam curare re uera oportet se immiscere."
4/14/2017
Roberti cardinalis Sarai epistola
ut hic refertur, Robertus cardinalis Saraus inter alia scripsit:
"contra calamitatem et uastationem et schismum quem liturgiae uiuae fautores moderni ecclesiae liturgiam e sententiis suis reformantes effecerunt oculos claudere non possumus. illi obliti erant actionem liturgicam non solum precem sed etiam et praecipue mysterium esse in quo pro nobis efficitur aliquid quod non totum intellegere possumus sed nos in fide et dilectione et oboedientia et silentio adoratiuo suscipere oportet."
"Dei adoratores ueri sunt non ii qui liturgiam e sententiis suis et creandi facultate reformant ut eam mundo gratam faciant sed ii qui intime mundum euangelio reformant ut mundo quae liturgia eius liturgiae quae Hierosolymis caelestibus ab aeterno agitur imaginem habet ad eam liturgiam accedere dent."
"cui rei Benedictus XVI saepe locum praecipuum in sermone dedit, liturgiae radici est adoratio et ideo Deus. ergo agnoscendum est, quo discrimine graui et alto liturgia et ipsa ecclesia post concilium [Vaticanum secundum] afficitur, id discrimen ex hoc ortum esse, quod in ecclesia locum quasi centralem obtinet non iam Deus et eius adoratio sed homines et ea facultas qua hi dicuntur aliquid 'facere' ut dum actiones eucharisticae aguntur semper se occupatos habeant. etiam hodie ducum ecclesiasticorum numerus notabilis quod discrimen graue ecclesia patitur id discrimen quam est minus esse existimant: in fidei et morum et disciplinae doctrina relatiuismum, abusus graues, liturgiam sacram rebus nec sacris nec grauibus affectam, hanc thesin quod ecclesiae munus non nisi inter homines quasi horizontale est."
"ciuitates Europaeae uituperantur quippe quae radices Christianas dereliquerint uel infitiatae sint. tamen, quod dubitari non potest, radices Christianas et res gestas prima dereliquit ecclesia Catholica post concilium."
4/12/2017
conubii fines
sanctus Paulus in prima ad Corinthios epistola (7.2)
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum uirum habeat.
sanctus Augustinus de bono coniugali
bonum ergo coniugii...cur sit bonum merito quaeritur. quod mihi non uidetur propter solam filiorum procreationem sed propter ipsam etiam naturalem in diuerso sexu societatem. alioquin non iam diceretur coniugium in senibus praesertim si uel amisissent filios uel minime genuissent. nunc uero in bono licet annoso coniugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, uiget tamen ordo caritatis inter maritum et uxorem, quia quanto meliores sunt, tanto maturius a commixtione carnis suae pari consensu se continere coeperunt, non ut necessitatis esset postea non posse quod uellent, sed ut laudis esset primum noluisse quod possent. si ergo seruatur fides honoris et obsequiorum inuicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus et prope cadauerinis utriusque membris, animorum tamen rite coniugatorum tanto sincerior, quanto probatior, et tanto securior, quanto placidior castitas perseuerat. habent etiam id bonum coniugia, quod carnalis uel iuuenilis incontinentia, etiamsi uitiosa est, ad propagandae prolis redigitur honestatem, ut ex malo libidinis aliquid boni faciat copulatio coniugalis. deinde quia reprimitur et quodam modo uerecundius aestuat concupiscentia carnis, quam temperat parentalis affectus. intercedit enim quaedam grauitas feruidae uoluptatis cum in eo quod sibi uir et mulier adhaerescunt pater et mater esse meditantur.
sanctus Thomas Aquinas in Summa theologiae (III.65.1)
patet sacramentorum numerus secundum quod ordinantur contra defectum peccati....matrimonium in remedium contra concupiscentiam personalem et contra defectum multitudinis qui per mortem accidit
sanctus Thomas Aquinas de articulis fidei
est autem triplex bonum matrimonii quorum primum est proles suscipienda et educanda ad cultum Dei, secundum est fides quam unus coniugum alteri debet seruare, tertium est sacramentum, id est indiuisibilitas matrimonii, propter hoc quod significat indiuisibilem coniunctionem Christi et ecclesiae.
codex iuris canonici anno 1917
"matrimonii finis primarius est procreatio atque educatio prolis; secundarius mutuum adiutorium et remedium concupiscentiae" (1013)
Subscribe to:
Posts (Atom)